Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXXVI.Attila, suapte natura ad vastandum orbem paratus, a Gizerico Wandalorum rege multis muneribus ad id instigatur. Is omni ratione discordiam inter Romanos et Gothos serere conatur; sed frustra. Epistula Valentiniani imp. ad Vesegothas eorumque responsum.
1 | Huius ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens Gizericus rex Wandalorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad Vesegotharum bella praecipitat: metuens ne Theodericus Vesegotharum rex filiae ulcisceretor iniuriam, quae Hunerico Gizerici filio iuncta, prius quidem tanto coniugio laetaretur; sed postea, ut erat ille et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati, eam naribus abscissis, truncatisque auribus spolians decore naturali, patri suo ad Gallias remiserat; ut turpe funus miseranda semper offerret, et crudelitas, qua etiam moverentur externi, vindictam patris efficacius impetraret. |
2 | Attila igitur dudum bella concepta Gizerici redemptione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordiam; ut quos praelio non poterat concutere, odiis internis elideret; asserens se reipublicae eius amicitias in nullo violare, sed contra Theodericum Vesegotharum regem sibi esse certamen, unde eum excipi libenter optaret. |
3 | Caetera epistulae usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio. Pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theodericum dirigit scriptum, hortans ut a Romanorum societate discederet, recoleretque praelia quae paulo ante contra eum fuerant concitata sub nimia feritate. Homo subtilis, antequam bella gereret, arte pugnabat. Tunc Valentin anus imperator ad Vesegothas eorumque regem Theodericum in his verbis legationem direxit. |
4 | 'Prudentiae vestrae est, fortissime gentium, adversus Urbis [al., orbis] conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere servitium, qui causas praelii non requirit, sed quidquid commiserit hoc putat esse legitimum. Ambitum suum brachio metitur, superbia licentiam satiat; qui ius fasque contemnens, hostem se exhibet naturae cunctorum. |
5 | Etenim meretur hic odium qui in commune omnium se approbat inimicum. Recordamini, quaeso, quod certe non potest oblivisci. Ab Hunnis casus est fusus; sed quod graviter agit, insidiis agit appetitum. Unde, ut de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam? Armorum potentes favete propriis doloribus, et communes iungite manus. |
6 | Auxiliamini etiam reipublicae cuius membrum tenetis. Quam sit autem nobis expetenda vel amplexanda societas, hostes interrogate consilia.' |
7 | His et similibus legati Valentiniani regem permovere Theodericum. Quibus ille respondit: 'Habetis, inquit, Romani, desiderium vestrum; fecistis Attilam et nobis hostem. Sequimur illum quocunque vocaverit; et quamvis infletur de diversis superbarum gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis. |
8 | Nullum bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat: quando nil triste pavet, cui maiestas arriserit.' Acclamant responso comites ducis, laetum sequitur vulgus. Fit omnibus ambitus pugnae, hostes iam Hunni desiderantur. Producitur itaque a rege Theoderico Vesegotharum innumerabilis multitudo; qui quatuor filiis domi dimissis, id est Friderico, et Turico, Rotemero, et Himmerit. |
9 | secum tantum Thorismund et Theodericum maiores natu participes laboris assumit. Felix procinctus, auxiliantium suave collegium habere, et solatia illorum quos [al., quibus] delectat ipsa etiam simul subire discrimina. A parte vero Romanorum tanta patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur respublica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis, adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. His enim adfuere auxiliares Franci, Sarmatae, Armoritiani, Litiani, Burgundiones, Saxones, Riparioli, Ibriones, quondam milites Romani, tunc vero iam in numero auxiliariorum exquisiti, aliaeque nonnullae Celticae vel Germanicae nationes. |
10 | Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauricii nominantur, 100 leugas , ut Galli vocant, in longum tenentes, et 70 in latum. Leuga autem Gallica mille et quingentorum passuum quantitate metitur. Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. Conferuntur acies utraeque fortissimae; nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur. Quae potest digna causa tantorum motibus inveniri? aut quod odium in se cunctos animavit armari? |
11 | Probatum est humanum genus regibus vivere, quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum; et arbitrio superbi regis momento deiicitur quod tot saeculis natura progenuit. |