monumenta.ch > Cassiodorus > 51
Cassiodorus, Historia Gothorum, L.Attila mortuo contentio inter innumeros eius filios de successione orta. Ardaricus Gepidarum rex Ellac Attilae filium in praelio interficit, reliquos filios ad Ponticum usque mare fugat. Marcianus imp. variis Gothis et Gepidis diversas sedes concedit. <<<     >>> LII.De Ostrogotharum variis post Attilae mortem sedibus in Pannonia, utque Attilae filios irruentes propulsarint in Scythiam; deque Ostrogotharum cum Romanis amicitia, obside pacis Constantinopolim misso Theoderico Theodemiri filio.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT LI.De Gothorum qui Minores dicuntur sedibus, et de Vulfila ipsorum pontifice, qui eos litteris instituit.

1 Erant siquidem et alii Gothi, qui dicuntur Minores, populus immensus, cum suo pontifice, ipsoque primate Vulfila, qui eis dicitur et litteris instituisse, hodieque sunt in Moesia regione incolentes Encopolitanam [al. Necopolitanam]. Ad pedes enim [al. Haemi] montis gens multa sedit pauper et imbellis, nihil abundans, nisi armento diversi generis pecorum, et pascuis, silvaque lignorum, parum habens tritici, caeterarum specierum est terra fecunda.
2 Vineas vero nec si sunt alibi, certi eorum cognoscent, ex vicinis locis sibi vinum negotiantes, nam lacte aluntur.
Cassiodorus HOME