monumenta.ch > Cassiodorus > 42
Cassiodorus, Historia Gothorum, XLI.Thorismund Theoderico regi patri suo exsequias parat. et consilio Aetii patricii, qui Hunnis funditus interemptis, male a Gothis metuebat, imperio Romano se recipit, et patri succedit. Franci et Gepidae mutua clade se atterunt. Numerus caesorum in praelio inter Romanos et Attilam. <<<     >>> XLIII.Attila in Alanos trans Ligerim considentes movet. A Thorismundo rege Vesegotharum conserto praelio in suas sedes fugere compellitur. Thorismundi caedes.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XLII.Attila de Vesegotharum recessu a Romanis certior factus, ad oppressionem Romanorum omnibus viribus se confert. Aquileiam, Mediolanum, Ticinum vastat. Leo papa ad eum accedit, et pacem Italiae certis conditionibus impetrat. Attila ad suas sedes ultra Danubium remeat.

1 Attila vero nacta occasione de recessu Vesegotharum, et quod saepe optaverat, cernens hostium solutionem per partes, mox iam securus ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque aggressione Aquileiensem obsedit civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel linqua Adriatici posita sinus. Cuius ab oriente muros Natissa amnis fluens, a monte Picis elambit; ibique cum diu multoque tempore obsidens nihil penitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu iam murmurante et discedere cupiente, Attila deambulans circa muros, dum utrum solveret castra, an adhuc moraretur deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, quae in fastigio domorum nidificant, de civitate fetus suos trahere, atque contra morem per rura forinsecus comportare.
2 Et ut hoc, sicut erat sagacissimus inquisitor, persensit [Niv., praesensit], ad suos inquit: 'Respicite aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem, casurasque arces periculo imminente deserere. Non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus praesciis consuetudinem mutat ventura formido.' Quid plura? Animus suorum rursus ad oppugnandum Aquileiam inflammatur.
3 Qui, machinis constructis, omnibusque tormentorum genetibus adhibitis, nec mora invadunt civitatem, spoliant, dividunt, vastantque crudeliter, ita ut vix eius vestigia, ut appareant, reliquerint. Exhinc iam audaciores, et necdum Romanorum sanguine satiati, per reliquas Venetum civitates Hunni bacchabantur. Mediolanum quoque Liguriae metropolim, et quondam regiam urbem pari tenore devastant; nec non et Ticinum aequali sorte deiiciunt, vicinaque loca saevientes allidunt, demoliunturque pene totam Italiam.
4 Cumque ad Romam animus fuisset eius attentus accedere, sui eum, ut Priscus refert historicus, removere, non Urbi, cui inimici erant, consulentes; sed Alarici quondam Vesegotharum regis obiicientes exemplum, veriti regis sui fortunam, quia ille post fractam Romam diu non supervixerat, sed protinus rebus excessit humanis.
5 Igitur dum eius animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret, secumque deliberans tardaret, placita ei legatio a Roma advenit. Nam Leo papa per se ad eum accedit in Acroventu Mamboleio [al., in agro Venetum Ambuleio], ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. Qui mox deposito exercitus furore, et rediens qua venerat, id est ultra Danubium, promissa pace discessit; illud prae omnibus denuntians, atque interminando discernens, graviora se in Italiam illaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitteret.
6 Ferebatur enim quia haec Honoria, dum propter aulae decus ac castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clandestino eunucho misso, Attilam invitasset, ut contra fratris potentiam eius patrociniis uteretur; prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico compararet.
Cassiodorus HOME