monumenta.ch > Cassiodorus > 40
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXXIX.Attilae oratio ad Hunnos qua eos ad praelium adversus Romanos ineundum exhortatur. <<<     >>> XLI.Thorismund Theoderico regi patri suo exsequias parat. et consilio Aetii patricii, qui Hunnis funditus interemptis, male a Gothis metuebat, imperio Romano se recipit, et patri succedit. Franci et Gepidae mutua clade se atterunt. Numerus caesorum in praelio inter Romanos et Attilam.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XL.Successus praelii commissi inter Romanos et Vesegothas adversus Hunnos. Theoderici regis mors. Attila se plaustris vallat.

1 Et quamvis haberent res ipsae formidinem, praesentia tamen regis cunctationem haerentibus auferebat. Manu (forte legendum Manus) manibus congrediuntur; bellum atrox, multiplex, immane, pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas: ubi talia gesta referuntur, ut nihil esset quod in vita sua conspicere potuisset egregius qui huius miraculi privaretur aspectu.
2 Nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa prolabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito, torrens factus est cruoris augmento. Et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sordebant, potantes sanguinem quem fudere sauciati. Hic Theodericus rex, dum adhortans discurreret exercitum, equo depulsus, pedibusque suorum conculcatus, vitam matura senectute conclusit.
3 Alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum; qui tunc Attilanum sequebantur regimen. Hoc fuit quod Attilae praesagio aruspices prius dixerant, quanquam ille de Aetio suspicaretur. Tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis, invadunt Hunnorum catervas, et pene Attilam trucidassent, nisi prius providus fugisset, et se suosque illico intra septa castrorum, quae plaustris vallata habebat, reclusisset. Quamvis fragile munimentum, tamen quaesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere.
4 Thorismund autem regis Theoderici filius, qui cum Aetio collem anticipans, hostes de superiori loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire. nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. Quem fortiter dimicantem quidam capite vulnerato equo deiecit, suorumque providentia liberatus, a praeliandi intentione desiit.
5 Aetius vero similiter noctis confusione divisus, cum inter hostes medios vagaretur, trepidus ne quid incidisset adversi Gothis, inquirens, tandemque ad socia castra perveniens, reliquum noctis scutorum defensione transegit. Postera die luce orta, cum cadaveribus plenos campos aspicerent, nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantur esse victoriam, scientesque Attilam non nisi magna clade confusum, bello confugisse.
6 Cum tamen nil ageret vel prostratus abiectum, sed strepens armis tubis canebat, incussionemque minabatur: velut leo venabulis pressus, speluncae aditus obambulans, nec audet insurgere, nec desinit fremitibus vicina terrere: sic bellicosissimus rex victores suos turbabat inclusus. Conveniunt itaque Gothi Romanique, et quid agerent de superato Attila deliberant.
7 Placet eum obsidione fatigari, qui annonae copiam non habebat, quando ab ipsius sagittariis intra septa castrorum locatis, crebris ictibus arceretur accessus. Fertur autem desperatis in rebus praedictum regem adhuc et in supremo magnanimem, equinis sellis construxisse pyram, seseque, si adversarii irrumperent, flammis iniicere voluisse, ne aut aliquis eius vulnere laetaretur, aut in potestatem tantorum hostium gentium dominus perveniret .
Cassiodorus HOME