Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXI. De sancto Hieronymo.
1 | Beatus etiam Hieronymus Latinae linguae dilatator eximius, qui nobis in translatione divinae Scripturae tantum praestitit, ut ad Hebraeum fontem pene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse, plurimos libros , copiosas epistolas fecit. Beati quibus scribere (Domino praestante) dignatus est. Planus, doctus, dulcis, parata copia sermonum ad quamcunque partem convertit ingenium. |
2 | Modo humilibus suaviter blanditur, modo superborum colla confringit, modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis atque monachis pravitatis accusans. Sed tamen ubicunque se locus attulit, gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit: totum explicans; totum exornans, et per diversa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. |
3 | Nam cum aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine dictorum suorum finis eius semper gratus est. Quem in Bethleem habitasse otiosum non arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum ad instar solis, eius quoque ab Oriente nobis lamparet eloquium. |
4 | Is epistolam suam ad Paulinum ex Senatore presbyterum mirificam destinavit, docens quemadmodum Scripturas divinas adhibita cautela perlegeret; ubi breviter virtutem uniuscuiusque libri Veteris et Novi Testamenti mirabiliter indicavit. Quam si ante reperissem, eloquentiae ipsius cedens, contentus fortasse fueram de eadem parte nihil dicere. |
5 | Sed quia et ille alia, et nos diversa in opere iam confecto (Domino largiente) conscripseramus, credo quod lector diligens et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. Ille enim scripsit ad divinae legis novum lectorem, qui tantum erat litteris saecularibus eruditus, ut etiam librum de Theodosio principe prudenter ornateque confecerit. |
6 | Nec illa tempestate (ut datur intelligi) tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordine legere commoneret: quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis divinae salutari adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit. Nobis vero fuit causa diversa. Primum, quod ad fratres simplices et impolitos scripsimus instruendos, ut per multos auctores, qui iam nostra aetate declarati sunt, coelestium Scripturarum plenitudine compleantur; ut non tam ex nobis, qui huius rei pauperes sumus, quam ex copiosis et antiquis Patribus laudabiliter imbuantur. |
7 | Sed ne aliquid eis deesse possit qui ad studia huius saeculi non fuerunt, tam de artibus quam de disciplinis saecularium litterarum in secundo volumine breviter credidimus admonendos; ut simplicibus viris famuletur etiam mundanarum peritia litterarum, quae praeter additamenta quorumdam doctorum a Scripturis divinis cognoscitur esse progressa. |
8 | Ita fit ut nec vituperatio de nova praesumptione nos carpat, et de parvo voluminis obsequio [mss., de parvulo nimis obsequio] gratiae forsitan momenta proveniant. |