Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT LIII.Ostrogothae post Attilae mortem in Satagas movent. Hunnos, duce Dinzione Attilae filio, obsistentes propulsant. Varia Ostrogotharum cum Suevis et Sciris praelia. Walemiri mors. Sciri ad internecionem deleti.
1 | Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent solatia, simulque cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari: primo contra Satagas, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. Quod ubi rex Hunnorum Dinzio [Al., Dinclzic.], filius Attilae, cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur, quamvis pauci, eius tamen sub imperio remansisse, Ulzingures, Angisciros, Bittugores, Bardores, veniens ad Bassianam Pannoniae civitatem, eamque circumvallans, fines eius coepit praediri. |
2 | Quo comperto Gothi, ubi erant, expeditionemque solventes quam contra Satagas collegerant, in Hunnos convertunt; et sic eos suis a finibus inglorios pepulerunt, ut iam ex illo tempore qui remanserant Hunni, et usque hactenus, Gothorum arma formident. Quiescente vero tandem Hunnorum gente a Gothis, Hunimundus Suevorum dux, dum ad praedandas Dalmatias transit, armenta Gothorum in campis errantia depraedavit: quia Dalmatiis Suevia vicina erat, nec a Pannoniis multum distabat, praesertim ubi tunc Gothi residebant. |
3 | Quid plurimum? Hunimundo cum Suevis vastatis Dalmatiis ad sua revertente, Theodemir germanus Walemiris regis Gothorum, non tantum iacturam armentorum dolens, quantum metuens ne Suevi, si impune hoc lucrarentur, ad maiorem licentiam prosilirent, sic vigilavit in eorum transitu, ut intempesta nocte dormientes invaderet ad lacum Pelsodis, consertoque inopinato praelio, ita eos oppressit, ut etiam ipso rege Hunimundo capto, omnem exercitum eius, qui gladium evasissent, Gothorum subderet servituti. |
4 | Et dum multum esset amator misericordiae, facta ultione, veniam condonavit, reconciliatusque cum Suevis, eumdem quem ceperat adoptans sibi filium, remisit cum suis in Sueviam. Sed ille immemor paternae gratiae, post aliquod tempus conceptum dolum parturiens, Scirorum gentem incitavit, qui tunc supra Danubium considebant, et cum Gothis pacifice morabantur; quatenus scissi ab eorum foedere, secumque iuncti, in arma prosilirent, gentemque Gothorum invaderent. |
5 | Tunc Gothis nihil mali sperantibus, praesertim de utrisque amicis vicinis confisis, bellum insurgit ex improviso, coactique necessitate ad arma confugiunt; solitoque certamine arrepto, se suamque iniuriam ulciscuntur. In eo siquidem praelio rex eorum Walemir dum equo insidens ad cohortandos suos ante aciem curreret, proturbatus equus corruit, sessoremque suum deiecit; qui mox inimicorum lanceis confossus, interemptus est. |
6 | Gothi vero tam regis sui mortem quam suam iniuriam a rebellionibus exigentes, ita sunt praeliati, ut pene de gente Scirorum, nisi qui nomen ipsum ferrent, et hic cum de decore non remansissent, sic omnes exstinxerunt. |