Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT PRIMUM. De Octateucho.
1 | Primus Scripturarum divinarum codex est Octateuchus, qui initium illuminationis nostrae historica relatione fecit a Genesi. Huius principia sanctus Basilius Attico sermone lucidavit, quem Eustathius, vir disertissimus, ita transtulit in Latinum, ut ingenium doctissimi viri facundiae suae viribus aequiparasse videatur. |
2 | Qui usque ad hominis conditionem novem libros tetendit: ubi et coeli et terrae naturam, aeris et aquarum vel creaturarum pene omnium qualitates aperuit; ut quod in auctoritate brevitatis studio praetermissum est, tractatum latius, minutissime atque clarissime disceretur. Nam et Pater Augustinus contra Manichaeos duobus libris disputans, ita textum Genesis diligenter exposuit, ut pene nihil relinquere probaretur ambiguum. |
3 | Unde contigit ut nolens praestaret nobis haeresis confutata, quatenus dum illa fortiter vincitur, catholici diligentius instruantur. Quos libros in codice supradicti Basilii, ut opinor, forsitan competenter adiunximus, ut textus praedictae Genesis lucidius legentibus panderetur. |
4 | Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque suavissimus doctor, exinde sex libros eloquentiae suae more confecit, quos Hexaemeron appellavit. De eisdem principiis sanctus quoque Augustinus disertus atque cautissimus disputator duodecim volumina conscripsit, quae doctrinarum pene omnium decore vestivit, haecque vocavit De Genesi ad litteram. |
5 | Qui quamvis de eadem re tractaverit de qua beatus Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt, tamen quod post disertos viros difficile contingere solet, opus suum longe in aliam summitatem, Domino largiente, perduxit. Scripsit etiam contra Faustum Manichaeum triginta tres libros, ubi et eius nequissimam pravitatem manifesta ratione convicit, et de libro Genesis iterum mirabiliter disputavit. |
6 | Pari quoque modo duos libros vir praedictus effecit, quibus titulum posuit, Contra inimicum legis et Prophetarum, ubi simili modo multa de legis divinae quaestionibus enodavit. Contra quos ita fervore pietatis incanduit, ut diligentius atque vivacius adversus eos dixerit, quam contra haereses alias disputavit. In libris quoque Confessionum posterioribus tribus voluminibus de Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem rei quam toties repetita expositione tractavit. |
7 | Quaestiones etiam quae in voluminibus sacris ardua difficultate poterant operiri, libris septem necessaria nimis et syllogistica probatione declaravit: enisus magister optimus et vir acer ingenio, ut quod ad salutem animarum constat esse concessum, nequaquam indiscussum mortifera negligentia linqueretur. |
8 | Scripsit etiam de Modis locutionum septem alios mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum, et multas alias locutiones divinae Scripturae proprias, id est quas communis usus non haberet, expressit: considerans, ne compositionum novitate reperta, legentis animus nonnullis offensionibus angeretur [mss., urgeretur]. Simulque ut et illud ostenderet magister egregius, generales locutiones, hoc est schemata grammaticorum atque rhetorum exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum saecularium praevaluit imitari. |
9 | Dicitur enim et de septem diebus Genesis septem fecisse sermones, quos et sedula cura perquirimus, et invenire desideranter optamus. |
10 | Item sanctus Ambrosius de Patriarchis septem libros edidit, qui multa loca Veteris Testamenti factis quaestionibus suaviter enodavit. Sanctus etiam Hieronymus uno volumine de libro Geneseos Hebraicas solvit quaestiones propositas, quae per utriusque Testamenti Scripturas divinas tanquam linea uno calamo deducta, parili nitore descendunt. Haec a catholicis necessario perleguntur, quando tantis quaestionibus resolutis, textus planissimus relinquitur et clara luce vulgatur. |
11 | Explanationes quoque Hebraeorum nominum et locorum, quae ad magnam intelligentiae partem, in librorum veterum auctoritate sunt positae, uno volumine sua nobis in Latinum interpretatione lucidavit. De Novo quoque Testamento fecit alterum librum, ubi quaestiones ad eamdem legem pertinentes diligentissimus doctor enodavit. |
12 | Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres libros totuis auctoritatis divinae in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar piscium quos evangelica retia de huius saeculi tempestuosa profunditate traxerunt. |
13 | Item in Octateucho eloquentissimae nimis homiliae sunt Origenis in codicibus tribus, quem multorum quidem Patrum sententia designat haereticum. Sanctus vero Hieronymus eius aliqua opuscula sermone disertissimo transtulit in Latinum. Hunc licet tot Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio papa viro beatissimo denuo constat esse damnatum. |
14 | Theophilus autem Alexandrinae Ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius haeretica pravitate distortos, catholica veritate convicit. Nec non et Epiphanius Cyprius Salaminae Ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate perversa, pontificis auctoritate redarguens. Sed quemadmodum legi debeat, in epistola quam scripsit ad Tranquillum sanctus Hieronymus [[, probabiliter indicavit; ut nec studiosos ab eius necessaria lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsuccatusque proiicitur. De quo conclusive dictum est: Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius.&satz_en1=0&satz_en2=0&satz_en3=0&satz_en4=0&satz_en5=0&satz_von=0&satz_bis=0&domain=&lang=&von=text&inframe=1&jumpto= Theophilus autem Alexandrinae Ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius haeretica pravitate distortos, catholica veritate convicit. Nec non et Epiphanius Cyprius Salaminae Ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate perversa, pontificis auctoritate redarguens. Sed quemadmodum legi debeat, in epistola quam scripsit ad Tranquillum sanctus Hieronymus Epist. 76] [, probabiliter indicavit; ut nec studiosos ab eius necessaria lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsuccatusque proiicitur. De quo conclusive dictum est: Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius.# Theophilus autem Alexandrinae Ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius haeretica pravitate distortos, catholica veritate convicit. Nec non et Epiphanius Cyprius Salaminae Ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate perversa, pontificis auctoritate redarguens. Sed quemadmodum legi debeat, in epistola quam scripsit ad Tranquillum sanctus Hieronymus Epist. 76, probabiliter indicavit; ut nec studiosos ab eius necessaria lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsuccatusque proiicitur. De quo conclusive dictum est: Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius." target="_parent">Epist. 76], probabiliter indicavit; ut nec studiosos ab eius necessaria lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsuccatusque proiicitur. De quo conclusive dictum est: Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius. |
15 | Et ideo caute sapienterque legendus est, ut sic inde succos saluberrimos assumamus, ne pariter eius venena perfidiae, vitae nostrae contraria sorbeamus. Cui et illud convenienter aptari potest quod Virgilius, dum Ennium legeret, a quodam quid faceret inquisitus, respondit: Aurum in stercore quaero. Quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum transiens invenire praevalui, loca quae contra regulas Patrum dicta sunt, ἀχρήστων repudiatione signavi; ut decipere non praevaleat, qui tali signo in pravis sensibus cavendus esse monstratur. |
16 | Posteriores autem in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes; sed [ed., quod] si adiutorio Domini adhibeatur cautela., nequeunt eius nocere venenosa. |
17 | Reliqui etiam vobis, praestante Domino, si legere volueritis, homilias praedicti Origenis, id est, in Genesi sexdecim, in Exodo duodecim, in Levitico sexdecim, in Numerorum triginta, in Deuteronomio sermones quatuor, in quibus est minuta nimis et subtilis expositio; in Iesu Nave triginta, in Iudicum novem; in Ruth vero priscas explanationes nequaquam potui reperire. |
18 | Novellas autem virum religiosissimum presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae aliarumque subsequentium duobus libris copiosa laude celebravit. Quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi consummato termino clauderetur. |
19 | Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio panderetur, in principiis librorum de universa serie lectionis titulos eis credidimus imprimendos, a maioribus nostris ordine currente descriptos; ut lector utiliter admonitus, salubriter reddatur attentus, et facile unamquamque rem dum quaerit inveniat, quam sibi cognoscit breviter indicatam. |