monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Institutiones, 2, PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA. <<<     >>> III. DE DIALECTICA.

Cassiodorus, Institutiones, 2, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA.

1 Artium aliae sunt positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia: nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur. Alia in agendo, cuius in hoc finis est, ut ipso actu perficiatur, nihilque post actum operis relinquat, quae πρακτικὴ dicitur, qualis saltatio est.
2 Alia in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur consummatione, finem accipiunt, quam ποιητικὴν appellamus, qualis est pictura.
3 Duo sunt genera orationis: altera perpetua, quae rhetorica dicitur; altera concisa, quae dialectica; quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae similem dixerit.
4 Initium dicendi dedit natura; initium artis observatio. Homines enim, sicut in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria ex observatione eorum effecerunt artem.
5 Facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione; cui partem quartam adiiciunt quidam imitationem, quam nos arti subiicimus.
6 Tria sunt quae praestare debet orator: ut doceat, moveat, delectet. Haec enim clarior divisio est quam eorum qui totum opus in res et in affectus partiuntur.
7 In suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda sunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, quis sit qui suadeat rem de qua deliberatur. Omnis deliberatio de dubiis fit. Partes suadendi sunt honestum, utile, necessarium. Quidam, ut Quintilianus, δυνατόν hoc est possibile, approbat. Quare prooemium a Graecis dicitur.
8 Clare partem hanc ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. Nam sive propterea quod οἴμη cantus est, et citharoedi pauca illa, quae antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominarunt. Oratores quoque ea quae priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur, prooemii appellatione signarunt.
9 Sive quod οἶμον Graeci viam appellant id quod ante ingressum rei ponitur, sic vocari est institutum. Causa prooemii haec est, ut auditorem, quo sit nobis in caeteris partibus accommodatior, praeparemus. Id fit tribus modis, si benevolum, attentum, docilemque feceris; et in reliquis partibus haud minus, praecipue tamen in initiis necesse est animos iudicum praeparare.
10 Quid differt prooemium ab epilogo.
11 Quidam putarunt quod in prooemio praeterita, in epilogo futura dicantur. Quintilianus autem eo quod in ingressu parcius et modestius praetentanda sit iudicis misericordia; in epilogo vero liceat totos effundere affectus, et fictam orationem induere personis, et defunctos excitare, et pignora reorum perducere, quae minus in prooemiis sunt usitata.
12 De Narratione.
13 Narratio aut tota pro nobis est, aut tota pro adversariis, aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti simus his tribus partibus, ut iudex intelligat, meminerit, credat, nec quidquam reprehensione dignum putet.
14 Notandum ut quoties exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur; satius est narrationi aliquot superesse quam deesse; nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. Quae probatione tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem narratione delibabimus. Multae saepe in una causa sunt narrationes. Non semper eo ordine narrandum, quo res gesta est. Ἐπιδιήγησις fit ad augmentum vel invidiae, vel miserationis, vel in adversis.
15 Initium narrationis a persona fiet, et ea si nostra est, ornetur; si aliena, infametur. Et haec cum suis accidentibus ponitur. Finis narrationis fit, cum eo perducitur expositio, unde quaestio oriatur. De egressionibus.
16 Egressus est, vel egressio, hoc est παρέκβασις, cum intermissa parum re proposita, quiddam interseritur delectationis utilitatisve gratia. Sed hae sunt plures, quae per totam causam varios excursus habent: ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarumdam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.
17 Sed indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, et similia: omnis amplificatio, minutio, omnis affectus, genus de luxuria, de avaritia, religione, officiis cum suis argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur. Areopagitae damnaverunt puerum, cornicum oculos eruentem; qui putantur nihil aliud iudicasse, quam id signum esse perniciosissimae mentis, multisque malo futurae si adolevisset.
18 De credibilibus.
19 Credibilium tria sunt genera: unum firmissimum, quia fere semper accidit, ut, liberos a parentibus amari.
20 Alterum velut propensius, eum qui recte valeat, in crastinum perventurum.
21 Tertium tantum non repugnans, ab eo in domo furtum factum, qui domui fuit. Argumenta unde ducantur.
22 Ducuntur argumenta a personis, causis, tempore; cuius tres partes sunt, praecedens, coniunctum, insequens. Si agimus, nostra confirmanda sunt prius; tum ea quae nostris opponuntur refutanda. Si respondemus, saepius incipiendum a refutatione. Locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia. De conclusione.
23 Conclusio, quae peroratio dicitur, duplicem habet rationem: ponitur enim aut in rebus, aut in affectibus rerum, repetitio et congregatio, quae Graece ἀνακεφαλαίωσις dicitur, a quibusdam Latinorum renumeratio dicitur, et memoriam auditoris reficit, et totam simul causam ponit ante oculos; ut etiam si per singulos minus valebant, turba moveantur, ita tamen ut breviter eorum capita cursimque tangantur. Sed tunc fit ubi multae causae vel quaestiones inseruntur; nam si brevis et simplex est, non est necessaria.
24 De affectibus.
25 Affectuum duae sunt species, quas Graeci ἦθος καὶ πάθος vocant, hoc est, quasi mores et affectus concitatos; et πάθος quidem affectus concitatos; ἦθος vero mites atque compositos; in illis vehementes motus, in his lenes: et πάθος quidem imperat, ἦθος persuadet; hi ad perturbationem, illi ad benevolentiam praevalent.
26 Et est πάθος temporale, ἦθος vero perpetuum; utraque ex eadem natura; sed illud maius, hoc minus, ut amor πάθος, charitas ἦθος; πάθος concitat, ἦθος sedat.
27 In adversos plus valet invidia quam convicium, quia invidia adversarios, convicium nos invisos facit. Nam sunt quaedam quae si ab imprudentibus excidant, stulta sunt; cum simulamus, venusta creduntur. Bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat affectus, et fert extra causam plerumque, et deformia convicia facere ac mereri cogit, et nonnunquam in ipsos iudices incitatur; quoniam sententiae, verba, figurae, coloresque sunt occultiores quaestiones ingenio, cura, exercitatione.
28 Coniectura omnis, aut de re est, aut de animo. Utriusque tria tempora sunt, praeteritum, praesens, et futurum. De re et generales quaestiones sunt, et definitae; id est, et quae non continentur personis, et quae continentur. De animo quaeri non potest, nisi ubi persona est; et de facto, cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit, aut quid fiat, aut quid futurum sit, et reliqua similia.
29 De amphibologia.
30 Amphibologiae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophi quidam putent nullum esse verbum quod non plura significet genera, aut admodum pauca; aut enim vocibus singulis accidi per ὁμωνυμίαν, aut coniunctis per ambiguam constructionem.
31 Vitiosa oratio fit, cum inter duo nomina medium verbum ponitur.
32 Oppositiones etsi contrariae non sint, sed dissimiles, verumtamen si suam figuram servant, sunt nihilominus antitheta.
33 Naturalis quaestio est, quae est temporalis; sicut cum quae sunt per ordines temporum acta, narrantur. Nunc ad artis rhetoricae divisiones definitionesque veniamus; quae sicut extensa atque copiosa est, ita a multis et claris scriptoribus tractata dilatatur. Quid sit rhetorica.
34 Rhetorica dicitur a copia deductae locutionis influere. Ars autem rhetorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus. Orator igitur est vir bonus, dicendi peritus, ut dictum est in civilibus quaestionibus. Oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum.
35 Finis, persuadere dictione, quatenus rerum et personarum conditio videtur admittere in civilibus quaestionibus: unde nunc aliqua breviter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis, pene totius artis ipsius summam virtutemque intelligere debeamus.
36 Civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum artigraphum novellum, quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, qua unusquisque potest intelligere, cum de aequo quaeritur et bono. Dividuntur in causam et quaestionem. Causa est res quae habet in se controversiam in dicendo positam, personarum certarum interpositione; quaestio autem est res quae habet in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione [Hae sunt quaestiones an huic, an cum hoc, an hoc tempore, an hac lege, an apud ipsum. Quidquid praeter istas quinque partes in oratione dicitur, egressio est. Haec παρέκβασις, quoniam a recto dicendi itinere deflectitur quaelibet inserendo.]. DE PARTIBUS RHETORICAE. Partes rhetoricae sunt quinque.
37
Inventio,
Dispositio,
Elocutio,
Memoria,
Pronuntiatio,
38 Inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam probabilem reddunt.
39 Dispositio est rerum inventarum in ordinem pulchra distributio.
40 Elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodata perceptio.
41 Memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio.
42 Pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate, vocis et corporis decora moderatio. De generibus causarum.
43 Genera causarum rhetoricae sunt tria principalia: demonstrativum, deliberativum, iudiciale:
44 Demonstrativum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus et vituperatio, hoc est, quando per huiusmodi descriptionem ostenditur aliquis, atque cognoscitur; ut psalmus XXVIII et alia vel loca vel psalmi plurimi, ut: Domine, in coelo misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Iustitia tua sicut montes Dei, et reliqua.
45 Iuridicialis est in qua aequi et recti natura, et praemii et poenae ratio quaeritur.
46 Negotialis est in qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, consideratur.
47 Absoluta est quae ipso in se continet iuris et iniuriae quaestionem.
48 Assumptiva est, quae ipsa ex se nihil dat firmi, aut recusationem foris, aut aliquid defensionis assumit.
49 Concessio est, cum reus non id quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat [Ubi adversariis omnia conceduntur, et per solas lacrymas supplices defenditur reus.] quod nos ad poenitentes probavimus pertinere.
50 Remotio criminis est, cum id crimen quod infertur ab se et ab sua culpa, vi et potestate in alium reus dimovere conatur.
51 Deliberativum genus est in quo est suasio et dissuasio, hoc est quid appetere, quid fugere, quid docere, quid prohibere debeamus.
52 Iudiciale genus est in quo est accusatio et defensio, vel praemii pensio et negatio. De statibus.
53 Status Graece στάσις. Status causarum sunt aut rationales, aut legales. Status vero dicitur ea res, in qua causa consistit. Fit autem ex intentione et depulsione, vel constitutione.
54 Statum alii vocant constitutionem, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat.
55 Status rationales secundum generales quaestiones sunt quatuor:
Coniectura.
Finis.
Qualitas.
Translatio.
56 Α Coniecturalis status est, cum factum quod ab alio obiicitur, ab adversario pernegatur.
57 Β Finitivus status est, cum id quod obiicitur, non hoc esse contendimus; sed quid illud sit, adhibitis definitionibus approbamus.
58 Γ Qualitas est, cum qualis res sit, quaeritur; et quia de vi et genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur.
59 Δ Translatio dicitur, cum causa ex eo pendet, cum non aut is agere videtur, quem oportet, aut non cum eo qui oportet; aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat. Translationi adiicitur constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere videtur.
60 Relatio criminis est, cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuriam lacessierit.
61 Comparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod, ut fieret illud quod arguitur, dicitur esse commissum.
62 Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur. Haec partes habet tres, imprudentiam, casum, necessitatem. Imprudentia est, cum scisse se aliquid is qui arguitur, negat. Casus est, cum demonstratur aliquam fortunae vim obstitisse voluntati. Necessitas est, cum vi quadam reus id quod fecerit, fecisse se dixerit.
63 Deprecatio est, cum et peccasse, et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat. Quod genus perraro potest accidere.
64 Status legales sunt quinque:
Scriptum et voluntas.
Ῥητὸν καὶ διάνοια.
Leges contrariae.
Ambiguitas. Ἀμφιβολία.
Collectio, sive ratiocinatio.
65
Συλλογισμός.
Definitio legalis.
66 Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere.
67 Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare videntur.
68 Ambiguitas est, cum id quod scriptum est duas aut plures res significare videtur.
69 Collectio, quae et ratiocinatio nuncupatur, est quando ex eo quod scriptum est invenitur.
70 Definitio legalis est, cum vis verbi quasi definitiva constitutione, in qua posita sit, quaeritur.
71 Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam decem et octo connumerati sunt. Caeterum secundum Rhetoricos Tullii decem et novem inveniuntur, propterea quod translationem inter rationales principaliter affixit status. Unde seipsum etiam Cicero (sicut superius dictum est) reprehendens, translationem legalibus statibus applicavit.
72 De controversia.
73 Omnis controversia, sicut ait Cicero, aut simplex est, aut iuncta, aut ex comparatione.
74 Simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: Corinthiis bellum indicemus, an non.
75 Iuncta est ex pluribus quaestionibus [Et si iuncta erit, considerandum erit utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua comparatione.], in qua plura quaeruntur hoc pacto: Carthago diruatur, an Carthaginiensibus reddatur, an eo colonia deducatur.
76 Ex comparatione, utrum potius, an quod potissimum quaeritur ad hunc modum: utrum exercitus contra Philippum in Macedoniam mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Annibalem copiae sint. DE GENERIBUS CAUSARUM.
77 Genera causarum sunt quinque:
Honestum,
Admirabile,
Humile,
Anceps,
Obscurum.
78 Honestum causae genus est cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus.
79 Admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt.
80 Humile est quod negligitur ab auditore, et non magnopere attendendum videtur.
81 Anceps in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benevolentiam pariat et offensionem.
82 Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa implicata est. DE PARTIBUS RHETORICAE.
83 Partes orationis rhetoricae sunt sex:
Exordium,
Narratio,
Partitio,
Confirmatio,
Reprehensio,
Conclusio, sive
Peroratio.
84 Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem.
85 Narratio est rerum gestarum, aut ut gestarum expositio.
86 Partitio est, quae si recte habita fuerit, illustrem et perspicuam totam efficit orationem.
87 Confirmatio est per quam argumentando nostrae causae fidem, et auctoritatem, et firmamentum adiungit oratio.
88 Reprehensio est per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur aut elevatur.
89 Conclusio est exitus et determinatio totius orationis, ubi interdum et epilogorum allegatio flebilis adhibetur.
90 Haec licet Cicero, Latinae eloquentiae lumen eximium, per varia volumina copiose nimis et diligenter effuderit, et in Arte rhetorica duobus libris videatur amplexus, quorum commenta a Mario Victorino composita, in bibliotheca mea vobis reliquisse cognoscor.
91 Quintilianus etiam doctor egregius, qui post fluvios Tullianos singulariter valuit implere quae docuit, virum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstravit. Libros autem duos Ciceronis de Arte rhetorica, et Quintiliani duodecim Institutionum iudicavimus esse iungendos, ut nec codicis excresceret magnitudo, et utrique dum necessarii fuerint, parati semper occurrant.
92 Fortunatianum vero doctorem novellum, qui tribus voluminibus de hac re subtiliter minuteque tractavit, in pugillari codice apte forsitan congruenterque redegimus, ut et fastidium lectori tollat, et quae sunt necessaria competenter insinuet. Hunc legat qui brevitatis amator est, nam cum opus suum in multos libros non tetenderit, plurima tamen acutissima ratiocinatione disseruit.
93 Quos codices cum praefatione sua in uno corpore reperietis esse collectos. DE RHETORICA ARGUMENTATIONE.
94 Rhetorica argumentatio fit.
95 Argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio.
96 Argumentatio est enim oratio ipsa, qua inventum probabiliter exsequimur argumentum [Argumentum est argutae mentis indicium quod per indagationes probabiles rei dubiae perficit fidem, per exempla confirmans, ut est: Noli aemulari in malignantibus, quoniam tanquam fenum, etc.].
97 Inductio est oratio qua rebus non dubiis captamus assensionem eius cum quo instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive inter sermocinantes.
98 Propositio inductionis est quae similitudines concedendae rei unius inducit, aut plurimarum.
99 Illatio inductionis est quae et assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur, et cuius causa similitudines adhibitae sunt introducit.
100 Conclusio inductionis est quae aut concessionem illationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur ostendit.
101 Ratiocinatio est oratio qua id de quo est quaestio comprobamus.
102 Enthymema igitur est quod Latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit: quando id quod ad fidem pertinet faciendam, utitur syllogismorum lege praeterita, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum. Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum: unde magis oratoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. De dialecticis autem syllogismis suo loco dicemus.
103 Convincibile est quod evidenti ratione convincitur [ms. convincit]; sicut fecit Cicero pro Milone: Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis [ed., possetis] per vos restitui posse, noletis.
104 Ostentabile est quod certa rei demonstratione constringit; sic Cicero in Catilinam: Hic tamen vivit, imo etiam in senatum venit.
105 Sententiale est quod sententia generalis addicit; ut apud Terentium: Obsequium amicos, veritas odium parit.
106 Exemplabile est quod alicuius exempli comparatione eventum similem comminatur, sicut Cicero in Philippicis dicit: Te miror, Antoni, quorum facta imitere [M. G., imitaris], eorum exitus non perhorrescere [M. G., pertimescere].
107 Collectivum est, cum in unum, quae argumentata sunt, colliguntur; sicut ait Cicero pro Milone: Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus; hunc iniuria, alieno tempore cum periculo capitis non dubitavit occidere.
108 Praeterea secundum Victorinum enthymematis altera est definitio. Ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat enthymema, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. Ex sola assumptione, ut est illud: Sunt autem qui mundum dicant sine divina administratione discurrere. Ex sola conclusione, ut est illud: Vera est igitur divina sententia [ms., scientia]. Ex propositione et assumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit.
109 Inimicus autem est; et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur. Sequitur epichirema.
110 Epichirema est, quod superius diximus, descendens de ratiocinatione latior excursio rhetorici syllogismi, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur.
111 Tripertitus epichirematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est propositione, assumptione, conclusione.
112 Quadripertitus est qui constat membris quatuor: propositione, assumptione et una propositionis sive assumptionis coniuncta probatione et conclusione.
113 Quinquepertitus est qui constat membris quinque, id est propositione, et probatione, assumptione, et eius probatione et conclusione. Hunc Cicero ita facit in Arte rhetorica: Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res, alii genus, alii pars esse potest: idem genus et pars esse non potest, vel caetera, quousque syllogismi huius membra claudantur.
114 Sed videro quantum in aliis partibus lector suum exercere possit ingenium.
115 Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de oratoris memoria, de pronuntiatione et voce, unde tamen monachus cum aliqua utilitate discedit, quando ad suas partes non improbe videtur attrahere, quod illi ad exercendas controversias utiliter aptaverunt. Memoriam siquidem lectionis divinae recognita cautela servabit, cum in supradicto libro eius vim qualitatemque cognoverit: artem vero pronuntiationis in divinae legis effatione concipiet. Vocis autem diligentiam in psalmodiae decantatione custodiet.
116 Sic instructus in opere sancto redditur, quamvis libris saecularibus occupetur.
117 Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine veniamus, quam quidam disciplinam, quidam artem appellare maluerunt, dicentes: quando apodicticis, id est probabilibus disputationibus aliquid disserit, disciplina debeat nuncupari; quando vero aliquid verisimile tractat, ut sunt syllogismi sophistici, nomen artis accipiat.
118 Ita utrumque vocabulum pro argumentationis suae qualitate promeretur.
Cassiodorus HOME

bbb234.3r bmv172.7 csg199.123 csg855.206 hab86.293 uwb4.5

Cassiodorus, Institutiones, 2, PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA. <<<     >>> III. DE DIALECTICA.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik