Cassiodorus, Praefatio, ORDO DICENDORUM.
1 | Prolegomena, id est, praecedentia antequam coelestis Psalterii mella degustem, et campos illos gloriosissimae passionis, Domino praestante, contingam, quaedam mihi videntur, divisis capitulis, de textu ipsius carminis intimare, ut et legentes distinctius debeamus edocere, et nos ordines ipsos sine aliqua offensione curramus. |
2 | In prima itaque parte Domini carnalis vita describitur. |
3 | In secunda, natura deitatis ipsius subtiliter indicatur. |
4 | Tertia, multiplicatos dicit populos, qui eum nitebantur exstinguere. |
5 | Quarta, propheta in iisdem monitis perseverat, ut desinant Iudaei mala cogitare, vel facere: quoniam se noverint divinis virtutibus destruendos. |
6 | In quinta Dominus Christus clamat ad Patrem, ut eius audiatur oratio, et in resurrectione ipsius mundo profutura concedat. |
7 | Sexta, per totum psalmum verba sunt poenitentis, cui iunguntur eiusdem modi alii sex, qui tamen in conclusione quinquagesimi psalmi descripti sunt. |
8 | In septima parte Christus humiliter quidem petit ut ei subveniatur a Patre, sed habet fiduciam rectae conversationis, quod magis pertinet ad eius deitatem; sed more humanitatis assumptae sibi postulat subveniri: ne diabolus animam eius iniqua praesumptione diripiat, et gloria ipsius in pulverem deducta dispereat. |
9 | In octava, parabolis et tropicis allusionibus congregatis, subsequens drama decurritur, et per allegoricas similitudines omnia referuntur ad Dominum Christum. |
10 | Quae schemata nos locis aptissimis reddentes evidentissime commonebimus, ut lectori studioso ambiguitas cuncta tollatur. |
11 | Nona, post multiplicia praeconia, quae modo a deitate, modo ab humanitate ipsius incipiunt, mutatis personis et titulis ponitur Alleluia, quod significat Laudate Dominum. |
12 | Decima, sequuntur gradales, qui animum nostrum ad Dominum Salvatorem pura et humili satisfactione perducunt. |
13 | Undecima, variatis verbis, iterum laudes Domini hymnidica exsultatione concelebrat: modo Patris, modo Filii, modo Spiritus sancti praedicans maiestatem; ut nulli sit dubium sanctam Trinitatem singulariter omnipotentem, quae vult facere in coelo et in terra. |
14 | Duodecima, septem psalmi relinquuntur in fine, qui exsultationibus hymnidicis totam gloriam sanctae Trinitatis generaliter devota mente concelebrant. |
15 | Sic textus totius Psalterii duodecim partibus divisus in apostolorum numero mirabili laude concluditur, quatenus et iste illud agat quod Christi discipulos fecisse cognovimus. |
16 | Est etiam eiusdem rei aliud evidentius sacramentum, quod centum quinquaginta diebus diluvio superducto criminibus suis terra diluta est: sic et hi psalmi tali numero producti, genus humanum peccatis suis pollutum convenienter reddunt absolutum. |
17 | Nunc minutatim ad exponenda Psalterii verba veniamus. |