monumenta.ch > Cassiodorus > A
>>> Cassiodorus, Institutiones, 1, PRIMUM. De Octateucho.

Cassiodorus, Institutiones, 1, PRAEFATIO.

1 Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum (fateor) dolore permotus, quod Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent.
2 Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito papa urbis Romae, ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum ab Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque punissimo eloquio fidelium lingua comeretur.
3 Sed cum per [ed., propter] bella ferventia et turbulenta nimis in Italico regno certamina, desiderium meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis; ad hoc divina charitate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos, Domino praestante, conficerem; per quos (sicut aestimo) et Scripturarum divinarum series, et saecularium litterarum compendiosa notitia Domini munere panderetur. Minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia, sed relatio necessaria reperitur; utilitas vero magna inesse cognoscitur, quando et per eos discitur, unde et salus animae, et saecularis eruditio provenire monstratur.
4 In quibus non propriam doctrinam, sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est, et praedicare gloriosum: quoniam quidquid de priscis sub laude Domini dicitur, odiosa iactantia non putatur. Huc accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quoties redire volueris, nulla asperitate morderis.
5 Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad divinam Scripturam per expositiones probabiles Patrum, velut per quamdam scalam visionis; ut eorum sensibus provecti, ad contemplationem Domini efficaciter pervenire mereamur. Ista est enim fortasse scala Iacob per quam angeli ascendunt atque descendunt [Genes. XXVIII, 12], cui Dominus innititur, lassis porrigens manum, et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans.
6 Quocirca, si placet, hunc debemus lectionis ordinem custodire; ut primum tirones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem divinam in codicibus emendatis iugi exercitatione meditentur, donec illis fiat, Domino praestante, notissima: ne vitia librariorum impolitis mentibus inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae sinibus radicatum constat infigi.
7 Felix quidem anima quae tanti muneris secretum memoriae sinibus, Domino largiente, condiderit; sed multo felicior, quae vias intelligentiae vitali indagatione cognoverit; eoque fit, ut et humanas cogitationes a se gnaviter expellat, et divinis eloquiis salubriter occupetur. Multos enim nos vidisse retinemus memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos, exemplis tantum auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones: quoniam in alio libro clarius est positum, quod alibi dictum constat obscurius. Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, Testamenti Veteris scripturas novorum temporum perfectione dilucidat.
8 Postquam ergo se milites Christi divina lectione compleverint, et frequenti meditatione firmati, cognoscere coeperint loca librorum opportune notata; tunc vias operis instituti quispiam fortasse non inaniter transibit: ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breviter indicantur; eoque provenit, ut studiosi cognoscant a quibus Latinis expositoribus singula quaeque declarata sint.
9 Quod si aliquid in eisdem negligenter dictum reperit, tunc, quibus illa lingua nota est, a Graecis explanatoribus, quae sunt salubriter tractata, perquirat; quatenus in schola Christi negligentiae tepore sublato, vitalis agnitio flammatis mentibus inquiratur.
10 Ferunt itaque Scripturas divinas Veteris Novique Testamenti ab ipso principio usque ad finem Graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum, et Cyrillum eiusdem civitatis episcopum, et Ioannem Chrysostomum, Gregorium et Basilium, nec non et alios studiosissimos viros, quos Graecia facunda [ed., Graeca facundia] concelebrat. Sed nos potius Latinos scriptores, Domino iuvante, sectemur; ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse videamur.
11 Dulcius enim ab unoquoque suscipitur, quod patrio sermone narratur. Unde fieri potest, ut per magistros agatur antiquos, quod impleri non potuit per novellos.
12 Quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales remisisse competens plenitudo probatur esse doctrinae. Nam et vobis quoque erit praestantius praesumpta novitate non imbui, sed priscorum fonte satiari. Hinc consequitur, ut ocius edoceam [mss., otiose doceam], et sine culpabili praesumptione vos instruam.
13 Quod genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere, ut insidias calumniantium commodissime declinasse videamur. Habetis igitur in primo volumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque paratissimos, qui non vos doceant tam suis linguis quam vestris potius oculis. Moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria vestra, per ordinem quae sunt legenda discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream desiderant habere sospitatem.
14 Nam qui sanari volunt a medicis, quaerunt quas escas primum, quas secunda refectione percipiant: ne tenuissimas vires debilium membrorum oneret potius quam reficiat confusa voracitas. In secundo vero libro de Artibus ac disciplinis liberalium litterarum pauca libanda sunt: ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salva fidei stabilitate peccetur.
15 Quidquid autem in Scripturis divinis de talibus rebus inventum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intelligi. Constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt, quod apto loco in expositione psalterii fortasse probavimus.
16 Quapropter Domino supplicantes, a quo venit omne quod expedit, legite (precor) assidue, recurrite diligenter. Mater est enim intelligentiae frequens et intenta meditatio. Nec me praeterit eloquentissimum Cassianum in quinto Collationum dixisse volumine, quemdam senem et simplicem de obscurissimo loco Scripturae divinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno lumine cognovisse; ut quod ante per humanos magistros non didicerat, subito divina inspiratione completus, quaerentibus res difficillimas explanasset.
17 Simile est et illud sancti Augustini dictum quod in libris de Doctrina Christiana commemorat (In praefatione), quemdam famulum barbarum litteris imperitum, orationibus crebris ita sibi traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis meditationibus eruditus. De qua re sic ipse subsequens dicit: Licet haec fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus [Marc. IX, 22] approbentur, non nos tamen debere talia frequenter expetere, sed in usu communis doctrinae satius permanere: ne cum illa quae sunt supra nos audacter exquirimus, culpam tentationis contra praeceptum Domini potius incurrere videamur, dicentis in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum [Deut. VI, 16]. Et iterum in Evangelio ait: Generatio mala et adultera signum quaerit [Matth. XII, 39], etc. Quapropter oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab studio legendi nullatenus abscedamus. Nam et David cum esset in lege Domini iugiter occupatus, tamen clamabat ad Dominum dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua [Psal. CXVIII, 73]. Tale est enim huius rei suavissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius expetatur.
18 Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce resplendeat, et in ea virtus Spiritus sancti evidenter irradiet, in Psalterio tamen, et Prophetis, et Epistolis apostolorum studium maximum laboris impendi, quoniam mihi visi sunt profundiores abyssos commovere, et quasi arcem totius Scripturae divinae atque altitudinem gloriosissimam continere.
19 Quos ego cunctos novem codices auctoritatis divinae (ut senex potui) sub collatione priscorum codicum, amicis ante me legentibus, sedula lectione transivi. Ubi me multum laborasse, Domino adiuvante, profiteor; quatenus nec eloquentiae modificatae [ed., eloquio modificato] deessem, nec libros sacros temeraria praesumptione lacerarem.
20 Illud quoque credimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum, in Prophetarum praefatione dixisse, propter eos qui distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum; colis et commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. Quod nos quoque tanti viri auctoritate commoniti [ed., commoti], sequendum esse iudicavimus, ut caetera distinctionibus ordinentur [mss., ornentur]. Ista vero sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus vir, sicut dictum est, ad vicem distinctionum colis et commatibus ordinavit, ne supra iudicium tanti viri vituperabili praesumptione venisse videamur.
21 Reliquos vero codices qui non sunt tali distinctione signati, notariis, diligenti tamen cura sollicitis, relegendos atque emendandos reliqui. Qui etsi non potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem tamen codicum antiquorum (ut opinor) adimplere modis omnibus festinabunt. Habent enim scientiam notarum suarum, quae ex maxima parte hanc peritiam tangere atque admonere noscuntur.
22 Sed ut error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut in sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii nonnulla poneremus: ne praecipitanter emendantium impolita praesumptio posteris carpenda traderetur. Paravi quoque, quantum potui, priscos orthographos invenire, per quos etsi non omnino correcti, tamen ex maxima parte meliorati esse videantur.
23 Orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate probatur expressa; inter Latinos vero sub ardua difficultate relicta monstratur; unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit. Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut veniamus ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, devotarum lumen animarum, coeleste donum, et gaudium sine fine mansurum.
24 Quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur, est breviter intimatum.
Cassiodorus HOME

bmv294.41 csg199.124

>>> Cassiodorus, Institutiones, 1, PRIMUM. De Octateucho.
monumenta.ch > Cassiodorus > A

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik