monumenta.ch > Cassiodorus > 26
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXV. Cosmographia a monachis legenda. <<<     >>> XXVII. De schematibus ac disciplinis quae in Scripturis sacris et earum expositoribus inveniuntur.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXVI. De notis affigendis.

1 Illud etiam indicandum esse curavimus, ut vos labor noster instrueret, et qualicunque munusculo studium vestrae sanctitatis ornaret (praestante Domino) quantum aut senex, aut longa peregrinatione fatigatus relegere praevalui, quibusdam codicibus Patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices codicum, singulis quibusque locis (ut arbitror) competenter impressi.
2 Nam expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam, Oct. Alteram Regum, Reg. Tertiam Psalterii, Ps. Quartam Salomonis, Sal. Quintam Prophetarum, Proph. Sextam Hagiographorum, Hag. Septimam Evangeliorum, Ev. Octavam Epistolis apostolorum, Ap. Nonam, Actibus apostolorum et Apocalypsi, Act. et Aaa. Quas in primordiis codicum, quos tamen sub ipso studio transire praevalui, semper ascripsi, ut vos illas in textu positas sine ambiguitate possitis agnoscere, si paginas singulas studiosa mente curratis.
3 Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per tractatores probatissimos imitatio vobis facile subiacebit. Ita fiet, ut aliud genus expositionis acutissimum pulcherrimumque nascatur, et quod forsitan priores nostri in commentis suis minime dilucidaverunt, ibi aliquatenus reperiatur esse declaratum. Idiomata quoque legis divinae, id est proprias dictiones tali pp.
4 charactere signavimus; ut ubicunque reperta fuerint, verba ipsa nulla praesumptione violentur.
Cassiodorus HOME

bmv294.93 csg199.90 hab79.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik