1 | Vesegothae, id est alii eorum socii, et occidui soli cultores, metu parentum exterriti, quidnam de se propter gentem Hunnorum deliberarent ambigebant; diuque cogitantes, tandem communi placito legatos ad Romaniam direxere, ad Valentem imperatorem, fratrem Valentiani imperatoris senioris, ut partem Thraciae sive Moesiae si illis traderet ad colendum, eius legibus viverent, eiusque imperiis subderentur. Et ut fides uberior illis haberetur, promittunt se, si doctores linguae suae donaverit, fieri Christianos. |
2 | Quo Valens comperto, mox gratulabundus annuit quod ultro petere voluisset; susceptosque in Moesiae partibus Getas, quasi murum regni sui contra caeteras gentes statuit. Et quia tunc Valens imperator Arianorum perfidia saucius, nostrarum partium omnes Ecclesias obturasset, suae partis fautores ad illos dirigit praedicatores, qui venientibus rudibus et ignaris illico perfidiae suae virus defundunt. |
3 | Sic quoque Vesegothae a Valente imperatore Ariani potius quam Christiani effecti. De caetero tam Ostrogothis quam Gepidis parentibus suis per affectionis gratiam evangelizantes, huius perfidiae culturam edocentes, omnem ubique linguae huius nationem ad culturam huius sectae invitavere. Ipsi quoque, ut dictum est, Danubium transmeantes, Daciam Ripensem, Moesiam, Thraciasque permissu principis insedere. |