monumenta.ch > Cassiodorus > IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (c. a. 507) <<<     >>> V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507)

1 Optamus quidem, patres conscripti, coronam vestram diversorum fascium flore depingi: optamus, ut Libertatis genius gratam videat turbam senatus.2 conventus siquidem talium est dignitas imperantum, et quicquid in vobis festiva gratulatione respicitur, nostris vere laudibus applicatur.3 Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium vestrum ornent lumina dignitatum, quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creverunt.4 hos viros nostra perscrutatur intentio: his morum thesauris gaudemus inventis, in quibus velut figuratis honorum vultibus clementia nostrae serenitatis exprimitur.5 Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico viro, praecipua in re publica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut honore magni nominis declararentur merita servientis.6 qui non fragili felicitate provectus fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus evolavit, sed, ut crescere virtutes solent, ad praeconii fastigium conscendit gradibus dignitatum.7 Primus enim, ut scitis, amministrationis introitus comitivae privatarum mole fundatus est, ubi non tirociniorum infirmitate titubans novitatis vitio vel innocenter erravit, sed abstinentiae firmato vestigio imitando vixit exemplo.8 qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto crevit conversationis laude, quantum profecerat dignitate.9 Quid provinciis redditam disciplinam, quid diverso generi hominum monimenta iustitiae infusa referamus? vixit tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis et doceret exemplis.10 facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius praedicabili conversatione pudet mores probabiles non habere.11 quis enim vereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem videt? in cassum personam fictae severitatis inducit, cum avarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus.12 non habet distributionis genium, cui auctoritatem libera conscientia non ministrat, quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere.13 His itaque sub praecedenti rege gymnasiis exercitatus emeritis laudibus ad palatia nostra pervenit.14 meministis enim, et adhuc vobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus insederit et evectus in celsum inde magis despexerit vitia prosperorum.15 Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus favore fortunae in cothurnum se magnae potestatis erexit, sed aequitate cuncta moderatus gratiam nostram in se non reddidit odiosam.16 maiora sibi fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit.17 hinc est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut, quamvis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab omnibus plus mereri.18 iunxit bene cum universorum gaudiis nostra compendia, acrario munificus et iuste solventibus gratiosus.19 Sensit tunc res publica ex illo coetu Romuleo innocentiae virum, qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit.20 pudet enim eum peccare, qui laudatis videtur potuisse succedere.21 fuit itaque, ut scitis, militibus verendus, provincialibus mitis, dandi avidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis.22 quod non fuit illi custodire difficile, qui se a rebus alienis decreverat abstinere.23 est enim invicti animi signum famae diligere commodum et lucra potius odisse causarum.24 Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque avi mores nobilissimos nesciverunt.25 Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat.26 quod vocabulum etsi per alios videatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae.27 antiqua proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter viros fortes eximii, quando et valitudine membrorum et corporis proceritate floruerunt.28 Pater enim candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis, dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis vitium nequeat inveniri.29 Sed ut se pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuvanda re publica magna fuit caritate sociatus: quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in re publica labores in omni consilii parte sequebatur.30 ad Attilam igitur armorum potentem cum supra dicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus.31 vidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas terribiles et minaces fretus veritate despexit nec dubitavit eius altercationibus obviare, qui furore nescio quo raptatus mundi dominatum videbatur expetere.32 Invenit regem superbum, sed reliquit placatum et calumniosas eius allegationes tanta veritate destruxit, ut voluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere.33 erigebat constantia sua partes timentes, nec inbelles sunt crediti, qui legatis talibus videbantur armari.34 pacem retulit desperatam.35 cuius legatio quid profecerit, datur intellegi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et videbatur optata.36 Mox honorem illustratus, mox redituum dona aequus arbiter offerebat.37 sed ille potius nativa moderatione ditissimus dignitatem suscipiens otiosam in remunerationis locum expetiit amoenissima Bruttiorum.38 negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab inmani hoste securum: tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognovit.39 Avus enim Cassiodorus inlustratus honore praecinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a VVandalorum incursione Bruttios Siciliamque armorum defensione liberavit, ut merito primatum in illis provinciis haberet, quas a tam saevo et repentino hoste defendit.40 debuit itaque virtutibus eius res publica, quod illas provincias tam vicinas Grensiricus non invasit, quem postea truculentum Roma sustinuit.41 Hi autem et in partibus Orientis parentum laude viguerunt.42 Heliodorus enim, qui in illa re publica nobis videntibus praefecturam bis novenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi.43 genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum tamquam duobus luminibus oculatum purissima claritate radiavit.44 quo enim se quaevis nobilitas ultra distendit quam hacc, quae in utroque orbe clara esse promeruit? Vixit et ipse in provincia honore iudicis et securitate privati: cunctis illis nobilitate potior omnium ad se animos adtrahebat, ut qui libertatis iure non poterant subdi, viderentur magis continuis beneficiis suaviter obligari.45 Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes vinceret et donando saepius invidiam non haberet.46 hinc est, quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus et, bono instituto melior, quod a parentibus accepit hereditaria largitate custodit.47 Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intellegat et parentum suorum apud nos laudes posse reparare qui vivere praeclaris elegerit institutis.48 et ideo, patres conscripti, quia vobis est commodus honor bonorum et iudicium nostrum vester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiatur eius provectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum.49 est enim potius vicissitudo quam praemium, ut qui vos probabili actione coluerunt, reciproco favore gratulentur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.123

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (c. a. 507) <<<     >>> V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
monumenta.ch > Cassiodorus > IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507)

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik