Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis.
1 | Invitat siquidem vos locus Vivariensis monasterii ad multa peregrinis et egentibus praeparanda, quando habetis hortos irriguos, et piscosi amnis Pellenae fluenta vicina; qui nec magnitudine undarum suspectus habetur, nec exiguitate temnibilis. Influit vobis arte moderatus, ubicunque necessarius iudicatur, et hortis vestris sufficiens et molinis [lege molendinis]. Adest enim cum desideratur, et cum vota compleverit, remotus abscedit. |
2 | Sic quodammodo ministerio [ed., monasterio] devotus existens, ut nec oneret [mss., horret] importunus, nec possit deesse cum quaeritur. Maria quoque vobis ita subiacent, ut piscationibus variis pateant; et captus piscis, cum libuerit, vivariis possit includi. Fecimus enim illic (iuvante Domino) grata receptacula, ubi sub claustro fideli vagetur piscium multitudo; ita consentanea montium speluncis, ut nullatenus se sentiat captum, cui libertas est escas sumere, et per solitas se cavernas abscondere. |
3 | Balnea quoque congruenter aegris praeparata corporibus iussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lavacris. Ita fit ut monasterium vestrum potius quaeratur ab aliis, quam vos extranea loca iuste desiderare possitis. Verum haec, ut scitis, oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura fidelium; istud transiturum, illud sine fine est mansurum. |
4 | Sed illic positi, ad illa potius desideria transferamus, quae nos faciant regnare cum Christo. |
5 | Cassianum presbyterum, qui conscripsit de Institutione fidelium monachorum sedulo legite, et libenter audite. Qui inter ipsa initia sancti propositi, octo principalia vitia dicit esse fugienda. Hic noxios motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos hominem pene videre faciat et vitare compellat, quos antea confusione caliginis ignorabat. |
6 | Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero iure culpatus est. Unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis. Cuius dicta Victor Martyritanus [mss., Martaritanus] Afer episcopus ita (Domino iuvante) purgavit, et quae minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur. Quem inter alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum. Caetera vero genera monachorum vehementer accusat. Sed vos, charissimi fratres (Deo iuvante), eas partes eligite, quas salubriter cognoscitur ille laudasse. |
7 | Nam si vos in monasterio Vivariensi (sicut credere dignum est), divina gratia suffragante, coenobiorum consuetudo competenter erudiat [ed., audiat. Baron., adiuvat], et aliquid sublimius defaecatis animis optare contingat, habetis montis Castelli secreta suavia, ubi velut anachoritae (praestante Domino) feliciter esse possitis. Sunt enim remota et imitantia [ed., emicantia] eremi loca, quando muris pristinis ambientibus probantur inclusa. |
8 | Quapropter vobis aptum erit eligere exercitatis iam atque probatissimis, illud habitaculum, si prius in corde vestro fuerit praeparatus ascensus. Legendo enim cognoscitis unum de duobus, quid aut desiderare aut tolerare possitis. Tantum est, ut conversationis probitate servata, qui non valet alios sermonibus docere, morum videlicet instruat sanctitate. |