monumenta.ch > Cassiodorus > 50
Cassiodorus, Historia Gothorum, XLIX.De Attilae Hunnorum regis morte ex nimia ebrietate, et de magnificis exsequiis ei praestitis. <<<     >>> LI.De Gothorum qui Minores dicuntur sedibus, et de Vulfila ipsorum pontifice, qui eos litteris instituit.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT L.Attila mortuo contentio inter innumeros eius filios de successione orta. Ardaricus Gepidarum rex Ellac Attilae filium in praelio interficit, reliquos filios ad Ponticum usque mare fugat. Marcianus imp. variis Gothis et Gepidis diversas sedes concedit.

1 Talibus peractis, ut solent animi iuvenum ambitu potentiae concitari, inter successores Attilae de regno orta contentio est; et dum inconsulte imperare cupiunt cuncti, omnes simul imperium perdidere. Sic frequenter regna gravat plus copia quam inopia successorum. Nam filii Attilae, quorum per licentiam libidinis pene populus fuit, gentes sibi dividi aequa sorte poscebant, ut ad instar familiae bellicosi regis cum populis mitterentur in sortem. Quod dum Gepidarum rex comperit Ardaricus, de tot gentibus indignatus velut vilissimorum mancipiorum conditione tractari, contra filios Attilae primus insurgit, illatumque serviendi pudorem secuta felicitate detersit; nec solum suam gentem, sed et caeteras, quae pariter premebantur, sua discessione absolvit: quia facile omnes appetunt quae pro cunctorum utilitate tentantur.
2 In mutuum igitur armantur exitium, bellumque committitur in Pannonia, iuxta flumen cui nomen est Netad [al., Nedae]. Illic concursus factus est gentium variarum quas Attila in sua tenuerat ditione. Dividuntur regna cum populis, fiuntque ex uno corpore membra diversa; nec quae unius passioni compaterentur, sed quae exciso capite invicem insanirent; quae nunquam contra se pares invenerant, nisi ipsi mutuis se vulneribus sauciantes, seipsas discerperent fortissimae nationes. Nam ibi admirandum reor fuisse spectaculum, ubi cernere erat cunctis [al., contis], pugnantem Gothum ense furentem, Gepidam in vulnere suorum cuncta tela [al., suo regum tela] frangentem, Suevum pede, Hunnum sagitta praesumere, Alanum gravi, Herulum levi armatura aciem instruere.
3 Post multos ergo gravesque conflictus favit Gepidis inopinata victoria; nam triginta fere millia tam Hunnorum quam aliarum gentium quae Hunnis ferebant auxilium, Ardarici gladius conspiratorumque peremit. In quo praelio filius Attilae maior natu, nomine Ellac, occiditur; quem tantum pater super caeteros amasse perhibebatur, ut eum cunctis diversisque filiis suis in regno praeferret, sed non fuit voto patris fortuna consentiens; nam post multas hostium caedes sic viriliter eum constat peremptum, ut tam gloriosum superstes pater optasset interitum.
4 Reliqui vero germani eius eo occiso fugantur iuxta littus Pontici maris, ubi prius Gothos sedisse descripsimus. Cessere itaque Hunni, quibus cedere putabatur universitas. Adeo dissidium perniciosa res est, ut divisi corruerint, qui adunati viribus territabant. Haec causa Ardarici regis Gepidarum felix adfuit diversis nationibus qui Hunnorum regimini inviti fabulabantur, eorumque diu moestissimos animos ad hilaritatem libertatis votivae erexit: venientesque multi per legatos, suos ad solum Romanorum, et a principe tunc Marciano gratissime suscepti, distributas sedes quas incolerent accepere.
5 Nam Gepidae Hunnorum sibi sedes viribus vindicantes, totius Daciae fines velut victores potiti, nihil aliud a Romano imperio, nisi pacem et annua solemnia, ut strenui viri, amica pactione postulavere. Quod et libens tunc annuit imperator, et usque nunc consuetum donum est. Nam gens ipsa a Romano suscipit principe. Gothi vero cernentes Gepidas Hunnorum sedes sibi defendere, Hunnorumque populum suas antiquas sedes occupare, maluerunt a Romano regno terras petere, quam cum discrimine suo invadere alienas, accipientes Pannoniam, quae in longa porrecta planitie habet ab oriente Moesiam superiorem, a meridie Dalmatiam, ab occasu Noricum, a septentrione Danubium.
6 Ornata patria civitatibus plurimis, quarum prima Sirmis, extrema Vindomina. Sauromatae vero, quos Sarmatas, diximus, et Cemandri, et quidam ex Hunnis in parte Illyrici ad castrum Martenam sedes sibi datas coluere. Ex quo genere fuit Blivilas dux Pentapolitanus, eiusque germanus Froilas et nostri temporis Bessa patricius. Sciri vero et Satagarii et caeteri Alanorum cum duce suo nomine Candax Scythiam minorem inferioremque Moesiam accepere.
7 Cuius Candacis Alanonvamuthis patris mei genitor Peria, id est meus avus, notarius quousque Candax ipse viveret fuit; eiusque germanae filius Gunthigis, qui et Basa dicebatur, magister militum, filius Andagis, filii Andalae, de prosapia Amalorum descendens. Ego item, quamvis Agrammatus, Iornandes, ante conversionem meam notarius fui.
8 Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Biozimetas, Scandiopolim [al. Brisim et Archiadropolim], ut incolerent, petivere. Hernac quoque iunior Attilae filius cum suis in extremo minoris Scythiae sedes delegit. Emnedzar et Uzindur [al. Emedzar, Eumezur et Ulzindur] consanguinei eius in Dacia Ripensi. Uto et Iscalmus [al. Histo Alivoque], qui ea potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romaniam dederunt.
9 E quibus nunc usque Sacromontisii et Fosatisii dicuntur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Historia Gothorum, XLIX.De Attilae Hunnorum regis morte ex nimia ebrietate, et de magnificis exsequiis ei praestitis. <<<     >>> LI.De Gothorum qui Minores dicuntur sedibus, et de Vulfila ipsorum pontifice, qui eos litteris instituit.
monumenta.ch > Cassiodorus > 50