monumenta.ch > Cassiodorus > 38
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXXVII.De iis rebus quae in ipsorum bellorum motibus, priusquam praelium inter Romanos et Hunnos committeretur, acciderunt. <<<     >>> XXXIX.Attilae oratio ad Hunnos qua eos ad praelium adversus Romanos ineundum exhortatur.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXXVIII.Positio loci quo in Catalaunicis campis praelium inter Romanos et Hunnos est commissum, et descriptio utriusque aciei.

1 Erat autem positio loci declivi tumore in modum collis excrescens. Quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci opportunitas non parvum beneficium conferret, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Vesegothae cum auxiliariis occuparunt. Relictoque de cacuminis eius iugo certamine, dextrum cornu cum Vesegothis Theodericus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, collocantes in medio Sangibanum, quem superius retulimus praefuisse Alanis, providentes cautione militari, ut eum, de cuius animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent.
2 Facile namque assumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas. E diverso vero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens; quatenus inter gentis suae robur positus, ab imminenti periculo redderetur exceptus. Cornua vero eius multiplices populi et diversae nationes quas ditioni suae subdiderat, ambiebant. Inter quos Ostrogotharum praeeminebat exercitus, Walamire, et Theodemire, et Widemire germanis ductantibus, ipso etiam rege cui tunc serviebant nobilioribus, quia Amalorum generis eos potentia illustrabat; eratque et Gepidarum agmine innumerabili rex ille fortissimus et famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attilam eius consiliis intererat.
3 Nam perpendens Attila sagacitatem suam, eum et Walamirem Ostrogotharum regem super caeteros regulos diligebat. Erat namque Walamir secreti tenax, blandus alloquio, doli ignarus. Ardarich fide et consilio, ut diximus, clarus. Quibus non immerito contra parentes Vesegothas debuit credere pugnatoribus [Niv., pugnaturus]. Reliqua autem, si dici fas est, turba regum diversarumque nationum ductores, ac si satellites, nutibus Attilae attendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque astabat, aut certe quod iussus fuerat exsequebatur.
4 Sed solus Attila rex omnium regum, super omnes et pro omnibus sollicitus erat. Fit ergo de loci quem diximus opportunitate certamen. Attila suos dirigit, qui cacumen montis invaderent; sed a Thorismundo et Aetio praeventus est, qui eluctati collis excelsa ut conscenderent, superiores effecti sunt, venientesque Hunnos montis beneficio facile turbavere.
Cassiodorus HOME