monumenta.ch > Cassiodorus > 5
Cassiodorus, Institutiones, 1, IV. De Psalterio. <<<     >>> VI. De Hagiographis.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT V. De Salomone.

1 Quintus codex est Salomonis, cuius primum librum, qui appellatur Proverbia, quadrifaria reperi divisione partitum: de quibus partibus in prologo eiusdem voluminis aestimavi aliqua commonenda, ut eius intentio praedictis complexionibus breviter innotescat. In quo libro Didymum expositorem in Graeca lingua reperimus, qui ab amico nostro viro disertissimo Epiphanio in Latinum sermonem diligentissime, Domino iuvante, translatus est.
2 Quem Didymum, quamvis carne caecum, merito beatus Antonius Pater monachorum prophetali lumine vocavit Videntem, quando perspicuo corde conspexit, quod corporeis oculis non valet intueri. Mirum est enim dicere quantis disciplinis atque artibus audiendo imbutus fuerit, qui ipsos apices quoque litterarum privatus carnali lumine nequibat inspicere.
3 Quod mihi pene impossibile, fateor, videbatur esse, cum legerem, nisi de partibus Asiae quemdam ad nos venire Eusebium nomine contigisset, qui se infantem quinque annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum eius oculum fuisse excavatum orbis profundissimus indicaret; dexter vero globus vitreo colore confusus, sine videndi gratia infructuosis nisibus volvebatur.
4 Hic tantos auctores, tantos libros in memoriae suae bibliotheca condiderat, ut legentes probabiliter admoneret, in qua parte codicis quod praedixerat invenirent. Disciplinas omnes et animo retinebat, et expositione planissima lucidabat. Commonuit etiam tabernaculum templumque Domini ad instar coeli fuisse formatum; quae depicta subtiliter lineamentis propriis in pandecte Latino corporis grandioris competenter aptavi.
5 De veste quoque sacerdotali plurima Domini sacramenta texebat, asserens nihil otiose positum, quod non alicuius rei pulcherrimam portaret imaginem. Hoc etiam Iosephum, Origenem et Hieronymum commemorasse in suis opusculis asserebat. Quid plura? Fecit credi de Didymo, quem suo praesentabat officio [ed., exemplo]: cuius etiam instructione commonitus, multos codices antiquos reperi, qui apud me habebantur incogniti. Quem tamen adhuc Novatianae pravitatis errore detentum, misericordia Domini suffragante, rectae fidei credimus illuminatione complendum; ut quem Scripturas suas animo fecit discere, iubeat catholicae fidei integritate pollere.
6 Secundus vero liber Salomonis, qui appellatur Ecclesiastes, a beato Hieronymo potenter expositus est, quem Latino sermone nuncupat Concionatorem, quod loquatur ad populum, et sermo eius non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur. Ecclesiastes autem noster est Dominus Christus, qui medio pariete destructo, inimicitias carnis evacuans, fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Hic super omnia sequenda dicit iussa divina, cuncta mundi istius vanitatem vanitatum esse commemorans.
7 De quo libro et Victorinus ex oratore episcopus nonnulla disseruit. In Cantico canticorum duabus homiliis expositionem Origenis idem sanctus Hieronymus Latinae linguae multiplicator egregius, sua nobis, ut consuevit, probabili translatione prospexit. Quos item Rufinus interpres eloquentissimus, adiectis quibusdam locis usque ad illud praeceptum, quod ait: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas [Cant. II, 15], tribus libris latius explanavit. Post quos Epiphanius antistes Cyprius totum librum Graeco sermone uno volumine sub brevitate complexus est. Hunc nos, ut alios, in Latinam linguam per amicum nostrum virum disertissimum Epiphanium fecimus, Domino iuvante, transferri.
8 Quapropter praedicti libri diligentissimos expositores sub uno codice comprehendi; ut simul omnes legentibus offerantur, qui tractatores unius voluminis exstiterunt. Unde etiam et sanctus Ambrosius in libro tertio Patriarcharum, ubi de persona Isaac loquitur, multa salubriter luculenterque disseruit. Saepe dictus autem Pater Hieronymus asserit Sapientiae librum, non a Salomone (ut usus habet), sed a Philone doctissimo quodam Iudaeo fuisse conscriptum, quem pseudographum praenotavit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius.
9 Cuius voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse testatus est, quem cum aliis opusculis eius pariter sustinemus. De quo et Pater Augustinus et sanctus Ambrosius homiliarum nomine nonnulla dixerunt. Dictio nimis suavissima et revera nominis dignitate resplendens. Ecclesiasticum vero librum supradictus Hieronymus Iesu filii Sirach esse commemorat, qui Congregator potest Latino sermone vocitari.
10 Sed inter Ecclesiasten et Ecclesiasticum istam Patres posuere distantiam, quod Ecclesiastes ad Christum Dominum solummodo debet referri; Ecclesiasticus vero cuicunque iusto praedicatori potest absolute congruere, qui Ecclesiam Domini sanctissimis solet monitis congregare. Quod librum utique praesentem fecisse manifestum est, quem propter excellentiam virtutum suarum πανάρετον appellat [Tom. I, praefat. 115], id est virtutum omnium capacem.
11 Cuius tanta claritas tantaque Latinitas est, ut sibi textus ipse commenta sint. Atque utinam quam cito mente capitur, tam facile actuum qualitate reddatur. Quibus libris, iuvante Domino, capitula insignire curavimus, ne in tam necessaria lectione (ut saepe dictum est) confusa tironis novitas linqueretur.
Cassiodorus HOME

bmv294.57 csg199.29 hab79.22

Cassiodorus, Institutiones, 1, IV. De Psalterio. <<<     >>> VI. De Hagiographis.
monumenta.ch > Cassiodorus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik