Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXXIII. Oratio Cassiodori.
1 | Praesta, Domine, legentibus provectum [ed., profectum], quaerentibus legem tuam peccatorum omnium remissionem; ut qui desiderio magno ad lumen Scripturarum tuarum pervenire cupimus, nullis peccatis caligantibus obscuremur. Attrahe nos ad te virtute omnipotentiae tuae; non relinquas sua voluntate vagari quos pretioso sanguine redemisti. |
2 | Imaginem tuam in nobis non sinas obscurari, quae si te praestante [ed., praesente] defendatur, semper egregia est. Non diabolo, non nobis liceat tua dona subvertere, quia totum fragile est quidquid tibi nititur obviare. Audi nos, pie Rex, contra peccata nostra, et prius illa a nobis remove, quam nos per ea iuste possis in tua examinatione damnare. |
3 | Quid nostra nobis insidiatur iniquitas, quid contra nos delicta confligunt, creaturam tuam evertere cupiunt, quae nulla substantiae firmitate consistunt? Dicat certe diabolus, cur nos insaturabili dolore persequitur. Nunquid illi consilium dedimus, ut tibi Domino superbus existeret, et de beatitudine collata caderet, cum tantae per te virtutis insignia possideret? Sufficiat quod nos in Adam perculit. |
4 | Quare nos quotidianis deceptionibus impius calumniator insequitur? Et sicut ille a gratia tua per culpam suam cecidit, nos quoque ut ab eadem separemur, exquirit. Concede, Domine, contra hostem crudelissimum, pium tuae defensionis auxilium; ut sicut ille fragilitatem nostram non desinit impetere, ita tuis possit viribus confusus abscedere. |
5 | Non permittas, bone Rex, in nobis saevissimum hostem sua vota complere, qui te graviter elegit offendere. Quid nos sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devorare contendit [I Petr. V, 8]? Semel illi in baptismate sacro renuntiavimus, semel tibi, Domine, credere professi sumus; tales nos per tuam defensionem concede servari, quales nos fieri per aquam regenerationis, Creator altissime, praestitisti. |
6 | Qui tui esse coepimus, alium dominum nesciamus. Tua gratia redempti sumus, tua mandata te donante faciamus. Si nos relinquis, ille nos tergiversator invadit; indefectus atque impudens semper assistit, lucra sua computans humanas ruinas. Blanditur, ut decipiat: instigat, ut perimat; maxime per corpus nostrum animas decipit; et ita labilis per desideria humana diffunditur, ut nulla pene providentia, nullo prorsus consilio sentiatur. |
7 | Longum est per cuncta discurrere. Tali quis possit obsistere, nisi tu, Domine, illi decreveris obviare? Quid enim de nobis possit facere, qui te in nostro corpore ausus fuit per subdola machinamenta tentare? Exaudi nos, o custos hominum! hic nos ab illo indulgentia tua libera, qui nos trahere nititur ad gehennam. Cum illo sortem non habeamus, ut tecum, Domine, habere possimus. Vindica fabricam tuam ab illo qui destruit; damnari alios non faciat, qui seipsum damnavit; sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat. |
8 | EPILOGUS. Eia nunc, charissimi fratres, festinate in Scripturis sanctis proficere, quando me cognoscitis pro doctrinae vestrae copia, adiutorio dominicae gratiae, tanta vobis et talia congregasse. Conferte nunc legentes vicissitudinem rerum, ut pro me iugiter Domino supplicare dignemini: quoniam scriptum est; Orate pro invicem, ut salvemini [Iacob., V, 16]. O inaestimabilis pietas virtusque Creatoris, quando in commune utile esse promittitur, si pro nobis invicem pio Domino supplicemus! |