1 | Sed Theodosium ab Hispania Gratianus imperator electum in orientali principatu loco Valentis patrui subrogat, militarique disciplina mox in meliori statu reposita, ignaviam priorum principum et desidiam exclusam Gothus ut sensit, pertimuit. Nam imperator acri omnino ingenio, virtuteque, et consilio clarus, cum praeceptorum severitate, et liberalitate, blanditieque sua, remissum exercitum ad fortia provocaret. At vero ubi milites principe meliore mutato fiduciam acceperunt, Gothos impetere tentant, eosque Thraciae finibus pellunt; sed Theodosio principe pene tunc usque ad desperationem aegrotante, datur iterum Gothis audacia, divisoque exercitu, Fridigernus ad Thessaliam praedandam, Epiros et Achaiam digressus est; Alatheus vero et Safrach cum residuis copiis Pannoniam petierunt. |
2 | Quod cum Gratianus imperator, qui tunc Roma in Gallias ob incursionem Wandalorum recesserat, comperisset, quia Theodosio fatali desperatione succumbente, Gothi magis saevirent, mox ad eos collecto venit exercitu; nec tamen fretus in armis, sed gratia eos muneribusque victurus, pacemque et victualia illis concedens, cum ipsis inito foedere [al., inita foedera] fecit. Ubi vero post haec Theodosius convaluit imperator, reperitque Gratianum cum Gothis et Romanis pepegisse foedus, quod ipse optaverat, admodum grato animo ferens, et ipse in hac pace consistit. |