monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, Institutiones, 2, II. DE ARTE RHETORICA. <<<     >>> IV. DE ARITHMETICA.

Cassiodorus, Institutiones, 2, CAPUT III. DE DIALECTICA.

1 Dialecticam primi philosophi in dictionum suarum quidem argumentationibus habuerunt, non tamen ad artis redegere peritiam. Post quos Aristoteles, ut fuit disciplinarum [ed., doctrinarum] omnium diligens inquisitor, ad regulas quasdam huius doctrinae argumenta perduxit, quae prius sub certis praeceptionibus non fuerunt.
2 Hic libros faciens exquisitos, Graecorum scholam multiplici laude decoravit; quem nostri non perferentes diutius alienum, translatum expositumque Romanae eloquentiae contulerunt. Dialecticam vero et rhetoricam Varro in novem Disciplinarum libris tali similitudine definivit: Dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distensa: illa brevi oratione argumenta concludens, ista facundiae campos copioso sermone discurrens; illa verba contrahens, ista distendens.
3 Dialectica siquidem ad disserendas res acutior, rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnunquam venit, ista iugiter procedit in forum; illa requirit rarissimos studiosos, haec frequentes [mss., frequenter] populos. Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae utilitas et virtus ostenditur, oportet de eius initiis, quasi quibusdam elementis, pauca disserere: ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita et nostrae dispositionis currat intentio.
4 Consuetudo itaque est doctoribus philosophiae, antequam ad Isagogen veniant exponendam, divisionem philosophiae paucis attingere: quam nos quoque servantes, praesenti tempore non immerito credimus intimandam. Philosophiae divisio.
5 Φιλόσοφία ὁμοίωσις Θεῷ κατὰ τὸ δυνατὸν ἀνθρώπω. Philosophia est divinarum humanarumque rerum, inquantum homini possibile est, probabilis scientia: aliter, philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus, philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futurae patriae vivunt, sicut dicit Apostolus: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus [II Cor. X, 3]; et alibi: Conversatio nostra in coelis est [Philip. III, 20]. Philosophia est assimilari Deo secundum quod possibile est homini.
6 Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis aliquid et coelestibus contemplamur, eaque mente solummodo contuemur, quantum corporeum supergrediuntur aspectum. Naturalis dicitur, ubi uniuscuiusque rei natura discutitur: quia nihil contra naturam generatur in vita, sed unumquodque his usibus deputatur in quibus a Creatore productum est, nisi forte cum voluntate divina aliquod miraculum provenire monstretur.
7 Doctrinalis dicitur scientia, quae abstractam considerat [mss., significat] quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est, par, impar; vel alia huiuscemodi in sola ratiocinatione tractamus. Divinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam divinam, aut spirituales creaturas ex aliqua parte, profundissima qualitate disserimus.
8 Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis. Geometrica est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Astronomia est disciplina quae cursus coelestium siderumque figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.
9 Actualis dicitur, quae res propositas operationibus suis explicare contendit. Moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus appetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. Dispensativa dicitur, domesticarum rerum sapienter ordo dispositus. Civilis dicitur, per quam totius civitatis administratur utilitas. Philosophiae divisionibus definitionibusque tractatis, in quibus generaliter omnia continentur, nunc ad Porphyrii librum qui Isagoge inscribitur accedamus.
10 De Isagoge Porphyrii.
Isagoge Porphyrii tractat,
De genere, γένος.
De specie, εἶδος.
De differentia, διαφορά.
De proprio, ἴδιον.
De accidente, συμβεβηκός.
11 Genus est ad species pertinens, quod de differentibus specie, in eo quod quid sit praedicatur, ut animal. Per singulas enim species, id est hominis, equi, bovis et caeterorum, genus animal praedicatur atque significatur.
12 Species est quod de pluribus et differentibus numero, in eo quod quid sit, praedicatur; nam de Socrate, Platone et Cicerone homo praedicatur.
13 Differentia est quod de pluribus et differentibus specie, in eo quod quale sit, praedicatur; sicut rationale et mortale, in eo quod quale sit, de homine praedicatur.
14 Proprium est quod unaquaeque species vel persona certo additamento insignitur, et ab omni communione separatur.
15 Accidens est quod accidit et recedit praeter subiecti corruptionem, vel ea quae sic accidunt, ut penitus non recedant. Haec qui plenius nosse desiderant, introductionem legant Porphyrii; qui licet ad utilitatem alieni [ed., alicuius] operis se dicat scribere, non tamen sine propria laude visus est talia dicta formasse.
16 Categoriae Aristotelis.
17 Sequuntur Categoriae Aristotelis, sive Praedicamenta, quibus mirum in modum per varias significantias omnis sermo conclusus est: quorum organa sive instrumenta sunt tria.
18 Organa vel instrumenta Categoriarum sive Praedicamentorum sunt aequivoca, univoca, denominativa.
19 Aequivoca dicuntur, quorum nomen solum commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa, ut, animal, homo, et quod pingitur.
20 Univoca dicuntur, quorum et nomen commune est, et secundum nomen discrepare eadem substantiae ratio non probatur: ut, animal, homo, atque bos.
21 Denominativa, id est derivativa, dicuntur quaecunque ab aliquo sola differentia casus secundum nomen habent appellationem: ut, a grammatica grammaticus, et a fortitudine fortis.
22 Aristotelis Categoriae vel Praedicamenta decem sunt:
Substantia, οὐσία.
Quantitas, ποσότης.
Ad aliquid, πρὸς τί.
Qualitas, ποιότης.
Facere, ποιεῖν.
Pati, πάσχειν.
Situs, κεῖσθαι.
Quando, πότε.
Ubi, ποῦ.
Habere, ἔχειν.
23 Substantia est quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur, neque in subiecto est, ut aliquis homo vel aliquis equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus, illae quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut, in homine, Cicero.
24 Quantitas aut discreta est, et habet partes ab alterutra discretas, nec communicantes secundum aliquem communem terminum, velut numerus et sermo qui profertur; aut continua est, et habet partes quae secundum aliquem communem terminum ad invicem convertuntur, velut linea, superficies, corpus, locus, motus, tempus.
25 Ad aliquid vero sunt quaecunque hoc ipso quod sunt, aliorum esse dicuntur, velut maius, duplum, habitus, dispositio, scientia, sensus, positio.
26 Qualitas est secundum quam aliqui quales dicimur, ut bonus, malus.
27 Facere est, ut secare, vel urere, id est aliquid operari. Pati est, ut secari, vel uri.
28 Situs est, ut stat, sedet, iacet. Quando est, ut hesterno, vel cras.
29 Ubi est, ut in Asia, in Europa, in Libya. Habere est, ut calceatum, vel armatum esse.
30 Hoc opus Aristotelis intente legendum est, quando, sicut dictum est, quidquid homo loquitur, inter decem ista Praedicamenta inevitabiliter invenitur: proficit etiam ad libros intelligendos, qui sive rhetoribus, sive dialecticis applicantur. Incipit Perihermenias, id est de Interpretatione.
31 Sequitur liber Perihermenias subtilissimus nimis, et per varias formas iterationesque cautissimus, de quo dictum est: Aristoteles, quando librum Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.
32 In libro Perihermenias, id est de Interpretatione, praedictus philosophus de his tractat:
De nomine,
De verbo,
De oratione,
De enuntiatione,
De affirmatione,
De negatione,
De contradictione.
33 Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore: cuius nulla pars est significativa separata, ut Socrates.
34 Verbum est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero dicuntur nota: ut, ille cogitat, disputat.
35 Oratio est vox significativa, cuius partium aliquid separatim [mss., separatum] significativum est, ut, Socrates disputat.
36 Enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, ut, Socrates est, Socrates non est.
37 Affirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut, Socrates est.
38 Negatio est alicuius de aliquo negatio, ut, Socrates non est.
39 Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut, Socrates disputat, Socrates non disputat.
40 Haec omnia per librum supra memoratum minutissime divisa et subdivisa tractantur, quae nos breviter intimasse sufficiat, quando in ipso competens explanatio reperitur: maxime cum eum sex libris a Boetio viro magnifico constet expositum, qui vobis inter alios codices est relictus.
41 Nunc ad syllogisticas species formulasque veniamus, in quibus nobilium philosophorum iugiter exercetur ingenium. De formulis syllogismorum.
42 Formulae categoricorum, id est praedicativorum syllogismorum sunt tres:
In prima formula modi novem.
In secunda formula modi quatuor.
In tertia formula modi sex. Modi formulae primae sunt novem.
43 Primus modus est qui concludit, id est qui colligit ex universalibus dedicativis, dedicativum universale directum, ut, Omne iustum honestum, omne honestum bonum, omne igitur iustum bonum.
44 Secundus modus est qui conducit [ed., concludit] ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directum: ut, Omne iustum honestum, nullum honestum turpe, nullum igitur iustum turpe.
45 Tertius modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali, dedicativum particulare directum: ut, Quoddam iustum est honestum, omne honestum utile, quoddam igitur iustum utile.
46 Quartus modus est qui conducit ex particulari dedicativa, et universali abdicativa, abdicativum particulare directum: ut, Quoddam iustum honestum, nullum honestum turpe, quoddam igitur iustum non est turpe.
47 Quintus modus est qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem: ut, Omne iustum honestum, omne honestum bonum, quoddam igitur bonum iustum.
48 Sextus modus est qui conducit ex universali dedicativa, et universali abdicativa, abdicativum universale per reflexionem: ut, Omne iustum honestum, nullum honestum turpe, nullum igitur turpe iustum.
49 Septimus modus est qui conducit ex particulari et universali dedicativis dedicativum particulare per reflexionem: ut, Quoddam iustum honestum, omne honestum utile, quoddam igitur utile iustum.
50 Octavus modus est qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum per reflexionem: ut, Nullum turpe honestum, omne honestum iustum, quoddam igitur iustum non est turpe.
51 Nonus modus est qui conducit ex universali abdicativa et particulari dedicativa abdicativum particulare per reflexionem: velut, Nullum turpe honestum, quoddam honestum iustum, quoddam igitur iustum non est turpe. Modi formulae secundae sunt quatuor.
52 Primus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directum: velut, Omne iustum honestum, nullum turpe honestum, nullum igitur iustum turpe.
53 Secundus modus est qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directum: velut, Nullum turpe honestum, omne iustum honestum, nullum igitur turpe iustum.
54 Tertius modus est qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directum: velut, Quoddam iustum honestum, nullum turpe honestum, quoddam igitur iustum non est turpe.
55 Quartus modus est qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directum: velut, Quoddam iustum non est turpe, omne malum turpe, quoddam igitur iustum non est malum. Modi formulae tertiae sunt sex.
56 Primus modus est qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare, tam directum quam reflexum: ut, Omne iustum honestum, omne iustum bonum, quoddam igitur honestum bonum, vel quoddam bonum honestum.
57 Secundus modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directum: ut, Quoddam iustum honestum, omne iustum bonum, quoddam igitur honestum bonum.
58 Tertius modus est qui conducit ex dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directum: ut, Omne iustum honestum, quoddam iustum bonum, quoddam igitur honestum bonum.
59 Quartus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum particulare directum: ut, Omne iustum honestum, nullum iustum malum, quoddam igitur honestum non est malum.
60 Quintus modus est qui conducit ex dedicativa particulari et abdicativa universali abdicativum particulare directum: ut, Quoddam iustum honestum, omne honestum bonum, igitur quoddam honestum non est malum.
61 Sextus modus est qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa particulari abdicativum particulare directum: ut, Omne iustum honestum, quoddam iustum non est malum, quoddam igitur honestum non est malum.
62 Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apuleii, et quae subtilius sunt tractata, cognoscet. Nec fastidium nobis verba repetita congeminent; distincta enim atque considerata ad magnas intelligentiae vias, praestante Domino, nos utiliter introducent. Nunc ad hypotheticos syllogismos, ordine currente, veniamus.
63 Modi syllogismorum hypotheticorum qui fiunt cum aliqua coniunctione, septem sunt.
64 Primus modus est, velut: Si dies est, lucet; est autem dies, lucet igitur.
65 Secundus modus est ita: Si dies est, lucet; non lucet, non est igitur dies.
66 Tertius modus est ita: Non et dies est et non lucet; atqui dies est, lucet igitur.
67 Quartus modus est ita: Aut nox, aut dies est; atqui dies est, non igitur nox est.
68 Quintus modus est ita: Aut dies est, aut nox; atqui nox non est, dies igitur est.
69 Sextus modus est ita: Non et dies est, et non lucet; dies autem est, nox igitur non est.
70 Septimus modus est ita: Non et dies est et nox; atqui nox non est, dies igitur est.
71 Modos autem hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat librum Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis hypotheticis. Sciendum quoque quoniam Tullius Marcellus Carthaginensis de Categoricis et hypotheticis syllogismis, quod a diversis philosophis latissime dictum est, septem libris breviter subtiliterque tractavit; ita ut primo libro de regula, ut ipse dicit, colligentiarum artis dialecticae disputaret; et quod ab Aristotele de categoricis syllogismis multis libris editum est, ab isto secundo et tertio libro breviter expleretur; quod autem de hypotheticis syllogismis a Stoicis innumeris voluminibus tractatum est, ab isto quarto et quinto libro colligeretur.
72 In sexto vero de mixtis syllogismis, in septimo autem de compositis disputavit; quem codicem vobis legendum reliqui. De definitionibus.
73 Hinc ad pulcherrimas definitionum species accedamus, quae tanta dignitate praecellunt, ut possint dici orationum maximum decus et quaedam lumina dictionum.
74 Definitio vero est oratio uniuscuiusque rei naturam a communione divisam propria significatione concludens: haec multis modis praeceptisque conficitur.
75 Definitionum prima est οὐσιώδης, Latine substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio; ut est, Homo animal rationale mortale, sensus disciplinaeque capax; haec enim definitio per species et differentias descendens, venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.
76 Secunda est species definitionis quae Graece ἐννοηματικὴ dicitur, Latine notio nuncupatur: quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: Homo est, quod rationali conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis.
77 Non enim dixit, quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam denotato. In ista enim et in reliquis notio rei profertur: non substantialis, ut in illa primaria explanatione declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium obtinet principatum.
78 Tertia species definitionis est quae Graece ποιότης dicitur, Latine qualitativa. Haec dicendo quid quale sit, id quod sit evidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: Homo est qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum: aut quae agere debeat eligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit; his enim qualitatibus expressus ac definitus homo est.
79 Quarta species definitionis est quae Graece ὑπογραφικὴ, Latine descriptionalis nuncupatur: quae adhibita circuitione dictorum factorumque, rem quid sit descriptione declarat; ut si luxuriosum volumus definire, dicimus: Luxuriosus est victus non necessarii et sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis affluens, in libidine promptus: haec et talia definiunt luxuriosum.
80 Quae species definitionis, oratoribus magis apta est quam dialecticis, quia latitudines habet; haec simili modo in bonis rebus ponitur, et in malis.
81 Quinta species definitionis est quam Graece κατὰ λέξιν, Latine ad verbum dicimus: haec vocem illam de qua requiritur, alio sermone designat uno ac singulari, et quodammodo quid illud sit in uno verbo positum, uno verbo alio declarat: ut, Conticescere est tacere; item cum terminum dicimus finem, aut terras populatas interpretemur esse vastatas.
82 Sexta species definitionis est quam Graeci κατὰ τὴν διάφοραν per differentiam dicimus; id est, cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia quid uterque sit, definitur: id est, rex est modestus et temperans, tyrannus vero impius et immitis.
83 Septima est species definitionis quam Graeci κατὰ μετάφοραν, Latini per translationem dicunt: ut Cicero in Topicis, Littus est, qua fluctus eludit. Hoc varie tractari potest: modo enim ut moveat, sicut illud, caput est arx corporis; modo ut vituperet, ut illud, divitiae sunt brevis vitae longum viaticum; modo ut laudet, ut adolescentia est flos aetatis.
84 Octava species definitionis est quam Graeci κατ᾽ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου vocant, Latini per privantiam contrarii eius quod definitur; dicunt: ut, bonum est quod malum non est; iustum est quod iniustum non est; et his similia: quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione connectat.
85 Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est; nam certa ex incertis nemo probat. Sub qua specie sunt hae definitiones. Substantia est, quod neque qualitas est, neque quantitas, neque aliqua accidentia: quo genere definitionis Deus definiri potest; etenim cum quid sit Deus nullo modo comprehendere valeamus, sublatio omnium existentium, quae Graeci ὄντα appellant, cognitionem Dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum cognitione supponit; ut si dicamus, Deus est, quod neque corpus est, neque ullum elementum, neque animal, neque mens, neque sensus, neque intellectus, neque aliquid quod ex his capi potest; his enim ac talibus sublatis, quid sit Deus, non poterit definiri.
86 Nona species definitionis est quam Graeci κατὰ τύποσιν, Latini per quamdam imaginationem dicunt: ut, Aeneas est Veneris et Anchisae filius. Haec semper in individuis versatur, quae Graeci ἄτομα appellant. Idem accidit in eo genere dictionis ubi aliquis pudor aut metus est nominare: ut Cicero, Cum me videlicet sicarii illi describant.
87 Decima species definitionis est quam Graeci ὡς τύπω, Latini veluti, appellant; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur, homo; non enim manifeste dicitur animal solum esse hominem, cum sint alia innumerabilia; sed cum dicitur homo, veluti ipsum hominem animal designat: cum tamen huic nomini multa subiaceant.
88 Rem enim quaesitam praedictum declaravit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quod quaeritur declarare.
89 Undecima species definitionis est quam Graeci κατὰ τὴν ἐλλειψιν, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere vocant: ut si quaeratur Quid sit triens, respondeatur, Cui dodrans deest ut sit assis.
90 Duodecima species definitionis est quam Graeci, κατὰ ἔπαινον, Latini per laudem dicunt; ut Tullius pro Cluentio: Lex est mens, et animus, et consilium, et sententia civitatis. Et aliter pax est tranquilla libertas. Fit et per vituperationem, quam Graeci ψόγον vocant: servitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte quoque repellenda.
91 Tertia decima est species definitionis quam Graeci κατ᾽ ἀναλογίαν, Latini iuxta rationem dicunt: sed hoc contingit cum maioris rei nomine res definitur inferior: ut est illud, Homo minor mundus. Cicero hac definitione sic usus est: Edictum, legem annuam dicunt esse.
92 Quarta decima est species definitionis quam Graeci πρός τι, Latini ad aliquid vocant: ut est illud, pater est cui est filius; dominus est cui est servus: et Cicero in Rhetoricis, genus est, quod plures partes amplectitur; item pars est, quod subest generi.
93 Quinta decima est species definitionis quam Graeci κατὰ αἰτιολογίαν, Latini secundum rei rationem vocant: ut, Dies est sol supra terras; nox est sol sub terris. Scire autem debemus praedictas species definitionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in topicis.
94 Nunc ad topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, origines dictionum; de quibus breviter aliqua dicenda sunt, ut et dialecticos locos et rhetoricos, sive eorum differentias agnoscere debeamus: ac prius de dialecticis dicendum est. De dialecticis locis.
95 Propositio est oratio verum falsumve significans, ut si quis dicat coelum esse volubile: haec enuntiatio et proloquium nuncupatur. Quaestio vero est, in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio; ut si qui quaerant, an sit coelum volubile. Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis ex aliis rebus probet coelum esse volubile.
96 Enuntiatio quippe sive sui tantum causa dicitur, sive ad alios affertur ad probandum, propositio est; cum de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem igitur propositio, quaestio et conclusio, sed differunt modo.
97 Argumentum est oratio rei dubiae faciens fidem. Non vero idem est argumentum quod et argumentatio. Nam vis sententiae ratioque ea quae clauditur oratione, cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio argumentatio dicitur; quo fit ut argumentum quidem mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio vero argumenti per orationem explicatio.
98 Locus vero est argumenti sedes, vel unde ad propositam quaestionem conveniens trahitur argumentum. Quae cum ita sint, singulorum diligentius natura tractanda est, eorumque per species ac membra figurasque facienda divisio.
99 Ac prius de propositione est disserendum: hanc esse diximus orationem, veritatem, vel mendacium continentem. Huius duae sunt species: una affirmatio, altera vero negatio. Affirmatio est, si quis sic efferat, coelum volubile est; negatio, si quis ita pronuntiet, coelum volubile non est. Harum vero aliae sunt universales, aliae sunt particulares, aliae indefinitae, aliae singulares.
100 Universales quidem, ut si quis ita proponat: omnis homo iustus est, nullus homo iustus est. Particulares vero, si quis hoc modo: quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est. Indefinitae sic: homo iustus est, homo iustus non est. Singulares vero sunt, quae de individuo aliquid singularique proponunt: ut, Cato iustus est, Cato iustus non est; etenim Cato individuus est ac singularis.
101 Harum vero alias praedicativas, alias conditionales vocamus. Praedicativae sunt quae simpliciter proponuntur, id est, quibus nulla vis conditionis adiungitur: ut si quis simpliciter dicat coelum esse volubile. At, si huic conditio copuletur, fit ex duabus propositionibus una conditionalis, hoc modo: coelum si rotundum sit, esse volubile; hic enim conditio id efficit ut ita demum coelum volubile esse intelligatur, si sit rotundum.
102 Quoniam igitur aliae propositiones praedicativae sunt, aliae conditionales, praedicativarum partes terminos appellamus. Hi sunt praedicativus atque subiectus. Terminos autem voco verba et nomina quibus propositio nectitur; ut in ea propositione qua dicimus: Homo iustus est: haec duo nomina, id est, homo et iustus, propositionis partes vocantur.
103 Eosdem etiam terminos dicimus, quorum quidem alter subiectus est, alter vero praedicativus. Subiectus est terminus qui minor est, praedicativus vero qui maior: ut in ea propositione qua dicitur, Homo iustus, homo quidem minus est quam iustus. Non enim in solo homine iustitia esse potest, verum etiam in corporeis divinisque substantiis; atque ideo maior est terminus, iustus, homo vero, minor; quo fit ut homo quidem subiectus sit terminus, iustus vero praedicativus.
104 Quoniam vero huiusmodi simplices propositiones alterum habent praedicativum terminum, alterum vero subiectum, a maioris privilegio partis propositio praedicativa vocata est. Saepe autem evenit ut hi termini sibimet inveniantur aequales, hoc modo, homo risibilis est; homo namque et risibilis uterque sibi aequus est terminus.
105 Nam neque risibile ultra hominem, nec ultra risibile homo porrigitur; sed in his hoc evenire necesse est, ut si quidam inaequales termini sunt, maior semper de subiecto praedicetur: si vero aequales utrique, conversa de se praedicatione dicantur. Ut vero minor de maiore praedicetur, in nulla propositione contingit.
106 Fieri autem potest ut propositionum partes, quas terminos dicimus, non solum in nominibus, verum etiam in orationibus inveniamus. Nam saepe oratio de oratione praedicatur hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiae ratione pertractat; haec quippe oratio, quae est, Socrates cum Platone et discipulis, subiecta est; illa vero, quae est, de philosophiae ratione pertractat, praedicatur.
107 Rursus aliquando nomen subiectum est, oratio praedicatum, hoc modo: Socrates de philosophiae ratione pertractat; hic enim Socrates solus subiectus est; oratio vero, quam dicimus, de philosophiae ratione pertractat, praedicatur. Evenit etiam ut supponatur oratio, et simplex vocabulum praedicetur hoc modo: Similitudo cum supernis divinisque substantiis, iustitia est; hic enim oratio per quam profertur similitudo, cum supernis divinisque substantiis subiicitur; iustitia vero praedicatur.
108 Sed de huiusmodi propositionibus in his commentariis quos in Perihermenias Aristotelis libros scripsimus, diligentius disseruimus.
109 Argumentum est oratio rei dubiae faciens fidem: hanc semper notiorem quaestione esse necesse est. Nam si ignota nobis probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, sit ipsa notius quaestione. Argumentorum vero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia vero probabilia quidem, sed non necessaria; alia necessaria, sed non probabilia; alia nec probabilia, nec necessaria.
110 Probabile vero est, quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel sapientibus, et his vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis atque praecipuis, vel unicuique artifici secundum propriam facultatem; ut de medicina medico, gubernatori de navibus gubernandis; et praeterea quod ei videtur cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui iudicat. In quo nihil attinet verum falsumve sit argumentum, si tantum verisimilitudinem tenet.
111 Necessarium vero est, quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest: et probabile quidem, ac necessarium est; ut hoc si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur. Neque enim quisquam ab hac propositione dissentiet, et ita sese habere necesse est. Probabilia vero ac non necessaria, quibus facile quidem animus acquiescit, sed veritatis non tenet firmitatem; ut hoc, si mater est, diligit. Necessaria vero sunt, ac non probabilia, quae ita quidem esse, ut dicuntur se habere, necesse est, sed his facile non consentit auditor: ut, ob obiectum lunaris corporis, solis evenire defectum.
112 Neque necessaria vero neque probabilia sunt, quae neque in opinione hominum, neque in veritate consistunt; ut hoc, habere quae non perdiderit cornua Diogenem, quoniam habeat id quisque quod non perdiderit; quae quidem nec argumenta dici possunt, argumenta enim rei dubiae faciunt fidem. Ex his autem nulla fides est, quae neque in opinione, neque in veritate sunt constituta. Dici tamen potest, ne illa quidem esse argumenta, quae cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur.
113 Nam si rei dubiae fit fides, cogendus est animus auditoris, per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque, quam nondum probat, possit accedere. Quod si quae tantum necessaria sunt, ac non probabilia, non probat ille qui iudicat, est necesse ut ne illud quidem probet quod ex huiuscemodi ratione conficitur. Itaque evenit ex huiusmodi ratiocinatione, ea quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta.
114 Sed non ita est, atque haec interpretatio non rectae probabilitatis intelligentiam tenet. Ea sunt enim probabilia, quibus sponte atque ultro consensus adiungitur; scilicet ut mox audita sint, approbentur.
115 Quae vero necessaria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argumentis antea demonstrantur, cognitaque et credita, ad alterius rei, de qua dubitatur, fidem trahuntur; ut sunt speculationes, id est theoremata, quae in geometria considerantur. Nam quae illic proponuntur, non sunt talia ut in his sponte animus discentis accedat; sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, illa quoque scita et cognita ad aliarum speculationum argumenta ducuntur. Itaque probabilia non sunt, sed sunt necessaria his quidem auditoribus, quibus nondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid probandum, argumenta esse non possunt; hi autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem coeperunt, possunt eas quae non ambigunt, ad argumentum vocare.
116 Sed quia quatuor facultatibus disserendi omne artificium continetur, dicendum est quae quibus uti noverit argumentis; ut, cui potissimum disciplinae locorum atque argumentorum paritur ubertas, evidenter appareat. Quatuor igitur facultatibus, earumque velut opificibus, disserendi omnis ratio subiecta est, id est, dialectico, oratori, philosopho, sophistae. Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum materia versantur; uterque enim, sive necessaria, sive minime, probabilia tamen sequitur argumenta.
117 His igitur illae duae species argumenti famulantur, quae sunt probabile ac non necessarium: philosophus vero ac demonstrator de sola tantum veritate pertractant. Atque ideo sive sint probabilia, sive non sint, nihil refert, modo dum sint necessaria; hic quoque his duabus speciebus utitur argumentis, quae sunt probabile ac necessarium, necessarium ac non probabile.
118 Patet igitur in quo philosophus ab oratore ac dialectico in propria consideratione dissideat; in eo scilicet quod illis probabilitatem, huic veritatem constat esse propositam. Quarta vero species argumenti, quam ne argumentum quidem recte dici supra monstravimus, sophistis sola est attributa. Topicorum vero intentio est, verisimilium argumentorum copiam demonstrare; designatis enim locis e quibus probabilia argumenta ducuntur, abundans et copiosa necesse fiat materia disserendi.
119 Sed quoniam, ut supra dictum est, probabilium argumentorum alia sunt necessaria, alia non necessaria, cum loci probabilium argumentorum dicuntur, evenit ut necessariorum quoque doceantur; quo fit ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas paretur, secundo vero loco philosophis. Nam in quo probabilia quidem omnia conquiruntur, dialectici atque oratores iuvantur: in quibus vero probabilia ac necessaria docentur, philosophicae demonstrationi ministratur ubertas.
120 Non modo igitur dialecticus atque orator, verum etiam demonstrator, ac verae argumentationis effector, habet quod ex propositis locis sibi possit assumere. Cum inter argumentorum probabilium locos, necessariorum quoque principia traditio mixta contineat. Illa vero argumenta, quae necessaria quidem sunt, sed non probabilia; atque illud ultimum genus, scilicet nec probabile, nec necessarium, a propositi operis consideratione seiunctum est: nisi quod interdum quidam sophistici loci exercendi gratia lectoris adhibentur. Quocirca topicorum pariter utilitas intentioque patefacta est; his enim et dicendi facultas, et investigatio veritatis augetur.
121 Nam quid dialecticos atque oratores locorum iuvat agnitio? Orationi per inventionem copiam praestant. Quid vero necessariorum doctrinam locorum philosophis tradit? viam quodammodo veritatis illustrat. Quo magis pervestiganda est rimandaque ulterius disciplina ea quae cum cognitione percepta sit, usu atque exercitatione firmanda.
122 Magnum enim aliquid locorum consideratio pollicetur, scilicet inveniendi vias; quod quidem hi qui sunt huius rationis expertes, soli prorsus ingenio deputantur; neque intelligunt quantum hac consideratione quaeratur, quae in artem redigit vim potestatemque naturae. Sed de his hactenus, nunc de reliquis explicemus.
123 De syllogismis.
124 Syllogismorum vero alii sunt praedicativi, qui categorici vocantur; alii conditionales, quos hypotheticos dicimus. Et praedicativi quidem sunt qui ex omnibus praedicativis propositionibus connectuntur, ut is quem exempli gratia superius adnotavi, ex omnibus enim propositionibus praedicativis texitur. Hypothetici vero sunt quorum propositiones conditione nituntur, ut hic: Si dies est, lux est; est autem dies, lux igitur est.
125 Propositio enim prima conditionem tenet hanc, quoniam ita demum lux est, si dies est. Atque ideo syllogismus hic, hypotheticus, id est conditionalis vocatur. Inductio vero est oratio per quam fit a particularibus ad universale progressio, hoc modo: Si in regendis navibus non sorte, sed arte legitur gubernator; si regendis equis auriga non sortis eventu, sed commendatione artis assumitur; si in administranda republica non sors principem facit, sed peritia moderandi; et similia, quae in pluribus conquiruntur, quibus impertitur [ed., inferuntur]; et in omni quoque re quam quisque regi atque administrari gnaviter volet, qui non sorte accommodat, sed arte, rectorem.
126 Vides igitur quemadmodum per singulas res currat oratio, ut ad universale perveniat. Nam cum non sorte regi, sed arte navim, currum, rempublicam collegisset, quasi in caeteris sese quoque ita habeat, quod erat universale conclusit: in omnibus quoque rebus, non sorte ductum, sed arte, praecipuum debere praeponi.
127 Saepe autem multorum collecta particularitas aliud quiddam particulare demonstrat; ut si quis sic dicat: Si neque navibus, neque curribus, neque agris sorte praeponuntur; nec rebus quidem publicis rectores esse sorte ducendi sunt. Quod argumentationis genus maxime solet esse probabile, etsi non aequam syllogismi habeat firmitatem. Syllogismus namque ab universalibus ad particularia decurret.
128 Estque in eo, si veris propositionibus contexatur, firma atque immutabilis veritas.
129 Ut inductio habet quidem maximam probabilitatem, sed interdum veritate deficitur; ut in hac: Qui scit canere cantor est; et qui luctari luctator; quique aedificare, aedificator: quibus multis simili ratione collectis, inferri potest: Qui scit igitur malum, malus est, quod non procedit; mali quippe notitia deesse non potest bono; virtus enim sese diligit, aspernaturque contraria, nec vitare vitium nisi cognitum queat.
130 His igitur duobus velut principiis et generibus argumentandi, duo quidem alii deprehenduntur argumentationis modi: unus quidem syllogismo, alter vero inductioni suppositus. In quibus quidem promptum sit considerare, quod ille quidem a syllogismo, ille vero ab inductione ducat exordium; non tamen aut hic syllogismum, aut ille impleat inductionem; haec autem sunt enthymema atque exemplum.
131 Enthymema quippe est imperfectus syllogismus, id est oratio, in qua non omnibus antea propositionibus constitutis, infertur festinata conclusio; ut si quis sic dicat: Homo animal est, substantia igitur est; praetermisit enim alteram propositionem, qua proponitur omne animal esse substantiam. Ergo cum enthymema ab universalibus ad particularia probanda contendit, quasi simile syllogismo est.
132 Quod vero non omnibus quae conveniunt syllogismo propositionibus utitur, a syllogismi ratione discedit, atque ideo imperfectus vocatus est syllogismus.
133 Exemplum quoque inductioni simili ratione et copulatur, et ab ea discedit. Est enim exemplum, quod per particulare propositum, particulare quoddam contendit ostendere, hoc modo: Oportet a Tullio consule necari Catilinam, cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus; approbatum est enim Catilinam a Cicerone debere perimi, quod a Scipione Gracchus fuerit occisus: quae utraque particularia esse, ac non universalia, singularum designat interpositio personarum.
134 Quoniam igitur ex parte pars approbatur, quasi inductionis similitudinem tenet id, quod exemplum vocamus: quoniam vero non plures quibus id efficiat colligit partes, ab inductione discedit. Ita igitur duae quidem sunt argumentandi species principales: una, quae dicitur syllogismus, altera que vocatur inductio; sub his autem, et velut ex his manantia, enthymema atque exemplum.
135 Quae quidem omnia ex syllogismo ducuntur, et ex syllogismo vires accipiunt: sive enim sit enthymema, sive inductio, sive etiam exemplum, ex syllogismo quam maxime fidem capit; quod in prioribus resolutoriis, quae ab Aristotele transtulimus, demonstratum est. Quocirca satis est de syllogismo disserere, quasi principali, et caeteras argumentandi species continente.
136 Restat nunc quid sit locus aperire. Locus namque est, ut Marco [mss., Mammio] Tullio placet, argumenti sedes; cuius definitionis quae sit vis, paucis absolvam. Argumenti enim sedes partim maxima propositio intelligi potest, partim propositionis maxime differentia. Nam cum sint aliae propositiones, quae cum per se notae sint, cum nihil ulterius habeant, quo demonstrentur, atque hae maxime et principales vocentur, suntque aliae quarum fidem primae ac maximae suppleant propositiones: necesse est ut omnium quae dubitantur, illae antiquissimam teneant probationem, quae ita aliis fidem facere possunt, ut ipsis nihil queat notius inveniri.
137 Nam si argumentum est, quod rei dubiae faciat fidem, idque notius ac probabilius esse oportet, quam illud quod probatur, necesse est ut argumentis omnibus illa maximam fidem tribuant, quae ita per se nota sunt, ut aliena probatione non egeant. Sed huiusmodi propositio aliquotiens quidem intra argumenti ambitum continetur; aliquotiens vero extra posita, argumenti vires supplet ac perficit.
138 Omnes igitur loci, id est, maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt propositi, praedicato scilicet atque subiecto; aut extrinsecus assumantur, aut horum medii atque inter utrosque versentur. Eorum vero locorum qui ab his ducuntur terminis de quibus in quaestione dubitatur, duplex modus est: unus quidem ab eorum substantia, alter vero ab his quae eorum substantiam consequuntur; hi vero qui a substantia sunt, in sola definitione consistunt.
139 Definitio enim substantiam monstrat; et substantiae integra demonstratio, definitio est. Sed, id quod dicimus, patefaciamus exemplis; ut omnis vel quaestionum, vel argumentationum, vel locorum ratio conquiescat. Age enim quaeratur, an arbores animalia sint, fiatque huiusmodi syllogismus: Animal est substantia animata sensibilis; non est arbor substantia animata sensibilis; igitur arbor animal non est. Hic quaestio de genere est; utrum enim arbores sub animalium genere ponendae sint, quaeritur; locus qui in universali propositione consistit, huic generis definitio non convenit, id eius cuius ea definitio est, species non est loci superioris differentia: qui locus nihilominus nuncupatur a definitione.
140 Vides igitur ut tota dubitatio quaestionis syllogismi argumentatione tracta [ed., tractata] sit per convenientes et congruas propositiones, quae vim suam ex prima et maxima propositione custodiunt; ex ea scilicet quae negat esse speciem, cui non conveniat generis definitio. Atque ipsa universalis propositio a substantia tracta est unius eorum termini qui in quaestione locati sunt, ut animalis, id est, ab eius definitione, quae est substantia animata sensibilis.
141 Igitur in caeteris quaestionibus strictim ac breviter locorum differentiis commemoratis, oportet uniuscuiusque proprietatem vigilantis animi alacritate percipere.
142 Huius autem loci qui ex substantia ducitur, duplex modus est; partim namque a definitione, partim a descriptione argumenta ducuntur. Differt autem definitio a descriptione, quod definitio genus ac differentias assumit; descriptio vero subiectam intelligentiam claudit, quibusdam vel accidentibus unam efficientibus proprietatem, vel substantialibus praeter genus conveniens aggregatis.
143 Sed definitiones quae ab accidentibus fiunt, tamen videntur nullo modo substantiam demonstrare: tamen quoniam saepe verae definitiones ita ponuntur, quae substantiam monstrant, illae etiam propositiones, quae a descriptione sumuntur, a substantiae loco videntur assumi. Huius vero tale sit exemplum: quaeratur enim an albedo substantia sit, hic quaeritur an albedo substantiae velut generi supponatur.
144 Dicimus igitur: substantia est, quod omnibus accidentibus possit esse subiectum: albedo vero nullis accidentibus subiacet, albedo igitur substantia non est. Locus, id est maxima propositio, eadem quae superius. Cuius enim definitio vel descriptio ei, quod dicitur, species esse non convenit, id eius quod esse species perhibetur, genus non est.
145 Descriptio vero substantiae albedini non convenit, albedo igitur substantia non est.
146 Locus differentia superior a descriptione, quam dudum locavimus in ratione substantiae. Sunt etiam definitiones quae non a rei substantia, sed a nominis significatione ducuntur, atque ita rei de qua quaeritur applicantur; ut si sit quaestio utrumne philosophiae studendum sit, erit argumentatio talis: Philosophia sapientiae amor est, huic studendum nemo dubitat: studendum igitur est philosophiae.
147 Hic enim non definitio rei, sed nominis interpretatio argumentum dedit. Quod etiam Tullius in ostensione eiusdem philosophiae usus est defensione, et vocatur Graece quidem ὀνοματοποιία, Latine autem nominis definitio. Haec de his quidem argumentis quae ex substantia terminorum in quaestione positorum sumuntur, claris, ut arbitror, patefecimus exemplis: nunc de his dicendum est qui terminorum substantiam consequuntur.
148 Horum vero multifaria divisio est; plura enim sunt, quae singulis substantiis adhaerescunt: ab his igitur quae cuiuslibet substantiam comitantur, argumenta duci solent, aut ex toto, aut ex partibus, aut ex causis, vel efficientibus, vel materia, vel fine. Et est efficiens quidem causa, quae movet atque operatur, ut aliquid explicetur; materia vero, ex qua fit aliquid, vel in qua fit; finis, propter quod fit.
149 Sunt etiam inter eos locos qui ex his sumuntur quae substantiam consequuntur, aut ab effectibus, aut a corruptionibus, aut ab usibus, aut praeter hos omnes ex communiter accidentibus. Quae cum ita sint, eum prius locum qui a toto sumitur inspiciamus.
150 Totum duobus modis dici solet: aut ut genus, aut ut id quod ex pluribus integrum partibus constat. Et illud quidem quod ut genus, totum est, hoc modo saepe quaestionibus argumenta suppeditat, ut si sit quaestio, an iustitia utilis sit, fit syllogismus: Omnis virtus utilis est, iustitia autem virtus est, ergo iustitia utilis est.
151 Quaestio de accidenti, id est, an accidat iustitiae utilitas. Locus is, qui in maxima propositione consistit. Quae generi adsunt et speciei. Huius superior locus a toto, id est a genere, virtute scilicet, quae iustitiae genus est. Rursus sit quaestio, an humanae res providentia regantur. Cum dicimus, si mundus providentia regitur; homines autem pars mundi sunt: humanae igitur res providentia reguntur.
152 Quaestio de accidenti. Locus quod toti evenit, id congruit etiam parti. Supremus locus a toto, id est ab integro. Quod partibus constat, id vero est mundus, qui hominum totum est.
153 A partibus etiam duobus modis argumenta nascuntur: aut enim a generis partibus, quae sunt species; aut ab integri, id est, totius, quae partes tantum proprio vocabulo nuncupantur. Et de his quidem partibus quae species sunt, hoc modo sit quaestio, an virtus mentis bene constitutae sit habitus: quaestio de definitione, id est, an habitus bene constitutae mentis, virtutis sit definitio.
154 Faciemus itaque ab speciebus argumentationem sic: Si iustitia, fortitudo, moderatio, atque prudentia, habitus bene constitutae mentis sunt; haec autem quatuor uni virtuti velut generi subiiciuntur: virtus igitur bene constitutae mentis est habitus. Maxima propositio; quod enim singulis partibus inest, id toti inesse necesse est.
155 Argumentum vero a partibus, id est a generis partibus, quae species nuncupantur; iustitia enim, fortitudo, modestia et prudentia, virtutis species sunt.
156 Item ab his partibus quae integri partes esse dicuntur, sit quaestio, an sit utilis medicina. Haec in accidentis dubitatione constituta est. Dicimus igitur, si depelli morbos, salutemque servari, mederique vulneribus utile est: igitur medicina est utilis. Saepe autem et una quaelibet pars valet, ut argumentationis firmitas constet, hoc modo: ut si de aliquo dubitetur an sit liber: si eum vel censu, vel testamento, vel vindicta manumissum esse monstremus, liber ostensus est; atque aliae partes erant dandae libertatis.
157 Vel rursus, si dubitetur an sit domus quod eminus conspicitur: dicimus quoniam non est; nam vel tectum ei, vel parietes, vel fundamenta desunt, ab una rursus parte factum est argumentum.
158 Oportet autem non solum in substantiis, verum etiam in modo, temporibus, quantitatibus, totum partesque respicere. Id enim quod dicimus aliquando in tempore, pars; rursus si simpliciter aliquid proponamus, in modo totum est; si cum adiectione aliqua, pars fit in modo. Item si omnia dicamus in quantitate, totum dicimus; si aliquid quantitatis excerpimus, quantitatis ponimus partem.
159 Eodem modo et in loco: quod ubique est, totum est; quod alicubi, pars. Horum autem omnium communiter dentur exempla. A toto ad partem secundum tempus: si Deus semper est, et nunc est. A parte ad totum secundum modum; si anima [mss., animal] aliquo modo movetur, et simpliciter movetur; movetur autem cum irascitur; universaliter igitur et simpliciter movetur.
160 Rursus a toto ad partes in quantitate; si verus in omnibus Apollo vates est, verum erit Pyrrhum Romanos superare. Rursus in loco, si Deus ubique est, et hic igitur est.
161 Sequitur locus qui nuncupatur a causis. Sunt vero plures causae, id est, quae vel principium praestant motus atque efficiunt; vel specierum formas subiectae suscipiunt; vel propter eas aliquid, vel quae cuiuslibet forma est.
162 Argumentum igitur ab efficiente causa; ut si quis iustitiam naturalem velit ostendere, dicat: congregatio hominum naturalis est; iustitiam vero congregatio hominum fecit: iustitia igitur naturalis est. Quaestio de accidente. Maxima propositio: quorum efficientes causae naturales sunt, ipsa quoque sunt naturalia.
163 Locus ab efficientibus; quod enim uniuscuiusque causa est, id efficit eam rem cuius causa est.
164 Rursus, si quis Mauros arma non habere contendat, dicit idcirco eos minime armis uti, quia his ferrum desit. Maxima propositio, ubi materia deest, et quod ex materia efficitur, defit locus a materia: utrumque vero, id est, ex efficientibus atque materia, uno nomine a causa dicitur. Aeque enim id quod efficit, atque id quod operantis actum suscipit, eius rei quae efficitur causae sunt.
165 Rursus a fine sit propositum, an iustitia bona sit, fiet argumentatio talis. Si beatum esse, bonum est, et iustitia bona est; hic est enim iustitiae finis, ut qui secundum iustitiam vivit, ad beatitudinem perducatur. Maxima propositio, cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est. Locus a fine.
166 Ab eo vero, quae cuiusque forma est, ita non potuisse volare Daedalum, quoniam nullas naturalis formae pennas habuisset. Maxima propositio, tantum quemque posse, quantum forma permiserit. Locus a forma.
167 Ab effectibus vero, et corruptionibus, et usibus hoc modo: nam si bonum est domus, constructio bonum est, bonum est domus. Rursus si malum est destructio domus, bona est domus, et si bona est domus, mala est destructio domus. Item si bonum est equitare, bonum est equus, et si bonum est equus, bonum est equitare.
168 Est autem primum quidem exemplum a generationibus, quod idem ab effectibus vocari potest. Secundum a corruptionibus, tertium ab usibus. Omnium autem maximae propositiones: cuius effectio bona est, ipsum quoque bonum est, et e converso; et cuius corruptio mala est, ipsum bonum est, et e converso; et cuius usus bonus est, ipsum bonum est, et e converso.
169 A communiter autem accidentibus argumenta fiunt, quotiens ea sumuntur accidentia, quae relinquere subiectum, vel non possunt, vel non solent; ut si quis hoc modo dicat: sapiens non poenitebit, poenitentia enim malum factum comitatur: quod quia in sapiente non convenit, ne poenitentia quidem. Quaestio de accidentibus.
170 Propositio maxima: cui non inest aliquid, ei ne illud quidem, quod eius est consequens, inesse potest. Locus a communiter accidentibus.
171 Expeditis igitur locis his qui ab ipsis terminis, in propositione positis, assumuntur, nunc de his dicendum est qui licet extrinsecus positi, argumenta tamen quaestionibus subministrant: hi vero sunt vel ex rei iudicio, vel ex similibus, vel a maiore, vel a minore, vel a proportione, vel ex oppositis, vel ex transumptione.
172 Et ille quidem locus qui rei iudicium tenet, huiusmodi est; ut id dicamus esse, vel quod omnes iudicant, vel plures, et hi vel sapientes, vel secundum unamquamque artem penitus eruditi. Huius exemplum est, coelum esse volubile: quod ita sapientes atque in astronomia doctissimi diiudicaverint. Quaestio de accidente.
173 Propositio, quod omnibus, vel pluribus, vel doctis videtur hominibus, ei contradici non posse. Locus a rei iudicio.
174 A similibus vero hoc modo, si dubitetur an hominis proprium sit esse bipedem, dicimus similiter: inest equo quadrupes, et homini bipes; non est autem equi quadrupes proprium, non est igitur hominis proprium bipes. Quaestio de proprio. Maxima propositio. Si quod similiter inest, non est proprium, ne id quidem de quo quaeritur, esse proprium potest.
175 Locus a similibus: hic vero in gemina dividitur. Haec enim similitudo, aut in qualitate, aut in quantitate consistit; sed in quantitate paritas nuncupatur, id est aequalitas.
176 Rursus ab eo quod est maius, si an sit animalis definitio, quod ex se moveri possit, dicimus, si magis oportet esse animalis definitionem, quod naturaliter vivat, quam quod ex se moveri possit. Non est autem haec definitio animalis, quod naturaliter vivat: ne haec quidem, quae minus videtur esse definitio, quod ex se moveri possit, animalis definitio esse putanda est. Quaestio de definitione. Propositio maxima.
177 Si id quod magis videbitur inesse, non inest, ne illud quidem quod minus inesse videtur, inerit. Locus ab eo quod est maius.
178 A minoribus vero converso modo. Nam si est hominis definitio, animal gressibile bipes: cumque id bipes videatur esse definitio hominis minus quam animal rationale mortale; sitque definitio ea hominis quae dicit animal gressibile bipes, erit definitio hominis, animal rationale mortale. Quaestio de definitione. Maxima propositio: Si id quod minus videtur inesse, inest: et id quod magis videtur inesse, inerit.
179 Multae autem diversitates locorum sunt, ab eo quod esse magis ac minus, argumenta ministrantium: quos in expositione Topicorum Aristotelis diligentius persecuti sumus.
180 Item ex proportione: ut si quaeratur, an sorte sint legendi in civitatibus magistratus, dicamus minime: quia ne in navibus quidem gubernator sorte praeficitur: est enim proportio; nam ut sese habet gubernator ad navem, ita magistratus ad civitatem. Hic autem locus distat ab eo quod ex similibus ducitur. Ibi enim una res quae cuilibet et alii comparatur: in proportione vero non est similitudo rerum, sed quaedam habitudinis comparatio.
181 Quaestio de accidenti proportione. Quod in quaque re evenit, id in eius proportionali evenire necesse est. Locus a proportione.
182 Ex oppositis vero multiplex locus est. Quatuor enim sibimet opponuntur modis: aut enim ut contraria adverso sese loco constituta respiciunt; aut ut privatio, et habitus; aut relatio; aut affirmatio et negatio. Quorum discretiones in eo libro qui de decem Praedicamentis scriptus est, commemoratae sunt; ab his hoc modo argumenta nascuntur.
183 A contrariis si quaeratur, an sit virtutis proprium laudari, dicam minime: quoniam ne vitii quidem vituperari. Quaestio de proprio. Maxima propositio: quoniam contrariis contraria conveniunt. Locus ab oppositis, id est ex contrario.
184 Rursus sit in quaestione positum: An sit proprium oculos habentium videre, dicam minime: eos namque qui vident, alias etiam caecos esse contingit. Nam in quibus est habitus, in eisdem poterit esse privatio; et quod est proprium, non potest a subiecto discedere. Et quoniam veniente caecitate visus abscedit, non esse proprium oculos habentium videre convincitur. Quaestio de proprio. Propositio, ubi privatio adesse potest et habitus, proprium non est. Locus ab oppositis, secundum habitum ac privationem.
185 Rursus sit in quaestione positum, an patris sit proprium procreatorem esse, dicam recte videri: quia filii est proprium procreatum esse; ut enim sese habet pater ad filium, ita procreatus ad procreatorem. Quaestio de proprio. Propositio maxima: ad se relatorum propria, et ipsa ad se referuntur. Locus a relativis oppositis.
186 Item sit in quaestione positum, an sit animalis proprium moveri, negem: quia nec inanimati [ed., in animali] quidem est proprium non moveri. Quaestio de proprio. Propositio maxima: oppositorum opposita esse propria oportere. Locus ab oppositis, secundum affirmationem ac negationem; moveri enim et non moveri, secundum affirmationem negationemque sibimet opponuntur.
187 Ex transumptione vero hoc modo fit: cum ex his terminis in quibus quaestio constituta est, ad aliud quidem notius dubitatio transfertur; atque ex eius probatione ea quae in quaestione sunt posita, confirmantur; ut Socrates, cum quid posset in unoquoque iustitia, quaereret, omnem tractatum ad reipublicae transtulit magnitudinem; atque ex eo quod illa efficeret in singulis, etiam valere firmavit.
188 Qui locus a toto forsitan esse videretur; sed quoniam non inhaeret in his de quibus proponitur terminis, sed extra posita res, hoc tantum quia notior videtur, assumitur; idcirco ex transumptione locus id convenienti vocabulo nuncupatus est. Fit vero haec transumptio et in nomine, quoties ab obscuro vocabulo ad notius transfertur argumentatio, hoc modo; ut si quaeratur, an philosophus invideat, sitque ignotum quid philosophi significet nomen, dicemus ad vocabulum notius transferentes, non invidere qui sapiens sit; notius enim est sapientis vocabulum quam philosophi. Ac de his quidem locis qui extrinsecus assumuntur, idonee dictum est: nunc de mediis disputabitur.
189 De mediis.
190 Medii enim loci sumuntur vel ex casu, vel ex coniugatis, vel ex divisione nascentes. Casus est alicuius nominis principalis inflexio in adverbium: ut a iustitia inflectitur iuste, casus igitur est iustitia, id quod dicimus iuste, adverbium. Coniugata vero dicuntur, quae ab eodem diverso modo ducta fluxerunt: ut a iustitia, iustum; haec igitur inter se et cum ipsa iustitia coniugata dicuntur, ex quibus omnibus in promptu sunt argumenta.
191 Nam si id quod iustum est, bonum est; et id quod iuste est, bene est; et qui iustus est, bonus est, et iustitia bona est; haec igitur secundum proprii nominis similitudinem consequuntur.
192 Mixti vero loci appellantur: quoniam si de iustitia quaeritur, et a casu vel a coniugatis argumenta ducuntur; neque ab ipsa proprie atque coniuncte, neque ab his quae sunt extrinsecus posita videntur trahi, sed ex ipsorum casibus, id est, quadam ab ipsis levi immutatione deductis. Iure igitur hi loci medii inter eos qui ab ipsis, et eos qui sunt extrinsecus, collocantur.
193 Restat locus a divisione, qui tractatur hoc modo. Omnis divisio vel negatione fit, vel partitione; ut si quis ita pronuntiet: omne animal aut habet pedes, aut non habet. Partitione vero, velut si quis dividat: omnis homo aut sanus, aut aeger est. Fit autem universa divisio, vel, ut generis in species, vel totius in partes, vel vocis in proprias significationes, vel accidentis in subiecta, vel subiecti in accidentia, vel accidentis in accidentia.
194 Quorum omnium rationem in meo libro diligentius explicavi quem de divisione composui; atque idcirco ad horum cognitionem congrua petantur exempla. Fiunt vero argumentationes per divisionem, tum ea segregatione quae per negationem fit, tum ea quae per partitionem. Sed qui his divisionibus utuntur, aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquid impossibile atque inconveniens ducunt, atque ita id quod reliquerant, rursus assumunt.
195 Quae facilius quisque cognoscet, si prioribus analyticis operam dederit: horum tamen in praesenti talia praestabunt exempla notitiam. Sit in quaestione propositum, an ulla origo sit temporis: quod qui negare volet, id nimirum ratiocinatione firmabit, nullo modo esse ortum: idque directa ratiocinatione monstrabit, hoc modo: quoniam mundus aeternus est (id enim paulisper argumenti gratia concedatur), mundus vero sine tempore esse non potuit, tempus quoque est aeternum; sed quod aeternum est, caret origine: tempus igitur originem non habet.
196 At si per impossibilitatem idem desideretur ostendi, dicetur hoc modo: Si tempus habet originem, non fuit semper tempus: fuit igitur, quando non fuit tempus, sed fuisse significatio est temporis; fuit igitur tempus, quando non fuit tempus: quod fieri non potest; non igitur est ullum temporis principium positum. Namque, ut ab ullo principio coeperit, inconveniens quiddam atque impossibile contingit fuisse tempus, quando non fuerit tempus.
197 Reditur igitur ad alteram partem, quod origine careat; sed haec quae ex negatione divisio est, cum per eam quaelibet argumenta sumuntur, nequit fieri ut utrumque sit, quod affirmatione et negatione dividitur: itaque sublato uno, alterum manet; positoque altero reliquum tollitur; vocaturque hic a divisione locus, medius inter eos qui ab ipsis duci solent, atque eos qui extrinsecus assumuntur.
198 Cum enim quaeritur an ulla temporis sit origo, sumit quidem esse originem; et ex eo per propriam consequentiam a re ipsa, quae quaeritur, fit impossibilitatis et mendacii syllogismus; quo concluso reditur ad prius, quod verum esse necesse est; siquidem ad quod ei oppositum est, ad impossibile aliquid inconveniensque perducit.
199 Itaque quoniam ex ipsa re de qua quaeritur, fieri syllogismus solet, et quasi ab ipsis locus est ductus: quoniam vero non in eo permanet, sed ad positum redit, quasi extrinsecus sumitur: idcirco igitur hic a divisione locus inter utrumque medius collocatur.
200 At vero hi qui ex partitione sumuntur, multiplici fiunt modo. Aliquotiens enim quae dividuntur, simul esse possunt; ut si vocem in significationes dividamus, omnes simul esse possunt: veluti cum dicimus amplector, aut actionem significat, aut passionem; utrumque simul significare potest. Aliquotiens velut in negationis modo, quae dividuntur simul esse non possunt; ut sanus est, aut aeger.
201 Fit autem ratiocinatio in priore quidem modo divisionis, tum quia omnibus adest quod quaeritur, vel non est; tum vero idcirco alicui adesse, vel non adesse quod aliis adsit, vel minime.
202 Nec in his explicandis diutius laboramus, si priores resolutorii, vel topica diligentius ingenium lectoris instruxerint. Nam si quaeratur utrum canis substantia sit, atque haec divisio fiat: canis vel latrabilis animalis est, vel marinae belluae, vel coelestis sideris nomen; demonstraretque per singula et canem latrabilem substantiam esse, marinam quoque belluam, et coeleste sidus substantiae posse supponi, monstravit canem esse substantiam.
203 Atque hic quidem ex ipsis in quaestione propositis, videbitur argumenta traxisse. At in talibus syllogismis, aut sanus est aut aeger; sed sanus est, non est igitur aeger; sed sanus non est, aeger igitur est; vel ita: si aeger est, sanus igitur non est; vel ita: si aeger non est, sanus igitur est. Ab his quae sunt extrinsecus [mss., intrinsecus] sumptus est syllogismus, id est ab oppositis. Idcirco ergo totus hic a divisione locus inter utrosque medius esse perhibetur: quia si negatione sit constitutus, aliquo modo quidem ex ipsis sumitur, aliquo modo ab exterioribus venit.
204 Si vero a partitione argumenta ducuntur, nunc quidem ab ipsis, nunc vero ab exterioribus copiam praestant.
205 Et ea Graeci quidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi, et omnia ad facultatem intelligentiae revocantis talis locorum videtur esse partitio. Quae cum ita sint, breviter mihi locorum divisio commemoranda est, ut nihil praeterea relictum esse monstretur, quod non intra eam probetur esse inclusum. De quo enim in qualibet quaestione dubitatur, id ita firmabitur argumentis; ut ea vel ex his ipsis sumantur, quae in quaestione sunt constituta, vel extrinsecus ducantur, vel quasi in confinio horum posita vestigentur.
206 Ac praeter hanc quidem divisionem nihil extra inveniri potest; sed si ab ipsis sumitur argumentum, aut ab ipsorum necesse est substantia sumatur, aut ab his quae ea consequuntur, aut ab his quae inseparabiliter accidunt, vel eis adhaerent, et ab eorum substantia separari seiungique vel non possunt, vel non solent.
207 Quae vero ab eorum substantia ducuntur, ea aut in descriptione, aut in definitione sunt; et praeter haec, a nominis interpretatione. Quae vero ea velut substantias continentia consequuntur, alia sunt, vel ut generis, vel differentiae, vel integrae formae, vel specierum, vel partium loco circa ea quae inquirantur, assistunt; item, vel causae, vel fines, vel effectus, vel corruptiones, vel usus, vel quantitas, vel tempus, vel subsistendi modus.
208 Quod vero proprie inseparabile, vel adhaerens, accidens nuncupatur, id in communiter accidentibus numerabitur. Et praeter haec quid aliud cuiquam inesse possit, non potest inveniri.
209 Quibus ita propositis, inspiciamus nunc eos locos quos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi; ea enim quae extrinsecus assumuntur, non sunt ita separata atque disiuncta, ut non aliquando quasi e regione quadam, ea quae quaeruntur aspiciant. Nam et similitudines et opposita ad ea sine dubio referuntur, quibus similia vel opposita sunt, licet iure atque ordine videantur extrinsecus collocata.
210 Sunt autem haec, similitudo, oppositio, magis ac minus, rei iudicium. In similitudine enim tum rei similitudo, tum proportionis ratio continetur. Omnia enim similitudinem tenent.
211 Opposita vero in contrariis, in privationibus, in relationibus, in negationibus constant. Comparatio vero maioris ad minus quaedam quasi similium dissimilitudo est; rerum enim per se similium in quantitate discretio maius fecit ac minus. Quod enim omni qualitate, omnique ratione disiunctum est, id nullo modo poterit comparari.
212 Ex rei vero iudicio quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci atque omnino disiuncti, nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes. Transumptionis vero locus nunc quidem in aequalitate, nunc vero in maioris minorisve comparatione consistit; aut enim ad id quod est simile, aut ad id quod est maius aut minus, fit argumentorum rationumque transumptio.
213 Hi vero loci quos mixtos esse praediximus, aut ex casibus, aut ex coniugatis, aut ex divisione nascuntur: in quibus omnibus consequentia et repugnantia custoditur. Sed ea quidem, quae ex definitione, vel genere, vel differentia, vel causis argumenta ducuntur, demonstratione maxime syllogismis vires atque ordinem subministrant: reliqua vero verisimilibus ex dialecticis.
214 Atque hi loci maxime, qui in eorum substantia sunt, de quibus in quaestione dubitatur, ad praedicativos ac simplices; reliqui vero ad hypotheticos et conditionales respiciunt syllogismos.
215 Expeditis igitur locis, et diligenter tam definitione quam exemplorum etiam luce patefactis, dicendum videtur quomodo hi loci maximarum sint differentiae propositionum, idque brevi; neque enim longa disputatione res eget. Omnes enim maximae propositiones, vel definitiones, in eo quod sunt maximae, non differunt; sed in eo quod hae quidem a definitione, illae vero a genere, vel aliae veniant ab aliis locis, et his iure differre, haeque earum differentiae esse dicuntur.
216 De topicis.
217 Topica sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, origines dictionum. Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem quae rei dubiae faciat fidem. Et sunt argumenta aut in ipso negotio de quo agitur, aut ducuntur ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur, et ex rebus aliis tractae noscuntur: aut certe assumuntur extrinsecus.
218 Ergo haerentia loca argumentorum in eo ipso negotio sunt tria, id est, a toto, a partibus, a nota.
219 A toto est argumentum etiam, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur; sicut ait Cicero, Gloria est laus recte factorum, magnorumque in rempublicam fama meritorum: ecce [ed., ex se] quia gloria totum est, per definitionem ostendit quid sit gloria.
220 Argumentum a partibus sic; ut puta, si oculus videt, non ideo totum corpus videt.
221 A nota autem sic ducitur argumentum, quod Graece etymologia dicitur: Si consul est qui consulit reipublicae, quid aliud Tullius fecit cum affecit supplicio coniuratos?
222 Nunc ducuntur argumenta et ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur, et ex rebus aliis tractae noscuntur: et sunt loca tredecim, id est, alia a coniugatis, alia a genere, alia a forma generis, id est specie, alia a similitudine, alia a differentia, alia ex contrario, alia a coniunctis, alia ab antecedentibus, alia a consequentibus, alia a repugnantibus, alia a causis, alia ab effectibus, alia a comparatione minorum, maiorum aut parium.
223 Primo ergo a coniugatis argumentum ducatur. Coniugata dicuntur, cum declinatur a nomine, et fit verbum; ut Cicero Verrem dicit everrisse provinciam; vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro: aut nomen a nomine; ut Terentius: Inceptio est amentium, haud amantium.
224 A genere argumentum est, quando a re generali ad speciem aliquam descendit: ut illud Virgilii, Varium et mutabile semper femina: potuit et Dido, quod est species, varia et mutabilis esse. Vel illud Ciceronis, quod fecit argumentum, descendens a genere ad speciem: nam cum omnium provinciarum sociorumque rationem diligenter habere debeatis, tum praecipue Siciliae, iudices.
225 A specie argumentum ducitur, cum generali quaestioni fidem species facit; ut illud Virgilii: An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor? quia Phrygius pastor species est; et si istud ille unus fecit, et alii hoc Troiani generaliter facere possunt.
226 A simili argumentum est, quando de rebus aliquibus similia proferuntur; ut Virgilius: Suggere tela mihi, nam nullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterintque in corpore Graium Iliacis campis.
227 A differentia argumentum ducitur, quando per differentiam aliquae res separantur; Virgilius: Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis.
228 A contrariis argumentum sumitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur; ut Terentius: Nam si illum obiurges, vitae qui auxilium tulit, Quid facies illi qui dederit damnum aut malum?
229 A coniunctis autem fides petitur argumenti; cum quae singula infirma sunt, si coniungantur, vim veritatis assumunt; ut, quid accedit ut tenuis ante fuerit, quid si ut avarus, quid si ut audax, quid si ut eius qui occisus est inimicus? Singula haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur, ut ex multis iunctis res aliqua confirmetur.
230 Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his quae prius gesta sunt comprobantur; ut Cicero pro Milone: Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit? Praecessit enim praedictio, ubi est argumentum, et secutum est factum.
231 A consequentibus vero argumentum est, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur; ut si mulier peperit, cum viro concubuit.
232 A repugnantibus argumentum est, quando illud quod obiicitur, aliqua contrarietate destruitur; ut Cicero dicit: Is igitur non modo a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ditatus, arguitur domui suae te interficere voluisse.
233 A causis argumentum est, quando ex consuetudine communi res quae tractatur, fieri potuisse convincitur; ut in Terentio: Ego nonnihil veritus sum dudum abs te, Dave, ne faceres Quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes.
234 Ab effectibus ducitur argumentum, cum ex his quae facta sunt, aliquid approbatur; ut in Virgilio: Degeneres animos timor arguit; nam timor est causa ut degener sit animus, quod timoris effectum est.
235 A comparatione argumentum ducitur, quando per collationem personarum sive causarum, sententiae ratio confirmatur, et a maiori ratione hoc modo, ut in Virgilio: Tu potest unanimes armare in praelia fratres. Ergo qui hoc in fratribus potest, quanto magis in aliis? A minorum comparatione; sicut Publius Scipio pontificem maximum Tiberium Gracchum non mediocriter labefactantem statum reipublicae privatus interfecit.
236 A parium comparatione; sic Cicero, in Pisone nihil interesse, utrum ipse consul improbis concionibus, perniciosis legibus rempublicam vexet, an alios vexare patiatur.
237 Extrinsecus vero assumentur argumenta haec quae Graeci ἄτεχνα vocant, id est inartificialia, quod testimonium ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem; et prius.
238 A persona, ut non qualiscunque sit, sed illa quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed et morum probitate debet esse laudabilis.
239 A natura auctoritas est, quae maxima virtute consistit; et a tempore sunt, quae afferant auctoritatem; ut sunt ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio rerum fortuitarum.
240 A dictis factisque maiorum petitur fides: cum priscorum dicta factaque memorantur.
241 Et a tormentis fides probatur, post quae nemo creditur velle mentiri. De syllogismis.
242 Prima figura modos habet quatuor, qui universaliter vel particulariter affirmativam vel negativam concludent.
243 Secunda item quatuor modos, qui ab negativa concludent, sive universaliter sive particulariter.
244 Tertia figura habet sex modos, qui affirmative vel negative, sed particulares facient conclusiones.
245 Ergo primae figurae modus primus est qui conficitur ex duabus universalibus affirmativis, habens conclusionem universaliter affirmativam, hoc modo:
Omne bonum est amabile.
Omne iustum est bonum.
Omne igitur iustum est amabile.
246 Secundus modus figurae primae conficitur ex universali abnegativa et universali affirmativa, habens conclusionem universaliter, hoc modo:
Nullus risibilis est irrrationalis.
Omnis homo est risibilis.
Nullus igitur homo est irrationalis.
247 Tertius modus primae figurae est qui conficitur ex universali affirmativa et particulari affirmativa, particularem affirmativam concludens, hoc modo:
Omne animal movetur.
Quidam homo est animal.
Quidam igitur homo movetur. Quartus modus primae figurae est qui conficitur ex universali abnegativa et particulari affirmativa, particularem abnegativam concludens, hoc modo:
Nullum insensibile est animatum.
248
Quidam lapis est insensibilis.
Quidam igitur lapis non est animatus.
249 Secundae vero figurae primus modus est qui ex universali abnegativa et universali affirmativa concludit hoc modo universale abnegativum:
Nullum malum est bonum.
Omne iustum est bonum.
Nullum igitur iustum est malum.
250 Secundae vero figurae secundus modus est in quo ex universali priore affirmativa et posteriore universali abnegativa conficitur universalis abnegativa conclusio, hoc modo:
Omne iustum est aequum.
Nullum malum est aequum.
Nullum igitur malum est iustum.
251 Tertius secundae figurae modus, qui ex priore universali negativa et posteriore particulari affirmativa, negationem colligit particularem, hoc modo:
Nullus lapis est animal.
Quaedam substantia est animal.
Quaedam igitur substantia non est lapis.
252 Quartus modus est secundae figurae qui ex affirmativa priore universali et posteriore particulari negativa particularem negationem concludit, hoc modo:
Omne iustum est rectum.
Quidam homo non est rectus.
Quidam igitur homo non est iustus.
253 Primus modus tertiae figurae est qui ex duabus universalibus affirmativis particularem affirmativam concludit: quia universalem affirmativam licet in particularem affirmativam converti, hoc modo:
Omnis homo est animal.
Omnis homo est substantia.
Quaedam igitur substantia est animal.
254 Item secundus modus tertiae figurae est in quo ex universali negatione et universali affirmatione fit particularis negativa conclusio:
Nullus homo est equus.
Omnis homo est substantia.
Quaedam igitur substantia non est equus.
255 Tertius modus est tertiae figurae, qui ex particulari et universali affirmativis particularem affirmativam concludit, hoc modo:
Quidam homo est albus.
Omnis homo est animal.
Quoddam igitur animal est album.
256 Quartus vero modus tertiae figurae est qui ex universali et particulari affirmativis particulare affirmativum concludit, hoc modo:
Omnis homo est animal.
Quidam homo est albus.
Quoddam igitur album est animal.
257 Quintus vero modus tertiae figurae est qui ex particulari negativa et universali affirmativa negationem particularem concludit, hoc modo:
Quidam homo non est albus.
Omnis homo est animal.
Quoddam igitur animal non est album.
258 Sextus modus tertiae figurae est qui ex universali negativa et particulari affirmativa particularem negativam concludit, hoc modo:
Nullus homo est lapis.
Quidam homo est albus.
Quoddam igitur album non est lapis.
259 Demonstrati sunt omnes modi trium figurarum categorici syllogismi, licet quidam primae figurae alios quinque modos addiderint. De paralogismis.
260 Paralogismi vero primae figurae ita fiunt, ex priori affirmativa universali et secunda negativa universali: Omnis homo est animal; nullum animal est lapis: nullus igitur homo lapis est. Et quia mutato termino et universale et particulare concludet et negativam et affirmativam, ob hoc est inutilis approbatus idem paralogismus, qui ex duabus negativis universalibus fit, hoc modo: Nullus lapis animal est; nullum animal immobile est: nullus igitur immobilis est lapis.
261 Idem paralogismus, qui ex duabus particularibus affirmativis fit hoc modo: Quidam equus animal est; quoddam animal bipes est: quidam igitur equus bipes est. Rursum ex duabus particularibus negativis hoc modo: Quidam homo albus non est; quoddam album non movetur: quidam igitur homo non movetur.
262 Dein, si prior affirmativa particularis, et secunda negativa particularis fuerit, hoc modo: Quidam equus animal est; quoddam animal quadrupes non est: quidam igitur equus quadrupes non est.
263 Idem, si prior negativa particularis, secunda affirmativa fuerit particularis, hoc modo: Quidam homo equus non est; quidam equus immobilis est: quidam igitur homo immobilis est.
264 Idem, si maior propositio affirmativa fuerit universalis, et minor propositio negativa fuerit particularis, paralogismus erit, hoc modo: Omnis homo animal est; quoddam animal rationabile non est: quidam igitur homo rationabilis non est.
265 At vero si maior fuerit propositio universalis negativa, et minor particularis fuerit negativa, nullus poterit esse syllogismus, hoc modo: Nullus lapis animal est; quoddam animal pinnatum est: nullus igitur lapis pinnatus est.
266 Rursus, si prima fuerit particularis, secunda vero universalis, et utraeque affirmativae propositiones, non erit syllogismus, hoc modo: Quidam lapis corpus est; omne corpus mensurabile est: quidam igitur lapis mensurabilis est.
267 Idem, si prima fuerit particularis propositio negativa, et secunda universalis negativa, non erit syllogismus, hoc modo: Quoddam animal bipes non est; nullum bipes hinnibile est: quoddam igitur animal hinnibile non est.
268 Idem, si prior affirmativa particularis, secunda negativa universalis propositio fuerit, syllogismum non facit, hoc modo: Quidam lapis insensatus est; nullum insensatum vivit: quidam igitur lapis non vivit.
269 Idem, si prior negativa particularis propositio fuerit, et secunda affirmativa universalis, paralogismus erit, hoc modo: Quoddam nigrum animatum non est; omne animatum movetur: quoddam igitur nigrum non movetur. Et de finitis propositionibus syllogismus non fit, quia particulares similes sunt.
270 Omnes propositiones his modis constant:
271 Id est, simplices, ita:
272 Omnis homo iustus est. Quidam homo iustus est. Omnis homo rationalis est. Quidam homo rationalis est.
273 Contrariae:
274 Nullus homo iustus est. Quidam homo iustus non est.
275 Contradictoriae:
276 Nullus homo rationalis est. Quidam homo rationalis non est.
277 Ex utrisque terminis infinitis. Omnis non homo non rationalis est. Nullus non homo non rationalis est. Quidam non homo non rationalis est. Quidam non homo non rationalis non est.
278 Item ex infinito subiecto. Omnis non homo rationalis est. Nullus non homo rationalis est. Quidam non homo rationalis est. Quidam non homo rationalis non est.
279 Item ex infinito praedicato. Omnis homo non rationalis est. Nullus homo non rationalis est. Quidam homo non rationalis est. Quidam homo non rationalis non est.
280 Item quae conveniunt. Omnis homo rationalis est. Nullus homo non rationalis est. Omnis homo non rationalis est. Nullus homo non rationalis est. Quidam homo rationalis est. Quidam homo non rationalis non est. Quidam homo non rationalis est. Quidam homo non rationalis non est.
281 Item. Omne non animal non homo est. Nullum non animal non homo est. Quiddam non animal non homo est. Quiddam non animal non homo non est.
282 Item conversae ex praedicato infinito. Omne non animal homo est. Nullum non animal homo est. Quoddam non animal homo est. Quoddam non animal homo non est.
283 Item conversae ex infinito subiecto. Omne animal non homo est. Nullum animal non homo est. Quiddam animal non homo est. Quoddam animal non homo non est.
284 Item propositiones indefinitae. Homo iustus est. Homo iustus non est.
285 Indefinitarum propositiones cum subiecto infinito. Non homo iustus est. Non homo iustus non est.
286 Ex praedicato infinito. Homo iustus non est. Homo non iustus non est.
287 Ex utrisque terminis infinitis. Non homo non iustus est. Non homo non iustus non est.
288 Propositiones singulares vel individuae. Plato iustus est. Plato iustus non est.
289 Ex infinito subiecto. Non Plato iustus est. Non Plato iustus non est.
290 Ex infinito praedicato. Plato non iustus est. Plato non iustus non est.
291 Ex utrisque terminis infinitis. Non Plato non iustus est. Non Plato non iustus non est. De locis rhetoricis.
292 Rhetorica oratio habet partes sex, prooemium, quod exordium est, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem. Quae partes instrumenta sunt rhetoricae facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, et species eidem inerunt. Nec potius inerunt, quam eisdem ea quae peragunt administrabunt.
293 Itaque et in iudiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii, et narrationis, atque caeterorum; et in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricae facultatis docere et movere: quod nihilominus iisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates; quocirca ipsae quoque orationis partibus, quasi instrumentis, utentur.
294 Atque ut his operentur, eisdem inerunt. Nam in exordiis nisi quinque sint supradictae rhetoricae partes: ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nihil agit orator. Eodem quoque modo et reliquae fere partes instrumenti, nisi habeant omnes rhetoricae partes, frustra sunt. Huius autem facultatis effector orator est, cuius est officium dicere apposite ad persuasionem; finis tum in ipso quidem bene dixisse, id est, dixisse apposite ad persuasionem; altera vero persuasisse.
295 Neque enim si qua impediant oratorem quominus persuadeat, facto officio, finem non est consecutus; sed is quidem qui officio fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio. Is vero qui extra est, saepe non consequitur, neque tamen rhetoricam suo fine contentam, honore vacuavit. Haec quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint causis.
296 Causarum vero partes status esse dicuntur: quos etiam aliis nominibus tum constitutiones, tum quaestiones nominare licet: qui quidem dividuntur ita, ut rerum quoque natura divisa est. Sed a principio quaestionum differentias ordiamur, quoniam rhetoricae quaestiones circumstantiis involutae sunt omnes, aut in scripti alicuius controversia versantur, aut praeter scriptum ex re ipsa sumunt contentiones exordium.
297 Et illae quidem quaestiones, quae in scripto sunt, quinque modis fieri possunt. Uno quidem, cum hic scriptoris verba defendit, et ille sententiam; atque hic appellatur scriptum et voluntas.
298 Alio vero, si inter se leges quadam contrarietate dissentiunt, quarum ex adversa parte aliae defendunt, aliae faciunt controversiam; atque hic vocatur status legis contrariae.
299 Tertio, cum scriptum de quo contenditur sententiam claudit ambiguam, ambiguitas ex suo nomine nuncupatur.
300 Quarto vero, cum in eo quod scriptum est aliud non scriptum intelligitur; quod quia per ratiocinationem et quamdam syllogismi consequentiam vestigatur, ratiocinativus vel syllogismus dicitur.
301 Quinto, cum sermo scriptus est, cuius non facile vis ac natura clarescat, nisi definitione detecta sit; hic vocatur finis in scripto; quos omnes a se differre, non est nostri operisve rhetorici demonstrare. Haec autem speculanda doctis, non rudibus discenda proponimus: quamvis de eorum differentia in topicorum commentis per transitum disseruerimus.
302 Earum autem constitutionum, quae praeter scriptum in ipsarum rerum contentione sunt positae, ita differentiae segregantur, ut rerum quoque ipsarum natura divisa sit. In omni enim rhetorica quaestione dubitatur an sit, quid sit, quale sit; et propter haec, an iure, vel more possit exerceri iudicium. Sed si factum, vel res quae intenditur ab adversario, negatur, quaestio est utrum sit ea quae coniecturalis constitutio nominatur.
303 Quod si factum quidem esse constiterit, sed quidnam sit id quod factum est ignoretur, quoniam vis eius definitione monstranda est, finitiva dicitur constitutio. Ac si et esse constiterit, et de rei definitione conveniat, sed quale sit inquiratur: tunc quia cui generi subiici debet ambigitur, generalis qualitas nuncupatur. In hac vero quaestione et qualitatis, et quantitatis, et comparationis ratio versatur.
304 Sed quoniam de genere quaestio est, secundum generis formam in plura necesse est huius constitutionis membra distribui.
305 Omnis enim quaestio generalis, id est, cum de genere, et qualitate, vel quantitate quaeritur facti, in duas tribuitur partes. Nam aut in praeterito quaeritur de qualitate propositi, aut in praesenti, aut in futuro. Si in praeterito, iuridicialis constitutio nuncupatur; si praesentis vel futuri temporis teneat quaestionem, negotialis dicitur.
306 Iuridicialis vero, cuius inquisitio praeteritum respicit, duabus partibus segregatur. Aut enim in ipso facto vis defensionis inest, et absoluta qualitas nuncupatur: aut extrinsecus assumitur, et assumptiva dicitur constitutio.
307 Sed haec in partes quatuor derivatur: aut enim conceditur crimen, aut removetur, aut refertur, aut, quod est ultimum, comparatur. Conceditur crimen, cum nulla inducitur facti defensio, sed venia postulatur. Id fieri duobus modis potest, si depreceris aut purges. Deprecaris, cum nihil excusationis attuleris. Purgas, cum facti culpa his ascribitur quibus obsisti obviarique non possit, neque tamen personae sint; id enim in aliam constitutionem cadit.
308 Sunt autem haec, imprudentia, casus atque necessitas.
309 Removetur vero crimen, cum ab eo qui incessitur transfertur in alium. Sed remotio criminis duobus fieri modis potest: si aut causa refertur, aut factum. Causa refertur, cum aliena potestate aliquid factum esse contenditur; factum vero, cum alius aut potuisse, aut debuisse facere demonstratur. Atque haec in his maxime valent, si eius nominis in nos intendatur actio, quod non fecerimus id quod oportuit [mss., potuit] fieri. Refertur crimen, cum iuste in aliquem facinus commissum esse conceditur [mss., contenditur]: quoniam is in quem commissum sit iniuriosus saepe fuerit, atque id quod intenditur meruit pati.
310 Comparatio est, cum propter meliorem utilioremve rem factum quod adversarius arguit, commissum esse defenditur. Atque haec hactenus; nunc de inventione tractandum est. De inventione.
311 Etenim prius quidem dialecticos dedimus, nunc rhetoricos promimus locos, quos ex attributis personae ac negotio venire necesse est. Persona, quae in iudicium vocatur, cuius dictum aliquod factumve reprehenditur. Negotium, factum dictumve personae, propter quod in iudicium vocatur. Itaque in his duobus omnis locorum ratio constituta est; quae enim habent reprehensionis [mss., excusationis] occasionem, eadem nisi ad excusabilem partem vergant, defensionis copiam non ministrant; ex eisdem enim locis accusatio defensioque consistit.
312 Si igitur persona in iudicium vocatur, neque factum dictumve ullum reprehenditur, causa esse non potest. Nec vero factum dictumve aliquod in iudicium proferri potest, si persona non existet. Itaque in his duobus omnis iudiciorum ratio versatur, in persona scilicet, atque negotio. Sed, ut dictum est, persona est quae in iudicium vocatur; negotium, factum, dictumve personae, propter quod reus statuitur. Persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt, de ipsis enim quaestio est; de quibus autem dubitatur, ea dubitationi fidem facere nequeunt.
313 Argumentum vero erit ratio rei dubiae faciens fidem. Faciunt autem negotio fidem ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Ac si quando persona negotio faciat fidem, velut si credatur contra rempublicam sensisse Catilinam, quoniam persona est vitiorum turpitudine denotata, tunc non in eo quod persona est, et in iudicium vocatur, fidem negotio facit, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem.
314 Sed ut rerum ordo clarius colliquescat, de circumstantiis arbitror esse dicendum. De circumstantiis.
315 Circumstantiae sunt quae convenientis substantiam quaestionis efficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et quod fecerit, causaque cur fecerit, locus tempusque quo fecerit, modus, etiam facultas; quae si desint, causa non stabit. Has igitur circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam quae est, quis, circumstantiam in attributis personae ponat, reliquas vero circumstantias in attributis negotio constituat.
316 Et primum quidem ex circumstantiis, eam quae est, quis, quam personae attribuit, secat in undecim partes. Nomen, ut Verres; natura, ut barbarus; victus, ut amicus nobilium; persona, ut dives; studium, ut geometra; casus, ut exsul; affectio, ut amans; habitus, ut sapiens; consilium, facta, et orationes. Eaque extra illud factum dictumque sunt, quae nunc in iudicium devocantur.
317 Reliquas vero circumstantias, quae sunt, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit. Quid et cur, dicens continentia cum ipso negotio: cur, in causa constituens; ea enim causa est uniuscuiusque facti, propter quam facta est.
318 Quid vero, secat in quatuor partes. In summam facti, ut parentis occisio. Ex hac maxime locus sumitur amplificationis ante factum, ut concitus rapuit gladium; dum fit, vehementer percussit. Post factum, in abdita sepelivit. Quae omnia cum sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium, de quo quaeritur, pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae numerata sunt.
319 Illa enim extra negotium, quod extra posita personam informantia fidem ei negotio praestant, de quo versatur intentio; haec vero facta, quae continentia sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent.
320 Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis. Et eam quidem circumstantiam, quae est quando, dividit in tempus, ut modo fecit; et in occasionem, ut cunctis dormientibus. Eam vero circumstantiam quae est ubi, locum dicit, ut, in cubiculo fecit; quomodo vero, ex circumstantiis modum, ut, clam fecit: quibus auxiliis circumstantiam facultatem appellat, ut, cum multo exercitu. Quorum quidem locorum etsi ex circumstantia rerum, naturalis discretio clara est, nos tamen benevolentius faciemus, si uberiores ad se differentias ostendamus.
321 Nam cum ex circumstantiis alia M. Tullius proposuerit esse continentia cum ipso negotio, alia vero in gestione negotii, atque in continentibus cum ipso negotio, illum annumeraverit locum quem appellavit, dum fit; ex ipsa prolationis significatione idem videtur esse locus hic, dum fit, cum eo qui est in gestione negotii; sed non ita est, quia dum fit, illud est quod eo tempore admissum est, dum facinus perpetratur, ut percussit.
322 In gestione vero negotii, ea sunt quae et ante factum, et dum fit, et post factum quod gestum est continent; in omnibus enim tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit, factum est, quod administratur, est negotium; quae vero sunt in gestione negotii non sunt facta, sed facto adhaerent; in illis enim tempus, occasionem, locum, modum, facultatem, facta esse consenserit: sed, ut dictum est, quae cuilibet facto adhaerentia sint, atque in nullo modo derelinquant, quia quadam ratione subiecta sunt ipsi quod gestum est negotio.
323 Item ea quae sunt in gestione negotii, sine his quae sunt continentia cum ipso negotio, esse possunt. Potest enim et locus, et tempus, et occasio, et modus, et facultas facti cuiuslibet intelligi, etiamsi nemo faciat quod illo loco, vel tempore, vel occasione, vel modo, vel facultate fieri posset. Itaque ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt.
324 Illa vero sine his esse non possunt; factum enim praeter locum, tempus, occasionem, modum facultatemque esse non poterit. Atque haec sunt quae in attributis personae ac negotio consistunt, velut in dialecticis locis ea quae in ipsis cohaerent, de quibus quaeritur; reliqua vero quae vel sunt adiuncta negotio, vel negotium gestum consequuntur, talia sunt qualia in dialecticis locis ea quae secundum Themistium quidem partim rei substantiam consequuntur, partim sunt extrinsecus, partim versantur in mediis; secundum Ciceronem vero inter affecta numerata sunt, vel extrinsecus posita.
325 Sunt enim adiuncta negotio ipsa etiam quae fidem faciunt quaestioni, affecta quodammodo ad id de quo quaeritur, respicientia negotium de quo agitur, hoc modo. Nam circumstantiae septem quae in attributis personae vel negotio numeratae sunt, haec cum coeperint comparari et quasi in relationem venire, si quid ad se continens referatur, vel ad id quod continet, fit aut species, aut genus; si id referatur quod ab eo longissime distet, contrarium; at si ad finem suum atque exitum referatur, tum eventus est.
326 Eodem quoque modo ad maiora, et minora, et paria comparantur. Atque omnino tales loci in his quae sunt ad aliquid considerantur. Nam maius, aut aut simile, aut aeque magnum, aut disparatum, accedunt circumstantiis quae in attributis negotio atque personae numeratae sunt, ut dum ipsae circumstantiae aliis comparantur, fiat ex iis argumentum facti dictive, quod in iudicium trahitur.
327 Distat autem a superioribus, quod superiores loci vel facta continebant, vel factis ita adhaerebant, ut separari non possint, ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non relinquunt.
328 Haec vero quae sunt adiuncta negotio non inhaerent ipsi negotio, sed accedunt circumstantiis; et tunc demum argumenta praestant, cum ad comparationem venerint: sumunt vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili, ut appareat ex relatione sumi argumenta in adiunctis negotio, et ea esse adiuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta.
329 Consecutio vero, quae pars quarta est eorum quae negotiis attributa sunt, neque in ipsis sunt rebus, neque rerum substantiam relinquunt, neque ex comparatione reperiuntur; sed rem gestam vel antecedunt, vel etiam consequuntur. Atque hic locus extrinsecus est. Primum enim in eo quaeritur id quod factum est, quo nomine appellari conveniat: in quo non de re, sed de vocabulo laboratur.
330 Qui deinde auctores eius facti et inventores, comprobatores, atque aemuli, id totum ex iudicio et quodam testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti. Deinde et quae eius rei sit ex consueto pactio, iudicium, scientia, artificium. Deinde natura eius, quid evenire vulgo soleat: an insolenter et raro homines id sua auctoritate comprobare, an offendere in his consueverint; et caetera quae factum aliquod similiter confestim aut intervallo solent consequi: quae necesse est extrinsecus posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam rerum naturam.
331 Itaque in haec quatuor licet negotiis attributa dividere, ut sint partim continentia cum ipso negotio, quae facta esse superius dictum est; partim in gestione negotii, quae non esse facta, sed factis adhaerentia dudum monstravimus; partim adiuncta negotio: haec, ut dictum est, in relatione ponuntur; partim gestum negotium consequuntur: horum fides extrinsecus sumitur.
332 Ac de rhetoricis quidem locis satis dictum.
333 Nunc illud est explicandum quae sit his similitudo cum dialecticis, quae vero diversitas; quod cum idonee convenienterque monstravero, propositi operis explicetur intentio. Primo adeo ut in dialecticis locis, sicut Themistio placet, alii sunt qui in ipsis haerent de quibus quaeritur; alii vero assumuntur extrinsecus, alii vero medii inter utrosque locati sunt: sic in rhetoricis quoque locis, alii in persona atque negotio consistunt, de quibus ex adversa parte certatur; alii vero extrinsecus, ut hi qui gestum negotium consequuntur; alii vero medii.
334 Quorum proximi quidem negotio sunt hi qui ex circumstantiis, reliqui in gestione negotii considerantur. Illi vero qui in adiunctis negotio collocantur, ipsi quoque inter medios locos positi sunt, quoniam negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt. Vel si quis ea quidem quae personis attributa sunt, vel quae continentia sunt cum ipso negotio, vel in gestione negotii considerantur, his similia locis dicat, qui ab ipsis in dialectica trahuntur, de quibus in quaestione dubitatur.
335 Consequentia vero negotio ponat extrinsecus. Adiuncta vero inter utrumque constituat.
336 Ciceronis vero divisioni hoc modo fit similis. Nam ea quae continentia sunt cum ipso negotio, vel ea quae in gestione negotii considerantur, in ipsis haerent de quibus quaeritur. Ea vero quae adiuncta sunt inter affecta ponuntur. Sed ea quae gestum negotium consequuntur, extrinsecus collocata sunt. Vel si quis ea quidem quae continentia sunt cum ipso negotio, in ipsis haerere arbitretur: affecta vero esse ea quae sunt in gestione negotii, vel adiuncta negotio; extrinsecus vero ea quae gestum negotium consequuntur. Nam iam illae perspicuae communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci, ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut maius ac minus.
337 De communitatibus quidem satis dictum.
338 Differentiae vero illae sunt quod dialectici etiam thesibus apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses, id est quaestiones informatas circumstantiis assumuntur. Nam sicut ipsae facultates a semetipsis universalitate et particularitate distinctae sunt, ita earum loci ambitu et contractione discreti sunt. Nam dialecticorum locorum maior est ambitus; et quoniam praeter circumstantias sunt quae singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, verum etiam ad argumenta quae in hypothesibus posita sunt, eosque locos qui ex circumstantiis constant, claudunt atque ambiunt.
339 Itaque fit ut semper egeat rhetor dialecticis locis, dialecticus vero suis possit esse contentus.
340 Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex iisdem circumstantiis argumenta praesumit, quae necesse est ab universalibus et simplicioribus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus vero, qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quaestio personae; ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim, causam circumstantiis inclusam, tunc demum rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis (si ita contingit) a genere argumenta sumuntur, id est ab ipsa generis natura; sed in rhetoricis ab eo genere quod illi genus est de quo agitur, nec a natura generis, sed a re scilicet ipsa quae genus est.
341 Sed ut progrediatur ratio, ex eo pendet quod natura generis ante praecognita est: ut si dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicitur, si refellere velimus, non fuisse, quoniam in eo nulla luxuries antecesserit. Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum luxuries nulla fuerit, ne ebrietas quidem fuit: sed hoc pendet ex altero. Cur enim si luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit, ex natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat.
342 Unde enim genus abest, inde etiam species abesse necesse est, quoniam genus species non relinquit.
343 Et de similibus quidem, et de contrariis, eodem modo, in quibus maxima similitudo est inter rhetoricos ac dialecticos locos: dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitatem suscipientibus rebus argumenta vestigat: ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura; rhetor ex ea re quae genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem cepit.
344 Eodem modo ille ex contrarietate, hic ex contrario.
345 Memoriae quoque condendum est, topica oratoribus, dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad rhetores, poetas, iurisperitosque pertinent; quando vero generaliter disputant, ad dialecticos attinere manifestum est.
346 Mirabile plane genus operis, in unum potuisse colligi quidquid mobilitas ac varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, concludi liberum ac voluntarium intellectum. Nam quocunque se verterit, quascunque cogitationes intraverit, in aliquid eorum quae praedicta sunt necesse est ut humanum cadat ingenium.
347 Illud autem competens iudicavimus recapitulare breviter quorum labore in Latinum eloquium res istae pervenerint, ut nec auctoribus gloria sua pereat, et nobis plenissime rei veritas innotescat. Isagogen transtulit patricius Boetius, commenta eius gemina derelinquens. Categorias idem transtulit patricius Boetius, cuius commenta tribus libris ipse quoque formavit.
348 Perihermenias supra memoratus patricius transtulit in Latinum: cuius commenta ipse duplicia minutissima disputatione tractavit. Apuleius vero Madaurensis syllogismos categoricos breviter enodavit. Supra memoratus vero patricius de syllogismis hypotheticis lucidissime pertractavit. [Haec desunt in mss.] Topica Aristotelis uno libro Cicero transtulit in Latinum, cuius commenta prospector atque amator Latinorum patricius Boetius octo libris exposuit. Nam et praedictus Boetius patricius eadem Topica Aristotelis octo libris in Latinum vertit eloquium.
349 Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit in rhetorica parte, libavimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne se diversitas nominum permixta confundat. Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles, opinabiles magistri saecularium litterarum, hanc differentiam esse voluerunt, dicentes: Artem esse habitudinem operatricem contingentium, quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est quae de his agit quae aliter evenire non possunt.
350 Nunc ergo ad mathematicae veniamus initium. DE MATHEMATICA.
351 Mathematica, quam Latine possumus dicere doctrinalem, scientia est quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, qua intellectus a materia separatur vel ab aliis accidentibus: ut est, par, impar, vel alia huiuscemodi, quae in sola ratiocinatione tractamus. Haec ita dividitur:
Divisio mathematicae in
Arithmeticam.
352
Musicam.
Geometriam.
Astronomiam.
353 Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se.
354 Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis.
355 Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum.
356 Astronomia est disciplina cursus coelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. Quas suo loco paulo latius exponemus, ut commemoratarum rerum virtus competenter possit ostendi. Modo de disciplinarum nomine disseramus.
357 Disciplinae sunt quae, sicut iam dictum est, nunquam opinionibus deceptae fallunt; et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessario suas regulas servant. Hae nec intentione crescunt, nec subductione minuuntur, nec aliis varietatibus permutantur; sed in vi propria permanentes, regulas suas inconvertibili firmitate custodiunt.
358 Has dum frequenti meditatione revolvimus, sensum nostrum acuunt, limumque ignorantiae detergunt, et ad illam inspectivam contemplationem, si tamen sanitas mentis arrideat, Domino largiente, perducunt.
359 Scire autem debemus Iosephum Hebraeorum doctissimum, in libro primo Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes (ut sunt homines acerrimi ingenii) excoluisse sibi reliquas latius disciplinas. Quas merito sancti Patres nostri legendas studiosissimis persuadent: quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possumus corde respicere.
360 Quocirca tempus est ut de eis singillatim ac breviter disserere debeamus.
Cassiodorus HOME

bbb234.7v bmv172.23 csg199.146 csg855.228a hab86.293 ubk403.6 uwb4.19

Cassiodorus, Institutiones, 2, II. DE ARTE RHETORICA. <<<     >>> IV. DE ARITHMETICA.
monumenta.ch > Cassiodorus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik