monumenta.ch > Cassiodorus > 25
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXIV. Quo studio Scriptura sancta cum expositoribus legenda sit. <<<     >>> XXVI. De notis affigendis.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXV. Cosmographia a monachis legenda.

1 Cosmographiae quoque notitiam vobis percurrendam esse non immerito suademus, ut loca singula quae in libris sanctis legitis, in qua parte mundi sint posita evidenter agnoscere debeatis. Quod vobis proveniet absolute, si libellum Iulii Oratoris [Ausonius in epist. 16 ad Probum praefectum praetorio meminit Titiani, quem scripsisse Apologos refert, eumque appellat fandi artificem, et paulo post Iulium. De eodem accipienda sunt ista verba Capitolini de filio Maximini Augusti loquentis. Oratore (ait) usus est Iulio Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit, et qui dictus est simia sui temporis, quod cuncta imitatus esset. Vide quae notat Iacob. Sirmondus in epist. 1 lib. I Sidonii Apollin. Cosmographiae liber, qui vulgo Aethico tribuitur, in ms. Thuanaeo tribuitur Iulio Oratori.], quem vobis reliqui, studiose legere festinetis; qui maria, insulas, montes famosos, provincias, civitates, flumina, gentes, ita quadrifaria distinctione complexus est, ut pene nihil libro ipsi desit quod ad cosmographiae notitiam cognoscitur pertinere.
2 Marcellinus quoque (de quo iam dixi) pari cura legendus est, qui Constantinopolitanam civitatem, et urbem Ierosolymorum quatuor libellis minutissima narratione [mss., minutissima ratione] descripsit. Deinde Pinacem Dionysii discite breviter comprehensum, ut quod auribus in supradicto libro percipitis, pene oculis intuentibus videre possitis.
3 Tum si vos notitiae nobilis cura flammaverit, habetis Ptolemaei codicem, qui sic omnia loca evidenter expressit, ut eum cunctarum regionum pene incolam fuisse iudicetis. Eoque fiat ut uno loco positi (sicut monachos decet) animo percurratis quod aliquorum peregrinatio plurimo labore collegit.
Cassiodorus HOME

bmv294.92 csg199.89 hab79.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik