1 | Impossibile est omnino complecti quantum inter alios scriptores, praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiavit Ecclesiae, conferat beatissimus Cyprianus, velut oleum decurrens in omnem suavitatem, lingua composita, declamator insignis, doctorque mirabilis. Quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero firmissima praedicatione solidavit, confessores ad martyrium usque perduxit? |
2 | Et ne minor esset praedicationibus suis, ipse quoque martyrii corona (Domino praestante) decoratus est. Nam inter alia quae nobis facundiae suae clara monimenta dereliquit, in expositione orationis dominicae, quae contra subrepentia vitia, velut invictus clypeus semper opponitur, libellum declamatoria venustate conscripsit. |