Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT X. De sex modis intelligentiae.
1 | Primum est post huius operis instituta, ut ad introductores Scripturae divinae, quos postea referemus [mss. reperimus], sollicita mente redeamus, id est, Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de Doctrina Christiana, Hadrianum, Eucherium et Iunilium quos sedula curiositate collegi; ut quibus erat similis intentio, in uno corpore adunati codices clauderentur. |
2 | Qui modos elocutionum explanationis causa formantes, per exemplorum diversas similitudines intelligi faciunt, quae prius clausa manserunt. |
3 | Quod si ab introductoribus fortasse aliqua praetermissa sunt, tunc librorum expositores sedulo requiramus, et aperire nobis incipiunt, quae prius clausa manserunt. Deinde studiosissime legamus catholicos magistros, qui propositionibus factis solvunt obscurissimas quaestiones. Quinto, per [mss. post] libros singulos atque epistolas diversorum Patrum, loca praecipua, quae exempli causa commemorant, diligenti cura notanda sunt. |
4 | Ita fit, ut diversorum catholicorum libri commodissime perlegantur, quando et intentiones suas decenter aperiunt, et ex incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia magna praestatur. Postremo, collocutio peritissimorum seniorum crebrius appetatur, quorum confabulatione subito, quod non opinabamur, advertimus; dum nobis studiose referunt, quod longis aetatibus suis discere potuerunt. |
5 | Utile est enim per istos sex modos intelligentiae studiosa voluntate discurrere potius quam irreligioso stupore torpere. |