1 | Primo nobis de titulorum inscriptione, Domino iuvante, dicendum est, unde velut uberibus expressis lacteus sensus divinae praedicationis emanet. |
2 | Secundo, unusquisque psalmus pro sua qualitate dividendus est, ne nobis intellectum permisceat aut occulta mutatio rerum, aut varietas introducta loquentium. |
3 | Tertio, arcanum psalmi, partim secundum spiritualem intelligentiam, partim secundum historicam lectionem, partim secundum mysticum sensum, rerum subtilitates discutiens proprietatesque verborum, prout concessum fuerit, conabor aperire. |
4 | Quarto, prout locus exegerit, virtutem eius breviter demonstrare contendam, quatenus intentio digesti carminis divino munere oculis interioribus elucescat. |
5 | Virtutem psalmi dico inspirationem divinam, qua nobis intentio superna reseratur, et sermone Davidico a vitiis nos removet, et recte nobis vivere persuadet. |
6 | Quinto, de ordine numeri psalmorum, cum res exegerit, memorabimus, qui reverendissimarum rerum honore sacratus est. |
7 | Hoc enim per singulos quosque psalmos facere nobis difficile fuisse profitemur, quod indeterminatum atque suspensum Patrum etiam reliquit auctoritas. |
8 | Reliquos autem sibi calculos diligens perscrutator exquirat, quoniam multa accessu temporis in Scripturis divinis fiunt clara, quae nunc videntur abscondita. |
9 | In conclusionibus vero aut summam totius psalmi sub brevitate complectimur, aut contra haereses aliquid dicimus destruendas. |
10 | Ipsa est enim Domini sincera dilectio, adversarios eius odio habere perfecto. |