monumenta.ch > Cassiodorus > 46
Cassiodorus, Historia Gothorum, XLV.Euricus Vesegotharum rex Theoderico succedit, Romanis imperatoribus aliis super alios caesis. Gizericus Wandalorum rex Italiam invadit, Romam vastat. Euricus Gallias invadit, Britones Romanorum auxiliarios profligat, Arvernam Galliae civitatem occupat. <<<     >>> XLVII.Euricus Vesegotharum rex Arelatum, Massiliam et Burgundiones subigit. Moritur. Alaricus Eurici filius, nonus Vesegotharum rex.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XLVI.Odouacer Turcilingorum rex Italiam invadit et subiugat.

1 Non multum post Odouacer Turcilingorum rex, habens secum Scyros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios, Italiam occupavit, et Oreste interfecto, Augustulum filium eius de regno pulsum, in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit. Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum praedecessorumque regni quingentesimo vigesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam Italiamque tenentibus. Interea Odouacer rex gentium omni Italia subiugata, ut terrorem suum Romanis indicaret, mox initio regni sui Brachilam comitem apud Ravennam occidit, regnoque suo confortato, pene per quatuordecim annos usque ad Theoderici praesentiam, de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtinuit. Interim tamen ad eum ordinem unde digressi sumus redeamus.
Cassiodorus HOME