monumenta.ch > Cassiodorus > quod frequenter invenitur in titulis.
Cassiodorus, Praefatio, II. Cur in psalmorum titulis quasi auctorum nomina diversa reperiantur. <<<     >>> IV. Quid sit psalterium, vel psalmi quare dicantur.

Cassiodorus, Praefatio, CAPUT III. Quid significet in finem, quod frequenter invenitur in titulis.

1 Finem duobus dicimus modis: primus est iste communis atque moralis, quando res aliqua ad extremum deducta pervenerit, nec ulterius potest prodire, quae motus sui terminum probatur accipere.
2 Sic enim dicimus finitum cibum, qui sedula comestione consumptus est; finitam pecuniam, quae docetur expensa, et caetera quae hoc modo probantur edici.
3 Secundus dicitur finis perfectus atque perpetuus, quem modo quaerimus; qui tunc nobis protendi magis ac dilatari incipit, quando ad eum mens devota pervenerit.
4 Finis ergo legis ac plenitudo Dominus noster est Christus, sicut Apostolus dicit: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4).
5 Ad quem dum pervenerimus, nihil ultra perquiremus; sed ipso beatitudinis fine contenti, plenissima iucunditate perfruemur; cuius tantum amor proficit, quantum intellectus noster, Domino praestante, clarescit.
6 Et ideo quoties in titulis psalmorum in finem reperis, ad Dominum Salvatorem aciem mentis intende, qui est finis sine fine, et bonorum omnium completiva perfectio.
Cassiodorus HOME

bnf12957.100