Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XLIII.Attila in Alanos trans Ligerim considentes movet. A Thorismundo rege Vesegotharum conserto praelio in suas sedes fugere compellitur. Thorismundi caedes.
1 | Reversus itaque Attila in sedes suas, et quasi otii poenitens, graviterque ferens a bello cessare, ad Orientis principem Marcianum legatos dirigit, provinciarum testans vastationem, quod sibi promissa a Theodosio quondam imperatore minime persolveret, et inhumanior solito suis hostibus appareret. Haec tamen agens, ut erat versutus et callidus, alibi minatus, alibi arma sua commovit, et quod restabat indignationi, faciem in Vesegothas retorsit. |
2 | Sed non eum quein de Romanis reportavit eventum: nam per dissimiles anterioribus vias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere ditioni; quatenus mutata per ipsos belli facie terribilior emineret. Igitur ab Dacia et Pannonia provinciis, in quibus tunc Hunni cum diversis subditis nationibus insidebant, egrediens Attila, in Alanos movit procinctum. |
3 | Sed Thorismund rex Vesegotharum fraudem Attilae non impari subtilitate persentiens, ad Alanos tota subtilitate [Niv., velocitate] prius advenit; ibique supervenientis iam Attilae motibus praeparatus occurrit, consertoque praelio, pene simili eum tenore ut prius in campis Catalaunicis, a spe removit victoriae, fugatumque a partibus suis sine triumpho remittens, in sedes proprias fugere compulit. |
4 | Sic Attila famosus, et multarum victoriarum dominus, dum quaerit famam perditoris abiicere, et quod prius a Vesegothis pertulerat abolere, geminatam sustinuit, ingloriusque recessit. Thorismund vero, repulsis ab Alanis Hunnorum catervis, sine aliqua suorum laesione Tolosam migravit, suorumque quieta pace composita, tertio anno regni sui aegrotans, dum sanguinem tollit de vena, ab Ascalerno [al., Ascahhamo] cliente inimicos nuntiante, armis subtractis, peremptus est. Una tamen manu, quam liberam habebat, scabellum tenens, sanguinis sui existit ultor, aliquantos insidiantes sibi exstinguens. |