Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT LVII.Theodericus Ostrogotharum rex a Zenone imp. Romam evocatur, ab eo adoptatur, consulatu et equestri statua donatur, Odoacrum in Hesperia magna elade afficit. Insignia regis Romanorum assumit.
1 | Theodericum vero genti suae regem audiens ordinatum imperator Zeno, gratum suscepit, eique evocatoria destinata, ad se in urbem venire praecepit, dignoque suscipiens honore, inter proceres sui palatii collocavit. Et post aliquod tempus ad ampliandum honorem eius in arma, sibi eum filium adoptavit, de suisque stipendiis triumphum in urbe donavit; factusque est consul ordinarius, quod summum bonum primumque in mundo docus edicitur; nec tantum hoc, sed etiam equestrem statuam ad famam tanti viri ante regiam palatii collocavit. |
2 | Inter haec ergo Theodericus Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe bonis omnibus frueretur, gentemque suam in Illyr co, ut diximus, residentem, non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis sua labore quaerere victum, quam ipse otiose frui regni Romani bona, et gentem suam mediocriter victitare; secumque deliberans, ad principem ait: Quamvis nihil deest nobis, imperio vestro famulantibus: tantum [forte tamen si], si dignum ducit pietas vestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat. |
3 | Cumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa: Hesperia, inquit, plaga, quae dudum decessorum praedecessorumve vestrorum regimine gubernata est, et Urbs illa caput orbis et domina, quare nunc sub regis Turcilingorum et Rugorum tyrannide fluctuat? Dirige cum gente mea, si praecipis, ut hic expensarum pondere careas; et ibi si adiutus a Domino vicero, fama vestrae pietatis irradiet. |
4 | Expedit namque ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis donantibus regnum illud possideam; haud ille, quem non nostis, tyranni iugo senatum vestrum partemque reipublicae captivitatis servitio premat. Ego enim si vicero, vestro dono vestroque munere possidebo; si victus fuero, vestra pietas nihil amittit; imo, ut diximus, lucratur expensas. |
5 | Quo audito, quamvis aegre ferret imperator discessum eius, nolens tamen eum contristare, annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum. Igitur egressus urbe regia Theodericus, et ad suos revertens, omnem gentem Gothorum, quae tamen ei praebuerat consensum, assumens, Hesperiam tendit, rectoque itinere per Sirmas ascendit, vicinas Pannoniae. Indeque Venetiarum fines ingressus, ad pontem Sontium nuncupatum castrametatus est. |
6 | Cumque ibi ad reficienda corpora hominum iumentorumque aliquanto tempore resedisset, Odouacer armatum contra eum direxit exercitum. Quem ille, ad campos Veronenses occurrens, magna strage delevit, castrisque solutis, fines Italiae cum potiore audacia intrat; transactoque Pado amne ad Ravennam regiam urbem castra componit, tertio fere milliario ab urbe, loco qui appellatur Pineta. |
7 | Quod cernens Odouacer, intus se in urbe communivit; indeque subreptive noctu frequenter cum suis egrediens, Gothorum exercitum inquietat; et hoc non semel nec iterum, sed frequenter, et pene molitur toto triennio. Sed frustra laborat, quia cuncta Italia dominum iam dicebat Theodericum, et illius ad votum res illa publica obsecundabat. Tantum ille solus cum paucis satellitibus et Romanis qui aderant, et fame et bello quotidie intra Ravennam laborabat. |
8 | Quod dum nihil proficeret, missa legatione, veniam supplicat. Cui et primum concedens Theodericus, postmodum hac luce privavit. Tertioque, ut diximus, anno ingressus in Italiam, Zenonisque imperatoris consulto privatim habito [Niv., privatum habitum], suaeque gentis vestitum reponens, insigne regii amictus, quasi iam Gothorum Romanorumque regnator assumit. |