Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT IV. De Psalterio.
1 | Sequitur Psalterium codex quartus, qui nobis primus est in commentatorum [mss. commemoratorum] labore, sed bis binum locum tenet in ordine. Hunc in quibusdam psalmis beatus Hilarius, beatus Ambrosius et beatus Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus studiose nimis latiusque tractavit. Ex quibus iam duas decadas, Domino praestante, collegi: a quo (ut fieri solet) mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso, Domino largiente, conscripsi; ut illud in me dictum Mantuani vatis veraciter impleretur: Et argutos inter strepere anser olores. |
2 | Ubi nullam causam digressiva [ed., digressi a sua] relatione miscuimus, sed in vicem adnotationum breviter de singulis locis diximus, quod textus ipsius qualitas expetebat. Quem post tales viros fortasse, si aliquis dignatus fuerit relegere, cognoscet (sicut et alii Patres sententia indubitata dixerunt) de Scripturis divinis emanasse, quod doctores saecularium litterarum ad sua studia postea transtulerunt. |
3 | Quae nos, ut se locus attulit, Domino iuvante, quantum valuimus, ni fallor, ostendimus. |
4 | Legendus est etiam libellus Athanasii Alexandrinae civitatis episcopi, quem Marcellino post aegritudinem in locum refectionis dulcissimae destinavit, qui inscribitur: De libro Psalmorum; ubi diversa commonens, virtutem operis ipsius minutissima discussione patefecit, diversos hominum casus cum suis remediis suaviter introducens. |
5 | Psalterium est enim quaedam coelestis sphaera, stellis densa micantibus, et (ut ita dixerim) quidam pavo pulcherrimus, qui velut oculorum orbibus et colorum multiplici et decora varietate depingitur; paradisus quinetiam animarum, poma continens innumera, quibus suaviter mens humana saginata pinguescat. Quod tamen Psalmorum corpus universum, et in tribus codicibus per quinquagenos psalmos iudicavimus conscribendum, ut iubilaei anni quantitas triplicata sanctae Trinitatis votiva nobis remissionis beneficia renuntiaret; et quoniam unus codex onerosus quibusdam fratribus poterat inveniri, tali distributione completa, spem pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis (praestante Domino) salubriter invenirent. Habeat ergo bibliotheca vestra unum ex his codicem, ad quem recurratis, si vos mendositas fortassis offenderit, fratrum vero curiositas partibus se expleat distributis. |