Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXXI.Athaulfus Alarici successor Italiam spoliat. Placidiam Honorii imp. germanam uxorem ducit. Ex Italia in Gallias, ad exigendos inde Wandalos et Alanos transit. Inde in Hispaniam; ibi interficitur. Item Regericus tertius Vesegotharum rex interficitur.
1 | Mortuo Alarico Vesegotha, regnum Athaulfo eius consanguineo, et forma et mente conspicuo, tradunt. Nam erat quamvis non adeo proceritate staturae formatus, quantum pulchritudine corporis vultuque decorus. Qui suscepto regno revertens item ad Romam, si quid primum remanserat, more locustarum erasit; nec tantum privatis divitiis Italiam spoliavit, imo et publicis, imperatore Honorio nihil resistere praevalente; cuius et germanam Placidiam, Theodosii imperatoris ex altera uxore filiam, Urbe captivam abduxit. Quam tamen ob generis nobilitatem formaeque pulchritudinem, et integritatem castitatis attendens, in Forolivii [al., Forocornelii] Aemiliae civitate suo matrimonio legitime copulavit; ut gentes, hac societate comperta, quasi adunata Gothis republica, efficacius terrerentur; Honoriumque Augustum, quamvis opibus exhaustum, tamen quasi cognatum grato animo derelinquens, Gallias tendit. |
2 | Ubi cum advenisset, vicinae gentes perterritae, in suis se finibus coeperunt continere, quae dudum crudeliter Gallias infestassent, tam Franci quam Burgundiones. Nam Wandali et Alani, quos supra diximus, permissu principum Romanorum utraque Pannonia resedere; nec ibi sibi ob metum Gothorum arbitrantes tutum fore, si reverterentur, ad Gallias transiere. |
3 | Sed mox a Galliis, quas ante non multum tempus occupassent, fugientes, Hispania se reclusere, adhuc memores ex relatione maiorum suorum, quid dudum Geberic rex Gothorum genti suae praestitisset incommodi, vel quomodo eos virtute sua patrio solo expulisset. Tali ergo casu Galliae Athaulfo patuere venienti. Confirmato ergo Gothis regno in Galliis, Hispanorum casu coepit dolere, eosque deliberans a Wandalorum incursibus eripere, per suas opes Barcilonam cum certis fidelibus delectis, plebeque imbelli interiores Hispanias introivit: ubi saepe cum Wandalis decertans, tertio anno postquam Gallias Hispaniasque domuisset, occubuit, gladio ilio perforato Vernulfi, de cuius solitus erat ridere statura. |
4 | Post cuius mortem Regericus rex constituitur; sed et ipse suorum fraude peremptus, ocius vitam cum regno reliquit. |