Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XII. Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum.
1 | Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et Novum. In Legem, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, Numerorum, Deuteronomium. In Prophetas, qui sunt Iesu Nave, Iudicum, Ruth, Samuel, Isaias, Ieremias, Ezechiel, Daniel, libri duodecim prophetarum. In Hagiographos, qui sunt Iob, David, Salomon, Proverbia, Ecclesiasticus, Canticum canticorum. |
2 | Verba dierum, id est, Paralipomenon, Esdras, Esther. In Evangelistas, qui sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes. Post hos sequuntur Epistolae apostolorum, Petri duae, Pauli quatuordecim, Ioannis tres, Iacobi una, Iudae una, Actuum apostolorum Lucae liber unus, et Apocalypsis Ioannis liber unus. |
3 | Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum translationes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret consonare. Unde factum est ut omnes libros Veteris Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem de Hebraeo fonte transfunderet, et ad viginti duarum litterarum modum, qui apud Hebraeos manet, competenter adduceret; per quas omnis sapientia discitur, et memoria dictorum in aevum scripta servatur. |
4 | Huic etiam adiecti sunt Novi Testamenti libri viginti septem, qui colliguntur simul quadraginta novem. Cui numero adde omnipotentem et indivisibilem Trinitatem, per quam haec facta, et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter efficitur; qui ad instar iubilaei anni magna pietate beneficii debita relaxat, et pure poenitentium peccata dissolvit. |
5 | Hunc autem pandecten propter copiam lectionis minutiore manu in quaternionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit, scripturae densitas adunata contraheret. Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in auctoritate divina (sicut ipse testatur) propter simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime potuerunt, hoc remedio suffulti, inculpabiliter pronuntiarent sacratissimas lectiones. |