monumenta.ch > Cassiodorus > vel psalmi quare dicantur.
Cassiodorus, Praefatio, III. Quid significet in finem, quod frequenter invenitur in titulis. <<<     >>> V. Quid sit psalmus.

Cassiodorus, Praefatio, CAPUT IV. Quid sit psalterium, CAPUT IV. Quid sit psalterium, vel psalmi quare dicantur.

1 Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum Δ deltae litterae formati ligni sonora concavitas, obesum ventrem in superioribus habens, ubi chordarum fila religata disciplinabiliter plectro percussa, suavissimam dicuntur reddere cantilenam.
2 Huic citharae positio videtur esse contraria, dum quod ista in imo continet, illud conversa vice gestat in capite.
3 Hoc autem genus organi canorum atque singulare aptatur corpori Domini Salvatoris; quoniam sicut istud de altioribus sonat, sic et illud gloriosae institutionis superne concelebrat; sicut etiam ipse in Evangelio dicit: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, quae vidit et audivit testatur (Ioan. III, 31).
4 Unde quidam et hoc opus Davidicum Psalmos dictos esse praefiniunt, quia de superno culmine resonare noscuntur.
5 Cognosce vero quod isti tantum pro excellentia sui dicantur Psalmi, qui hoc volumine continentur.
6 Nam et psalterium genus esse musicorum Daniel propheta testatur, inquiens (Dan. III, 5, 15) vocem tubae, fistulae, sambucae, citharae, psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum.
7 Nam et Paralipomenon exponit (Cap. IX, 11), cum dicit de lignis thyinis, quae vulgo ebena vocantur, gradus factos in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus.
8 Hoc apud Hebraeos dicitur nablum, quod tamen in suprascripto libro frequenti repetitione vulgatum est.
9 Ipsum vero psalmum Graecum constat esse vocabulum, quem dictum quidam volunt ἀπὸ τοῦ ψαύειν, hoc est, a tangendo.
10 Nam et psaltrias citharoedas vocamus, docto pollice modulationes musicas exprimentes.
Cassiodorus HOME

bnf12957.100