monumenta.ch > Cassiodorus > 22
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXI. De sancto Hieronymo. <<<     >>> XXIII. De abbate Eugipio et abbate Dionysio.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXII. De sancto Augustino.

1 Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator haereticorum, defensor fidelium, et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia difficultate reconditur, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam parvulis probetur acceptus; cuius aperta suavia sunt, obscura vero magnis utilitatibus farcita pinguescunt.
2 Huius autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat: ubi refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro se comprehendisse quas aliis sub doctis expositoribus vix datur attingere. Symbolum quoque nostrum, vadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti [mss., sequenti] expositione patefecit; ut profundius intelligentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa servemus.
3 Legendus est etiam liber eiusdem ubi diversas haereses post Epiphanium pontificem compendiosa brevitate complexus est; quando nullius sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incidere, in quas alterum cognoverit pertulisse naufragium. Illorum siquidem sensus omnino cavendus est, quos provida damnavit Ecclesia. Et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis observatione declinetur.
Cassiodorus HOME

bmv294.87 csg199.81 hab79.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik