monumenta.ch > Cassiodorus > 31
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXX. De antiquariis et commemoratione orthographiae. <<<     >>> XXXII. Exhortatio Cassiodori ad monachos et abbates Chalcedonium et Geruntium.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus.

1 Sed et vos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula curiositate tractatis, et confugientibus ad loca sanctorum, officia beatae pietatis impenditis: tristes passionibus alienis, de periclitantibus moesti, susceptorum dolore confixi [Sic Paulinus epist. de Gazophyla. Symmachus lib. III, epist. 39.], et in alienis calamitatibus moerore proprio semper attoniti; ut sicut artis vestrae peritiam decet [ed., peritia docet], languentibus sincero studio serviatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui.
2 Et ideo discite quidem naturas herbarum, commixtionesque specierum sollicita mente tractate: sed non ponatis in herbis spem, non in humanis consiliis sospitatem [Eccli. XXXVIII, 4]. Nam quamvis medicina legatur a Domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui vitam sine dubitatione [ed., fine] concedit; scriptum est enim: Omne quod facitis in verbo aut in opere, in nomine Domini Iesu facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum [Coloss. III, 17]. Quod si vobis non fuerit Graecarum litterarum nota facundia, imprimis habetis herbarium Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit.
3 Post haec, legite Hippocratem atque Galenum Latina lingua conversos, id est Therapeutica Galeni ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quemdam, qui ex diversis auctoribus probatur esse collectus. Deinde Aurelii Coelii de Medicina, et Hippocratis de Herbis et curis, diversosque alios medendi arte compositos, quos vobis in bibliothecae nostrae sinibus reconditos, Deo auxiliante, dereliqui.
Cassiodorus HOME

bmv294.102 csg199.105 hab79.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik