monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Institutiones, 1, VII. De Evangeliis. <<<     >>> IX. De Actibus apostolorum et Apocalypsi.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT VIII. De Epistolis apostolorum.

1 Octavus codex canonicas Epistolas continet apostolorum. Sed in Epistolis tredecim sancti Pauli adnotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio papa urbis Romae doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas. Quod solent facere qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere; sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti rectractatione patuerunt subtilissimas quidem esse ac brevissimas dictiones, sed Pelagiani erroris venena illic esse seminata. Et ut procul a vobis fieret error haereticus, Epistolam ad Romanos qua potui curiositate purgavi, reliquas in chartaceo codice conscriptas vobis emendandas reliqui.
2 Quod facile subiacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio. Sed inter has sollicitudines graviter aestuatus, quemdam anonymum codicem subnotatum divina reperi provisione collatum, qui tredecim Epistolas sancti Pauli non ignobili adnotatione tractavit. Hic diligenter excussus [mss. excursus], secundum vobis ac securum genus commentorum, Domino largiente, praestabit.
3 Ad Hebraeos vero Epistolam, quam sanctus Ioannes Constantinopolitanus episcopus triginta quatuor homiliis Attico sermone tractavit, Mutianum virum disertissimum transferre fecimus in Latinum, ne Epistolarum ordo continuus indecoro termino subito rumperetur. In Epistolis autem canonicis Clemens Alexandrinus presbyter, qui et Stromateus vocatur, id est, in Epistola sancti Petri prima, sancti Ioannis prima et secunda, et Iacobi quaedam Attico sermone declaravit.
4 Ubi multa quidem subtiliter, sed aliqua incaute locutus est; quae nos ita transferri fecimus in Latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis, purificata doctrina eius securior potuisset hauriri. Sanctus quoque Augustinus Epistolam Iacobi apostoli solita diligentiae suae curiositate tractavit, quam vobis in membranaceo codice scriptam reliqui. Sed cum de reliquis canonicis Epistolis magna nos cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi Graeco stylo conscriptus in expositionem septem canonicarum Epistolarum, Domino largiente, concessus est, qui ab Epiphanio viro disertissimo, Divinitate iuvante, translatus est.
5 In Epistola vero prima beati Ioannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa et mirabiliter de charitate disseruit.
6 Tertium vero codicem reperi Epistolarum sancti Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi adnotationes brevissimas dicitur continere, quem vobis pariter, Christo largiente, dereliqui. Post haec vero tria paria quae diximus, commentorum, Petrus abbas Tripolitanae provinciae, sancti Pauli Epistolas, exemplis opusculorum beati Augustini, subnotasse narratur; ut per os alienum sui cordis declararet arcanum: quae ita locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum.
7 Mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse; ut nulla verborum suorum adiectione permixta, desiderium cordis proprii complesse videatur, qui vobis inter alios codices, divina gratia suffragante, de Africana parte mittendus est. Sic totus ordo Epistolarum canonicarum tam sancti Pauli quam diversorum apostolorum Domini favore completus est.
8 Dicitur etiam et beatum Ambrosium subnotatum codicem Epistolarum omnium sancti Pauli reliquisse suavissima expositione completum; quem tamen adhuc invenire non potui, sed diligenti cura perquiro.
9 Dictae sunt igitur adnotationes Epistolarum a nonnullis breviter comprehensae. Nunc per ordinem dicamus (sicut et in Prophetis factum est) qui eas latius exponere maluerunt; ut illud datum inchoantibus, hoc reservatum videatur esse perfectis. Sancti Pauli prima omnium et admirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes viginti libris Graeco sermone declaravit; quos tamen supradictus Rufinus in decem libros redigens, adhuc copiose transtulit in Latinum.
10 Sanctus vero Augustinus ipsam Epistolam inchoaverat exponendam, in cuius tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat, et (ut verbis eius utar) operis ipsius magnitudine ac labore deterritus, in alia faciliora deflexus est. Qui etiam scribens ad Simplicianum episcopum Mediolanensem, sublimes et exquisitas de eadem epistola tractavit aliquas quaestiones, quas nos praedicto codici iudicavimus inserendas, ne dum expositio divisa quaeritur, legentis intentio noxie differatur.
11 Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanavit, de qua et sanctus Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. Idem Pater Hieronymus tribus libris Epistolam ad Ephesios diligenter aperuit. Ad Titum quoque expositionem uno volumine comprehendit. Ad Philemonem etiam uno libro patefecit.
12 Residuas vero Epistolas sancti Pauli, id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colossenses unam, ad Timotheum duas, sanctus Hieronymus dicitur explanasse. Unde multa pars scientiae tribuitur, cum provenerit ignorantibus nosse quod quaerant. Quas tamen continuo de diversis partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse Domini miseratione confidimus; et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognovimus.
13 Eoque fiat, ut si cuicunque vestrum, antequam veniant, aliquid eorum fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transcribere et praedictis expositoribus aggregare; quatenus, iuvante Domino et labore vestro, monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. Quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec compleantur, iussione Domini cum remissione peccatorum (sicut vos orare deprecor) votivo fine transierit, ad vos (ut credere dignum est) quandoque res sperata perveniet.
14 Commemoratas tamen Epistolas a Ioanne Chrysostomo expositas Attico sermone, in suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur, quod plenissimam poterit praestare notitiam; quatenus in omnibus septuaginta uno libris canonicis, sicut a sancto Patre Augustino noscitur comprehensum [Lib. II de Doctrina Christiana, cap. 8], antiquorum expositiones, Domino largiente, velut spiritalia poma Paradisi sumenda vestris epulis offerantur.
15 Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sint relicta, nec explanatione planissima [mss. plenissima] satisfacere potuerint, nequaquam vobis modernos expositores interdico. Caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis noviter gratia Divinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus celata monstratur.
Cassiodorus HOME

bmv294.62 csg199.38 hab79.26

Cassiodorus, Institutiones, 1, VII. De Evangeliis. <<<     >>> IX. De Actibus apostolorum et Apocalypsi.
monumenta.ch > Cassiodorus > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik