monumenta.ch > Cassiodorus > an certe unus liber debeat nuncupari.
Cassiodorus, Praefatio, XI. Quid sit diapsalma. <<<     >>> XIII. Quemadmodum in psalmis sit de Christo Domino sentiendum.

Cassiodorus, Praefatio, CAPUT XII. Utrum in quinque voluminibus Psalmorum sit secanda contextio, an certe unus liber debeat nuncupari.

1 Beatus Hieronymus prophetiam Psalmorum in quinque libros putavit esse dividendam (Praefat. in psal. ad Sophron.), quia in textu operis huius quarto legitur, fiat, fiat; dum hoc verbo intercedente, nonnulla se videatur aperire divisio.
2 Huic favet assensa posteritas.
3 Credo dum sibi consultum iudicavit, quod in multas partes coarctabatur taediosa longinquitas.
4 Hilarius autem, Pictaviensis episcopus, divinarum rerum acutissimus et profundissimus exquisitor, congruentius librum aestimat (Prolog. in Psal.) dici debere Psalmorum: quia in Hebraeo unum volumen est; et maxime cum in Actibus Apostolorum (Cap. I, 20) legatur dictum: In libro Psalmorum.
5 Quapropter merito unus liber dicitur, qui tanta auctoritate firmatur.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101