monumenta.ch > Cassiodorus > 23
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXII. De sancto Augustino. <<<     >>> XXIV. Quo studio Scriptura sancta cum expositoribus legenda sit.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXIII. De abbate Eugipio et abbate Dionysio.

1 Convenit etiam ut presbyteri Eugipii [De quo Baronius tomo VI Annal. Eccles. ad an. Chr. 504, pag. 574 edit. Antuerp.] opera [Vide R. P. Chiffletium ad Ferandum pag. 332] necessario legere debeatis, quem nos quoque vidimus, virum quidem non usque adeo saecularibus litteris eruditum, sed Scripturarum divinarum lectione plenissimum. Hic ad parentem nostram Probam virginem sacram ex operibus sancti Augustini valde altissimas quaestiones ac sententias, ac diversas res deflorans, in uno corpore necessaria nimis dispensatione collegit, et in trecentis triginta octo capitulis collocavit. Qui codex (ut arbitror) utiliter legitur, quando in uno corpore diligentia studiosi viri potuit recondi, quod in magna bibliotheca vix praevalet inveniri.
2 Generat etiam hodieque catholica Ecclesia viros illustres, probabilium dogmatum decore fulgentes. Fuit enim nostris temporibus et Dionysius monachus, Scytha natione, sed moribus omnino Romanus, in utraque lingua valde doctissimus: reddens actionibus suis quam in libris Domini legerat aequitatem. Scripturas divinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut undecunque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum.
3 Qui mecum dialecticam legit, et in exemplo [mss., templo] gloriosi magisterii plurimos annos vitam suam (Domino praestante) transegit. Pudet me de consorte dicere quod in me nequeo reperire. Fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas; ut in nullo se vel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis [Regum colloquia summo in honore lib. III Var., epist. 22.]. Interveniat pro nobis, qui nobiscum orare consueverat, ut cuius hic sumus oratione suffulti, eius possimus nunc meritis adiuvari.
4 Qui petitus a Stephano episcopo Salonitano ex Graecis exemplaribus canones ecclesiasticos [Hi canones Dionysii habentur in manuscripta collatione Canonum Cresconii, ut notat Baronius tomo I Ann. sub anno Christi 58, § 24, pag. 526.] moribus suis pares, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae suae luce [ms. Aud., dulcedine] composuit, quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. Alia quoque multa ex Graeco transtulit in Latinum, quae utilitati possunt ecclesiasticae convenire.
5 Qui tanta Latinitatis et Graecitatis peritia fungebatur, ut quoscunque libros Graecos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret, iterumque Latinos Attico sermone relegeret; ut crederes hoc esse conscriptum, quod os eius inoffensa velocitate fundebat.
6 Longum est de illo viro cuncta retexere, qui inter reliquas virtutes, hoc habuisse probatur eximium, ut cum se totum Deo tradidisset, non aspernaretur saecularium conversationibus interesse. Castus nimium, cum alienas quotidie videret uxores; mitis, cum furentium vesano turbine pulsaretur. Fundebat lacrymas motus compunctione, cum audiret garrula verba laetitiae; ieiunabat sine exprobratione prandentium. Adeo conviviis gratanter intererat, ut inter epulas corporales inquisitus, spiritales semper copias exhiberet. Quod si tamen aliquando comederet, parvo quidem cibo, sed tamen escis communibus utebatur. Unde summum genus aestimo patientiae, inter humanas esse delicias, et abstinentiae custodire mensuram. Sed ut bona mentis infucata laude referamus, erat totus catholicus, totus paternis regulis perseveranter adiunctus [ed. advinctus]; et quidquid possunt legentes per diversos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere.
7 Cuius nomini glorioso aliqua pravi homines calumniose nituntur ingerere, unde sua videantur errata aliquatenus excusare. Sed ille, iam saeculi perversitate derelicta (praestante Domino) in Ecclesiae pace susceptus [ed., sepultus], inter Dei famulos credendus est habere consortium.
8 Dicerem adhuc fortasse reliqua de sancto viro, quae nobis totius probationis veritate comperta sunt; sed necesse est ut propositum nostrum potius exsequamur; ne cum simus debitores alterius promissionis, aliud diu referre importuna loquacitate videamur. Et ut vobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio, legite quas habetis in promptu synodum Ephesinam et Chalcedonensem, nec non et encyclia, id est epistolas confirmationis supradicti concilii.
9 Quae si diligenter excurritis, versutiae improborum nulla vobis occasione praevalebunt.
Cassiodorus HOME

bmv294.88 csg199.82 hab79.49

Cassiodorus, Institutiones, 1, XXII. De sancto Augustino. <<<     >>> XXIV. Quo studio Scriptura sancta cum expositoribus legenda sit.
monumenta.ch > Cassiodorus > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik