Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXIV. Quo studio Scriptura sancta cum expositoribus legenda sit.
1 | Demus itaque operam, et post introductorios libros auctoritatem cum expositoribus suis sedula intentione curramus, viasque intelligentiae Patrum labore repertas, pio studio subsequamur, non ad quaestiones vanissimas avida superfluitate tendamus. Quod dictum rationabiliter in tractatoribus probatissimis invenitur, hoc procul dubio credamus esse divinum; si quid dissonum aut discordans Patrum regulis contigerit inveniri, vitandum esse iudicemus. |
2 | Origo enim saevissimi erroris est, in suspectis auctoribus amare totum, et sine iudicio defendere velle quod invenis; scriptum est enim: Omnia probate, quod bonum est tenete [I Thess. V, 21]. Sed ut in summa quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa vero quae ab eis intractata relicta sunt (ne infructuoso labore fatigemur), primum rimanda sunt quas virtutes habeant, aut ad quae nos etiam instituta perducant, deinde quid nos velint de se legendo contrahere. |
3 | Nam licet textus planissimus esse videatur, et historica relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam [mss., tristitiam] persuadet, aut impietatem redarguit: aut tolerantiam praedicat, aut vitia mobilitatis accusat; aut superbiam damnat, aut bona humilitatis exaltat; aut impacatos reprimit, aut charitate plenissimos consolatur; aut aliquid tale commemorat, quod ad probos mores incitet, et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat. |
4 | Deus enim, si solis bonis praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret: si vero malis iugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret [mss., praestaret] ad vitia. Et ideo pius Redemptor pro salute nostra utrumque moderatus est, ut et peccatores denuntiata [ms. Aud., de invita] poena terreat, et bonis digna praemia compromittat. |
5 | Quapropter ad intentiones librorum generaliter animus erigatur, mentemque nostram in illa contemplatione defigamus quae non tantum auribus sonat, sed oculis interioribus elucescit. Nam etsi simplex videatur esse relatio, nihil vacuum, nihil otiosum divinis litteris continetur; sed semper ad utilitatem aliquam dicitur, quod rectissimis sensibus salubriter hauriatur. |
6 | Et ideo quando bona referuntur, ad imitationem protinus nos erigamus; quando facinora punienda narrantur, operari talia formidemus. Ita fit ut semper aliquid utilitatis acquiramus, si quapropter referuntur advertimus. |