Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XVI. De virtute Scripturae divinae.
1 | Intuemini, sodales egregii, quam mirabilis, quam dulcis in divinis Scripturis decurrit ordo dictorum; desiderium semper excrescens, satietas sine fine, esuries gloriosa beatorum: ubi nimietas non arguitur, sed magis importunitas crebra laudatur. Et merito, quando et notitia rerum salutarium inde discitur, et credentibus atque eadem operantibus aeterna vita praestatur: praeterita sine falsitate describunt, praesentia plusquam quod videntur, ostendunt; futura quasi iam perfecta narrant. |
2 | Ubique in eis veritas regnat, ubique divina virtus irradiat, ubique panduntur humano generi profutura. Et dum haec ita se habeant, in terris nobis pro captu ingenii, parabolis et propositionibus sumptis, coelestis veritas intimatur; sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testatur: Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio [Psal. LXXVII, 2]. Tradunt etiam nobis (ut munera cuncta vincantur) sanctae Trinitatis adorabilem cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita, caeca et flebilis ignoravit humanitas; Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum creaturarum omnium conditorem atque rectorem, potentem facere quae vult in coelo et in terra. |
3 | Cuius si pietatem quaeris, audi breviter comprehensam: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione [Psal. XLV, 2]. Si patientiam, ausculta: Et quis resistit potestati tuae? Si iustitiam, lege: Quia iudicabit orbem terrae in aequitate [Psal. XCV, 13]. Nam et ubique esse totum Deum manifestissime declaratur, dicente Psalmographo: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? |
4 | Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, VII, 8]. Et caetera, quae de illa maiestate sacris lectionibus continentur. |
5 | Istas siquidem litteras non ratio humana reperit, sed hominibus sanctis virtus coelestis infudit; quas tunc bene datur intelligi, quando eas vera et utilia praedicare mens devota crediderit. Quid enim in illis litteris utilitatis et suavitatis non invenietis, si purissimo lumine mentis intendatis? Lectio divina cuncta virtus est, verbum non inaniter cadens, nec tardat effectus quod promittit affectus [ed., affatus], obedientibus conferens aeternam salutem, superbis restituens perenne supplicium; atque ideo eam non solum audire, sed implere sanctis operibus commoneo. Modo siquidem charitatem Dei et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat, modo ut illam patriam recorderis, in qua es perpetuo mansurus, infundit. |
6 | Patientiam monet, spem tribuit, humilitatem proficuam laudat, superbiam ruinosam semper accusat, pias eleemosynas creberrime fieri persuadet. Tunc quod supra omnes pietates indulgentissimum est, acceptam sibi poenitentiam Iudex ipse testatur, quando etiam verba quibus rogetur, clementissimus Redemptor indulget. Terret, ut corrigat: iudicium minatur, ut parcat. |
7 | Et sic nos praecipit vivere, ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis, quod nimis suave atque perpetuum est: Ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 18]; deinde, ut eum videamus sicuti est [I Ioan. III, 2]; et sic de gloriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat? |
8 | Ultra omnes dementias est Redemptoris sui iussa negligere, et crudelissimi hostis vota complere. Quot verba, tot praemia; quot sententiae, totidem ultiones; nihil vacat ab utili doctrina, nisi cum silet lingua Dei magnalia. O si nunquam cessaretur a talibus! Peccatis profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non haberet mens inquieta mortalium. |
9 | His beneficiis larga pietate collatis, addita est nobis sanctae Trinitatis adoranda et veneranda cognitio; quod vitae genus peccatis mortua gentilitas funditus ignorabat. |
10 | Restat nunc ut memoriam faciamus illorum qui libris suis aliquid venerabiliter de sancta Trinitate dixerunt [ed., docuerunt]. Ad confirmationem igitur fidei nostrae et haereticorum praecavendas insidias, legendi sunt tredecim libri beati Hilarii, quos de sancta Trinitate, profunda et disertissima nimis oratione conscripsit. |
11 | Sancti quoque Ambrosii, quos de eadem re ad Gratianum principem multum claros et venusto sermone compositos designavit. Deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de sancta Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi sunt. Si quis vero de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, aliquid summatim praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione fatigare, legat Niceti episcopi librum quem de fide conscripsit, et doctrinae coelestis claritate completus, in contemplationem divinam compendiosa brevitate perducetur. |
12 | Qui voluminibus sancti Ambrosii sociatus est quos ad Gratianum principem destinavit. O inaestimabilis pietas virtusque Creatoris! aperti sunt coeli, sancta Trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit; et paganitas, quae honorem occupaverat alienum, a vero Domino confutata discessit! |
13 | Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae memorati sancti Ambrosii de Officiis melliflui libri tres, nec non et beati Augustini de Vera Religione liber unus, et de Doctrina Christiana libri quatuor. Item eiusdem liber unus, quem de Agone Christiano composuit, maxime vobis necessarius, qui calcato saeculo desudatis in certamine Christiano. |
14 | Similiter etiam liber eiusdem quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex divina auctoritate collegit, Speculumque nominavit, magna intentione legendus est. Nam et sancti Augustini viginti duos libros quos de Civitate Dei confecit, infastidibili sedulitate percurramus: ubi et Babylonia confusa civitas diaboli, et splendida Ierusalem, urbs Domini Christi in hominum conversionem [ed., conversatione] competenti diversitate monstratae sunt. |
15 | Scripsit etiam quinque quaestiones de Novo Testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias mirifica deliberatione formatas. Si quis autem dicta sua diligenti cupit examinatione purgare, nec incauta temeritate delinquere, duos libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat: unde et se comat imitando, et agnoscat quantum sapientiae copiam beatissimo Patri indulgentia divina contulerit; ut quem nemo poterat fortasse reprehendere, ipse se videatur cautissima retractatione corrigere. Longum est illius viri singula quaeque memorare, dum de eius opusculis indicandis codex non parvus existat; qui quamlibet dicta ipsius breviter commemoret, tamen in numerosas progressus est paginas lectionum. |