1 | Atanaricum quoque regem, qui tunc Fridigerno successerat, datis sibi muneribus sociavit moribus suis benignissimis, et ad se eum in Constantinopolim accedere invitavit. Qui omnino libenter acquiescens, regiam urbem ingressus est, miransque: En, inquit, cerno quod saepe incredulus audiebam, famam videlicet tantae urbis; et huc illuc oculos volvens, nunc situm urbis commeatumque navium, nunc moenia clara prospectans miratur, populosque diversarum gentium quasi fonte in uno, e diversis partibus scaturiente unda; sic quoque militem ordinatum aspiciens: Deus, inquit, sine dubio terrenus est imperator, et quisquis adversus eum manum moverit, ipse sui sanguinis reus existit. |
2 | In tali ergo admiratione, maioreque a principe honore suffultus, paucis mensibus interiectis ab hac luce migravit. Quem princeps affectionis gratia pene plus mortuum quam vivum honorans, dignae tradidit sepulturae, ipse quoque in exsequiis feretro eius praeiens . Defuncto ergo Atanarico, cunctus exercitus in servitio Theodosii imperatoris perdurans, Romano se imperio subdens, cum milite velut unum corpus efficit, milliaque illa dudum sub Constantino principe foederatorum renovata, et ipsi dicti sunt Foederati. |