Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT LII.De Ostrogotharum variis post Attilae mortem sedibus in Pannonia, utque Attilae filios irruentes propulsarint in Scythiam; deque Ostrogotharum cum Romanis amicitia, obside pacis Constantinopolim misso Theoderico Theodemiri filio.
1 | Plerique ergo, ut ad gentem unde agitur revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Walemir eiusque germanis Theodemir et Widemir morabantur, quamvis divisa loca, consilia tamen habuere unita. Nam Walemir inter Scarniungam et Aquam Nigram fluvios, Theodemir iuxta lacum Pelsodis, Widemir inter utrosque manebat. Contigit ergo ut Attilae filii contra Gothos, quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes venirent, ignarisque aliis fratribus super Walemir solum irruerent. |
2 | Quos tamen ille, quamvis cum paucis, excepit; diuque fatigatos ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret, quae in fugam versa eas partes Scythiae peteret quas Danubii [al. Danabri] amnis fluenta praetermeant, quae lingua sua Hunnivar appellant. Eoque tempore cum ad fratrem Theodemirem gaudii nuntium direxisset, eo mox die nuntius veniens felicius in domo Theodemiris reperit gaudium. |
3 | Ipso siquidem die Theodericus eius filius, quamvis de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerulus natus erat. Post tempus ergo non multum rex Walemir eiusque germani Theodemir et Widemir, consueta dum traderent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae gentis acceperunt, ut pacis federa custodirent, missa legatione ad imperatorem, vident Theodericum Triarii [al. Triani] filium, et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis iunctum, et annua solemnia consequentem, et se tantum despici. |
4 | Illico furore commoti arma arripiunt, et Illyricum pene totum discurrentes in praedam devastant. Sed statim imperator animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam, missaque legatione, tam praeterita cum instantibus munera tribuit, quam etiam de futuro sine aliqua controversia tribuere compromittit; pacisque obsidem ab eis, quem supra retulimus, Theodericum infantulum Theodemiris accepit. |
5 | Qui iam annorum septem incrementa conscendens, octavum intraverat annum. Quem dum pater cunctatus daret, patruus Walemir exstitit supplicator, tantum ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret. Datus igitur Theodericus obses a Gothis, ducitur ad urbem Constantinopolitanam Leoni principi, et quia puerulus elegans erat, meruit gratiam imperialem habere. |