Cassiodorus, Praefatio, CAPUT XI. Quid sit diapsalma.
1 | Inter expositores Psalmorum de hoc nomine quaedam noscitur provenisse diversitas. |
2 | Hieronymus, Hebraicae linguae doctissimus inquisitor, Spiritus sancti continuationem esse confirmat (Epist. 138), ob hoc quia diapsalma significet semper. |
3 | Beatus autem Augustinus, rerum obscurarum subtilissimus indagator, inter ardua sine offensione discurrens (In psal. IV), hanc potius partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem. |
4 | Sympsalma quippe dicitur Graeco vocabulo vocum adunata copulatio; diapsalma vero sermonum rupta continuatio; docens ubicunque repertum fuerit, aut personarum, aut rerum fieri permutationem. |
5 | Merito ergo tale nomen illic interponitur, ubi vel sensus, vel personae dividi comprobantur. |
6 | Unde et nos divisiones congrue faciemus, ubicunque in psalmis diapsalma potuerit inveniri; reliquas autem, prout datum fuerit, indagabimus, ubi tamen auctoritas huius nominis potuerit inveniri. |