Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XLVII.Euricus Vesegotharum rex Arelatum, Massiliam et Burgundiones subigit. Moritur. Alaricus Eurici filius, nonus Vesegotharum rex.
1 | Euricus rex Vesegotharum Romani regni vacillationem cernens, Arelatum et Massiliam propriae subdidit ditioni. Gezericus etenim Wandalorum rex suis eum muneribus ad ista committenda illexit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias quas contra eum direxerant, praecaveret; egitque ut Orientale imperium Ostrogothae, Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utraque republica hostibus decernentibus, ipse in Africa quietus regnaret. |
2 | Quod Euricus grato suscipiens animo, totas Hispanias Galliasque sibi iam iure proprio tenens, simul quoque et Burgundiones subegit, Arelatoque degens, decimo nono anno regni sui vita privatus est. Huic successit proprius filius Alaricus, qui nonus in numero ab illo Alarico magno regnum adeptus est Vesegotharum. Nam pari tenore, ut de Augustulo superius diximus, et in Alaricis provenisse cognoscitur, in eis saepe regna deficiunt a quorum nominibus inchoant. |
3 | Quo interim nos praetermisso, sicut promisimus, omnem Gothorum texamus originem. Et quia dum utraeque gentes tam Ostrogothae quam etiam Vesegothae in uno essent, ut valui, maiorum sequens dicta revolvi, divisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus: necesse nobis est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire, et Ostrogotharum genealogiam actusque pari tenore exponere. |