Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXXIX.Attilae oratio ad Hunnos qua eos ad praelium adversus Romanos ineundum exhortatur.
1 | Tunc Attila, cum videret exercitum causa praecedente turbatum, eum tali ex tempore credit alloquio confirmandum. 'Post victorias tantarum gentium, post orbem si consistatis edomitum, ineptum iudicaverim tanquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor, aut inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vos oportet audire. |
2 | Quid autem aliud vos quam bellare consueti? Aut quid forti suavius quam vindictam manu quaerere? Magnum munus a natura, animum ultione satiare. Aggrediamur ergo hostem alacres: audaciores sunt semper qui inferunt bellum. Adunatas despicite dissonas gentes. Indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt, et sera poenitudine in campis munitiones efflagitant. |
3 | Nota nobis sunt quam sint levia Romanorum arma; primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur. Dum inordinate coeunt, et acies testudinemque connectunt, vos confligite praestantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum acies, Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis est citam victoriam quaerere, unde se continet bellum. |
4 | Abscissa [forte abscissis] autem nervis mox membra relabuntur, nec potest stare corpus cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite; aut vulneratus quis adversarii mortem deposcat, aut illaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela convenient, morituros et in otio fata praecipitant. |
5 | Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores assereret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? Quis denique Maeotidarum iter aperiret maioribus nostris tot saeculis clausum ac secretum? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterit ferre adunata collectio. Non fallor eventu, hic campus est quem nobis tot prospera promiserant. Primus in hostes tela coniiciam. |
6 | Si quis potuerit Attila pugnante otium ferre, sepultus est.' His verbis accensi, in pugnam cuncti praecipitantur. |