monumenta.ch > Cassiodorus > 44
Cassiodorus, Historia Gothorum, XLIII.Attila in Alanos trans Ligerim considentes movet. A Thorismundo rege Vesegotharum conserto praelio in suas sedes fugere compellitur. Thorismundi caedes. <<<     >>> XLV.Euricus Vesegotharum rex Theoderico succedit, Romanis imperatoribus aliis super alios caesis. Gizericus Wandalorum rex Italiam invadit, Romam vastat. Euricus Gallias invadit, Britones Romanorum auxiliarios profligat, Arvernam Galliae civitatem occupat.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XLIV.Theodericus Thorismundi frater rex Vesegotharum Riciarium Suevorum regem, qui Hispaniam invaserat, bello superat. Achiulphum clientem Suevis praeficit. Is tyrannidem affectans capite plectitur. Suevi permissu Theoderici Remismundum sibi regem eligunt. Theoderici regis mors.

1 Post cuius decessum, Theodericus germanus eius Vesegotharum in regno succedens, mox Riciarium Suevorum regem cognatum suum reperit inimicum. Hic item Riciarius affinitatem Theoderici praesumens, universam pene Hispaniam sibi credidit occupandam, iudicans opportunum tempus subreptionis incomposita initia tentare regnantis.
2 Quibus ante Gallicia et Lusitania sedes fuere, quae in dextro latere Hispaniae per ripam Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogoniam, ab occidente in promontorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lusitaniam et fluvium Tagum, qui arenis suis permiscens auri metalla, trahit cum limi vilitate divitias.
3 Exinde ergo exiens Riciarius rex Suevorum, nititur totam Hispaniam occupare. Cui Theodericus cognatus suus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, verum etiam nec tentare praesumeret, odium sibi tali ambitione acquirens. Ille vero animo praetumido ait: Si hic murmuras, et me venire causaris: Tolosam, ubi tu sedes, veniam; ibi si vales, resiste.
4 His auditis, aegre tulit Theodericus, compacatusque cum caeteris gentibus, arma movit in Suevos, Burgundionum quoque Gaudiacum, et Hilpericum reges auxiliares habens, sibique devotos. Ventum est ad certamen iuxta flumen Urbium, quod inter Asturicam Hiberiamque praetermeat; consertoque praelio, Theodericus cum Vesegothis, qui ex iusta parte pugnabat, victor efficitur, Suevorum gentes pene cunctas usque ad internecionem prosternens.
5 Quorum rex Riciarius relicta infecta victoria, hostem fugiens, in navim conscendit, adversaque procella Tyrrheni ostii repercussus, Vesegotharum est manibus redditus, miserabilem non differens mortem, cum elementa mutaverit. Theodericus vero victor existens, subactis pepercit, nec ultra certamina saevire permisit, praeponens Suevis, quos subiecerat, clientem Athiulfum. Qui in brevi animum ad praevaricationem ex Suevorum suasionibus commutans, neglexit imperata complere, potius tyrannica elatione superbiens, credensque se ea virtute provinciam obtinere qua dudum cum domino suo eam subiecisset.
6 Is siquidem erat Warnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate seiunctus; idcirco nec libertati studens, nec patrono fidem servans. Quo comperto, Theodericus mox contra eum, qui cum de regno pervaso deiicerent destinavit. Qui venientes, sine mora in primo eum certamine superantes, congruam factorum eius ab eo exegerunt ultionem.
7 Captus namque, et suorum solatio destitutus, capite plectitur; sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum. Tunc Suevi rectoris sui interitum contuentes, locorum sacerdotes ad Theodericum supplices direxerunt. Quos ille pontificali reverentia suscipiens, non solum impunitatem Suevorum indulsit, sed et ut sibi de suo genere principem constituerent flexus pietate concessit.
8 Quod et factum est, et Remismundum sibi Suevi regulum ordinaverunt. Ilis peractis, paceque cunctis munitis, tertiodecimo regni sui anno Theodericus occubuit.
Cassiodorus HOME