Cassiodorus, Praefatio, CAPUT XV. De eloquentia totius legis divinae.
1 | Eloquentia legis divinae humanis non est formata sermonibus, neque confusis incerta fertur ambagibus, ut aut a rebus praeteritis oblivione discedat, aut praesentium confusione turbetur, aut futurorum dubiis casibus eludatur; sed cordi, non corporalibus auribus loquens, magna veritate, magna praescientiae firmitate cuncta diiudicans, auctoris sui veritate consistit. |
2 | Sic enim in Evangelio de Domini Christi praedicatione dictum est: Loquebatur autem sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei (Matth. VII, 19). |
3 | Ille enim indubitata loquitur, cui omnia praesentia sunt, et rerum exitus probatur esse subiectus. |
4 | Eloquentia siquidem est ad unamquamque rem competens et decora locutio. |
5 | Haec igitur casta, fixa, verax et aeterna praedicatio, nimis purissimo nitet eloquio, cuius utilitas lucet, magnificentia virtutis apparet, operatio salutis arridet; sicut et in centesimo octavo decimo psalmo dicturus est: Quia eloquium tuum vivificabit me (Psal. CXVIII). |
6 | Et iterum: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. |
7 | Revera lumen, quia semper vitalia iubet, noxia prohibet, terrena removet, coelestia persuadet. |
8 | Hinc et Doctor gentium in Epistola ad Corinthios scribit: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20). |
9 | Item ad Timotheum in secunda meminit dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ad corrigendum in disciplina quae est iustitiae, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16). |
10 | Haec, sicut Patris Hieronymi testatur auctoritas, apud Hebraeos aut rhythmo, aut metrica constat lege composita, quae, ut ipsi dicunt, fastuciis continetur. |
11 | Fastucium enim est per commata procedens ad depromendum sensum, naviter explicata conceptio. |
12 | Cuius si virtutem lector diligens perscrutaris, audi Apostolum ad Hebraeos dicentem: Vivus est enim Dei sermo et efficax, et acrior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV, 12). |
13 | Scripturae autem divinae sancta profunditas adeo communes sermones habet, ut eam universi incunctanter admittant. |
14 | Sensus autem recondit veritatis arcano, ut in ipsa studiosissime vitalis sententia debeat indagari. |
15 | Nam eam revera esse divinam hinc maxime datur intelligi, quod indocti subtilissima, temporales aeterna nonnisi divino repleti Spiritu potuisse tradere sentiuntur. |
16 | Postremo quot miracula iugiter facta sunt, donec Scriptura ipsa mundi ambitum divulgata compleret? sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). |
17 | Unde ad probationem pertinet maximam, quia lex divina per cunctas mundi partes cognoscitur fuisse suscepta. |
18 | Haec multis modis genera suae locutionis exercet, definitionibus succincta, schematibus decora, verborum proprietate signata, syllogismorum complexionibus expedita, disciplinis irrutilans: non tamen ab eis accipiens extraneum decorem, sed potius illis propriam conferens dignitatem. |
19 | Haec enim quando in divinis Scripturis splendent, certa atque purissima sunt; cum vero ad opiniones hominum et quaestiones inanissimas veniunt, ambiguis altercationum fluctibus agitantur; ut quod hic est firmissime semper verum, frequenter alibi reddatur incertum. |
20 | Sic et lingua nostra dum psalmodiam canit, nobilitate veritatis ornatur; cum ad fabulas ineptas et blasphema se verba converterit, ab honore probitatis excluditur; sicut apostolus Iacobus dicit: Ex ipso ore benedicimus Deum et Patrem, et ex ipso ore maledicimus hominem, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus est (Iac. III, 9). |
21 | Haec mundanarum artium periti, quos tamen multo posterius ab exordio divinorum librorum exstitisse manifestum est, ad collectiones argumentorum, quae Graeci topica dicunt, et ad artem dialecticam et rhetoricam transtulerunt; ut cunctis evidenter appareat, prius ad exprimendam veritatem iustis mentibus datum, quod postea gentiles humanae sapientiae aptandum esse putaverunt. |
22 | Haec in lectionibus sacris tanquam clarissima sidera relucent, et significantias rerum utilissimis compendiis decenter illuminant. |
23 | Quae nos breviter locis aptissimis admonebimus, quoniam res ipsae commodissime deducentur ad medium, per quas concepti sensus clarius elucebunt. |
24 | Nam et Pater Augustinus in libro tertio de Doctrina Christiana (Cap. 29) ita professus est: Sciant autem litterati modis omnium locutionum, quos grammatici Graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse. |
25 | Et paulo post sequitur: Quos tamen tropos, id est modos locutionum, qui noverunt agnoscunt in litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantulum adiuvantur. |
26 | Cuius rei et in aliis codicibus suis fecit evidentissimam mentionem. |
27 | In libris quippe quos appellavit de Modis Locutionum diversa schemata saecularium litterarum inveniri probavit in litteris sacris; alios autem proprios modos in divinis eloquiis esse declaravit, quos grammatici sive rhetores nullatenus attigerunt. |
28 | Dixerunt hoc apud nos et alii doctissimi Patres, id est Hieronymus, Ambrosius, Hilarius; ut nequaquam praesumptores huius rei, sed pedisequi esse videamur. |
29 | Sed dicit aliquis: Nec partes ipsae syllogismorum, nec nomina schematum, nec vocabula disciplinarum, nec alia huiuscemodi ullatenus inveniuntur in psalmis; inveniuntur plane in virtute sensuum, non in effatione verborum: sic enim vina in vitibus, messem in semine, frondes in racidibus, fructus in ramis, arbores ipsas sensu contemplamur in nucleis. |
30 | Nam et de profundissima abysso deliciosus piscis attingitur, qui tamen ante captionem suam humanis oculis non videtur. |
31 | Merito ergo esse dicimus, quae inesse nihilominus virtute sentimus. |
32 | Nam et Apostolus vetat (I Cor. III, 18) nos seduci per vanam sapientiam mundi: ista vero non abnegat in litteris esse divinis. |
33 | Certe accedamus ad psalmos, et interrogemus, quae omni disputatione maior est, rerum fidem. |
34 | Istud ergo principale virtutum et salutare locutionis genus plerumque res aliquas refert, et saepe longe alia quam audiuntur, exponit. |
35 | Simplicitas, duplex et sine dolo bilinguitas; sicut fecit Ioseph (Gen. XLII), qui dum fratres suos aspectu ipso et sermone patrio cognovisset, ita eis videbatur loqui, ut nullatenus potuisset agnosci. |
36 | Quod non est ad deceptionis studium sumptum, sed ad commodum magnae utilitatis effectum. |
37 | Hebraeos sermones adhibet, causas profundissimas innuentes. |
38 | Unam rem in malo et in bono plerumque ponit, ut quod nomine videtur esse commune, probetur qualitatibus discrepare. |
39 | Coelestia terrenis comparat, ut quod incomprehensibilis magnitudo vetat intelligi, per notissimas similitudines possit adverti. |
40 | In verbis autem serendis mira potentia est; ut subito immensa nobis atque incomprehensibi ia duobus tribusque sermonibus explicentur. |
41 | Quid brevius dicam, frequenter etiam una syllaba ineffabilem Domini naturam demonstrat; ut est illud: Qui est misit me (Exod. III, 15). |
42 | Cuius omne verbum subtiliter inquisitum copiosis sensibus scaturit. |
43 | Nam sicut fecundissimus ager odoriferas herbas saluti nostrae producit accommodas, sic lectio divina cum per singula verba requiritur, semper illic cura mentis sauciae reperitur. |
44 | De cuius eloquentiae modis multi Patres latius prolixiusque dixerunt, quorum nomina in libris introductoriis commemoranda perspeximus. |
45 | Sed fons iste coelestis quantum assidue constat hauriri, tantum nescit expendi. |
46 | Ac ne diutius in generalibus remoremur, specialia Psalterii, Domino iuvante, tangamus: quoniam ipsa res evidenter agnoscitur, quae communibus rebus praemissis, postea sub aliqua proprietate describitur. |