Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXIXVesegothae, subtractis sibi a Theodosii filiis consuetis donis, pertaesi otii, Alaricum sibi regem eligunt, et Italiam invadunt.
1 | Postquam vero Theodosius, amator pacis generisque [al., gentis] Gothorum, rebus excessit humanis, coeperunt eius filii utramque rempublicam luxuriose viventes adnihilare, auxiliariisque suis, id est Gothis, consueta dona subtrahere. Mox Gothis fastidium eorum increvit, verentesque ne longa pace eorum resolveretur fortitudo, ordinant super se regem Alaricum, cui erat post Amalos secunda nobilitas Baltharumque ex genere origo mirifica; qui dudum ob audaciam virtutis Baltha, id est audax, nomen inter suos acceperat. |
2 | Mox ut ergo antefatus Alaricus creatus est rex, cum suis deliberans suasit suo labore quaerere regna, quam alienis per otium subiacere; et sumpto exercitu, per Pannonias, Stilicone et Aureliano consulibus, et per Firmium [forte Sirmium] dextro latere quasi viris vacuam intravit Italiam. Nullo penitus obsistente ad pontem applicuit Condiniani, qui tertio milliario ab urbe erat regia Ravennate. Quae urbs inter paludes et pelagus, interque Padi fluenta uni tantum patet accessui, cuius dudum, ut tradunt maiores, possessores Eneti, id est laudabiles, dicebantur. |
3 | Haec in sinu regni Romani super mare lonium constituta, in modum [forte addendum insulae] influentium aquarum redundatione concluditur. Habet ab oriente mare, ad quod qui recto cursu de Corcyra atque Helladis partibus navigat dextrum latus, primum Epirum, dein Dalmatiam, Liburniam Istriamque, et sic Venetias radens palmula navigat. Ab occidente vero habet paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est. |
4 | A septentrionali quoque plaga ramus illi ex Pado est, qui Fossa vocatur Asconis. A meridie idem ipse Padus, quem solum fluviorum regem dicunt, cognomento Eridanus, ab Augusto imperatore altissima fossa demissus, qui septima sui alvei parte mediam influit civitatem, ad ostia sua amoenissimum portum praebens, classem 240 navium, Dione referente, tutissima dudum credebatur recipere statione. |
5 | Qui nunc, ut Fabius ait, quod aliquando portus fuerat, spatiosissimos hortos ostendit, arboribus plenos; verum de quibus non pendeant vela, sed poma. Trino siquidem urbs ipsa vocabulo gloriatur, trigeminaque positione exsultat, id est, prima Ravenna, ultima Classis, media Caesarea [al., Cessuria], inter urbem et mare, plena mollitie, arenaque munita, vectationibus apta. |