monumenta.ch > Cassiodorus > 28
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXVII. De schematibus ac disciplinis quae in Scripturis sacris et earum expositoribus inveniuntur. <<<     >>> XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXVIII. Quid agendum a monachis qui artes in libro sequenti positas non intelligunt.

1 Quod si quorumdam simplicitas fratrum non potuerit quae sunt in sequenti libro deflorata cognoscere, quia pene brevitas omnis obscura est, sufficiat eis summatim rerum divisiones, utilitates, virtutesque perpendere, ut ad cognoscendam legem divinam fervida mentis intentione rapiantur. Per diversos enim sanctissimos Patres invenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare.
2 Tantum sit legendi sincerus affectus, et intelligendi sobrium votum. Tunc salutaris assiduitas eruditos efficiet, quos in prima fronte profunditas lectionis exterruit: quia non tantum litterati, sed etiam qui litteras nesciunt, accipiunt a Deo sapientiam.
3 Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam sapientiam dare Deum unicuique prout vult. Nam si tantum in litteris esset scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt, utique rectam sapientiam non haberent. Sed cum multi agrammati [mss., agra mentis, id est, a gratia mentis] ad verum intellectum perveniant, rectamque fidem percipiant coelitus aspiratam, dubium non est puris ac devotis sensibus Deum concedere, quod eis iudicat expedire.
4 Scriptum est enim: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum [Psal. XCIII, 12]. Quapropter actibus bonis et orationibus assiduis hoc petendum est, ut ad veram fidem operaque sanctissima, ubi est vita nostra perpetua (Domino comitante) veniamus. Legitur enim: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam [Psal. CXXVI, 1].
5 Verumtamen nec illud Patres sanctissimi decreverunt, ut saecularium litterarum studia respuantur, quia exinde non minimum ad sacras Scripturas intelligendas sensus noster instruitur; si tamen, divina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac rationabiliter inquiratur; non ut in ipsis habeamus spem provectus [ed., profectus] nostri, sed per ipsa transeuntes, desideremus nobis a Patre luminum proficuam salutaremque sapientiam debere concedi. Quanti enim philosophi haec solummodo lectitantes, ad fontem sapientiae non venerunt, et vero lumine privati, ignorantiae caecitate demersi sunt!
6 Quoniam, sicut a quodam dictum est: Nunquam potest plenissime investigari, quod non per viam suam quaeritur.
7 Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi, et in lege Domini permanentes, ad veram sapientiam pervenerunt, sicut beatus Augustinus in libro de Doctrina Christiana meminit [Lib. II, cap. 40], dicens: Non aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus, et martyr beatissimus; quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius; nos addimus Ambrosium, ipsumque Augustinum, atque Hieronymum, multosque alios innumerabiles Graecos. Hoc etiam ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecit; de quo scriptum est [Act. VII, 22], quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. Quos [ms. Aud., Quod] nos imitantes, cautissime quidem ac incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus. Quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium multiplex praecedit exemplum?
8 Scientes plane (sicut saepe iam dictum est) rectam veramque sapientiam Dominum posse concedere, sicut ait liber Sapientiae: Sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et permanet in aeternum [Eccle. I, 1].
9 Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus, ut ad tale tantumque munus, Domino largiente, pervenire mereamur. Hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod [ed., quoniam] nulla mors, nulla mobilitas, nulla possit separare oblivio; sed in illa suavitate patriae, cum Domino faciet aeterna exsultatione gaudere.
10 Quod si alicui fratrum (ut meminit Virgilius) Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, ut nec humanis nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus, eligat certe quod sequitur: Rura mihi, et rigui placeant in vallibus amnes. Quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere, et pomorum fecunditate gratulari; legitur enim in psalmo centesimo vigesimo septimo: Labores manuum tuarum, manducabis: beatus es, et bene tibi erit [Psal. CXXVII, 2].
11 Quod si huius studii requirantur auctores, de hortis scripsit pulcherrime Gargilius Martialis [Huius meminit Lampridius in Vita Alexandri Severi pag. 359. Et Palladius Rutilius in mense Aprili sub titulo 3, de hortis: Rem miram (ait) de ocimo Martialis affirmat. Idem in mense Martio tit. 9: Haec omnia Gargilius Martialis asseruit.], qui et nutrimenta olerum, et virtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione (praestante Domino) unusquisque et saturari valeat et sanari; quem vobis inter alios codices reliqui.
12 Pari etiam modo in agris colendis, in apibus, in columbis, nec non et piscibus alendis inter caeteros Columella et Aemilianus auctores probabiles exstiterunt. Sed Columella sexdecim libris per diversas agriculturae species eloquens ac facundus illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus; ut operis eius studiosi non solum communi fructu, sed etiam gratissimis epulis expleantur. Aemilianus [Existimo intelligi illum qui dicitur Palladius Rutilius Taurus Aemilianus vir illustris, qui scripsit libros de Re rustica, et hodie exstant editi. Hic etiam nominatur ab Isidoro Originum lib. XVII, cap. 1. Vide quae de propriis nominibus mediae aetatis observavit Iac. Sirmondus in Praefat. ad Sidonium Apollin.] etiam facundissimus explanator duodecim libris de hortis, vel pecoribus aliisque rebus plenissima [ed., planissima] lucidatione disseruit; quem vobis inter alios lectitandum (Domino praestante) dereliqui.
13 Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt coelestia, quamvis videantur esse terrena. Quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere, aut columbarum fetibus enutrire, aut piscibus alere, aut mellis suavitate mulcere? Nam cum vel aquam frigidam Dominus in nomine suo pauperibus praecipiat offerri [Matth. X, 42], quanto gratius erit diversis egentibus escas suavissimas dare, pro quibus in iudicio fructum multiplicata possitis mercede percipere!
14 Non debet negligi undecunque potest homini probabiliter subveniri.
Cassiodorus HOME

bmv294.94 csg199.93 hab79.55

Cassiodorus, Institutiones, 1, XXVII. De schematibus ac disciplinis quae in Scripturis sacris et earum expositoribus inveniuntur. <<<     >>> XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis.
monumenta.ch > Cassiodorus > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik