Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT III. De Prophetis.
1 | Ex omni igitur Prophetarum codice tertio sanctus Hieronymus primum adnotationes faciens, propter tirones et parvulos competenter eos et breviter explanavit; quos vobis in adnotato nuper codice, Domino praestante, dereliqui. In quo botryonum formulae ex ipsis adnotationibus forsitan competenter appositae sunt; quatenus vinea Domini coelesti ubertate completa, suavissimos fructus intulisse videatur. Maturis autem et aliqua iam meditatione valentibus, supradictus vir alias copiosas atque plenissimas expositiones, Christo Domino largiente, profudit, Qui Prophetarum abstrusos ac latebrosos sermones, modo per varietates translationum, modo resolutis aenigmatum nodis, ita facit intelligi, ut magnum arcanum coelestis Regis humanis sensibus pius doctor aperiat. |
2 | Nam Isaiam, qui aperte referendo Christi Ecclesiaeque mysteria, non tam propheta quam evangelista dicendus est, decem et octo libris mirabiliter supradictus sanctus Hieronymus explanavit. |
3 | Ieremiam vero, qui civitatis suae ruinas quadruplici flevit alphabeto, quadraginta quinque homiliis Attico sermone Origenes exposuit. Ex quibus quatuordecim translatas inveni, vobisque dereliqui. Quem etiam sanctus Hieronymus viginti libris commentatus esse monstratur: ex quibus sex tantum nos potuimus invenire; residuos vero adhuc, Domino iuvante, perquirimus. Ezechielem vero (cuius in Hebraeo sermo nec omnino disertus, nec admodum rusticus est) quatuordecim libris sanctus Hieronymus explanavit. Itemque Daniel (licet apud Hebraeos nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos annumeratur qui Hagiographa conscripserunt) tribus libris a supra memorato sancto Hieronymo noscitur explanatus. |
4 | Residuos vero duodecim prophetas, quos vulgus [ed., sermo vulgaris] propter brevitatem librorum suorum minores appellat, viginti libris supradictus sanctus Hieronymus commentatus esse dignoscitur: id est, Osee libris tribus, Abdiam libro uno, Amos libris tribus, Ioel libro uno, Ionam libro uno, Nahum libro uno, Habacuc libris duobus, Sophoniam libro uno, Aggaeum libro uno, Zachariam libris tribus, Michaeam libris duobus, Malachiam libro uno. |
5 | De quibus ut nihil relinqueretur ambiguum, nomina quoque eorum quemadmodum Latina lingua intelligi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo decore patefecit. |
6 | Sic nobis ager dominicus quasi quibusdam laboriosis mercenariis exaratus, et coelesti rore complutus, spiritales fructus, Domino largiente, concessit. Dicitur etiam et sanctus Ambrosius Prophetarum commentaria eloquii soliti dulcedine confecisse, quae tamen adhuc nullatenus potui reperire, quae vobis magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio multiplicata peritorum copiosam vobis doctrinam et animae felicissimam conferat sospitatem. |