Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXIV.De Hunnorum exsecranda origine, veneficarum scilicet cum immundis spiritibus congressu. Et de Hunnorum in Ostrogothos Scythicos expeditione: ubi et de immani et terribili Hunnorum vultu.
1 | Post autem non longi temporis intervallum, ut refert Orosius, Hunnorum gens omni ferocitate atrocior exarsit in Gothos. Nam hos, ut refert antiquitas, ita exstitisse comperimus. Filimer rex Gothorum et Gandarici Magni filius, post egressum Scanziae insulae iam quinto loco tenens principatum Getarum, qui et terras Scythicas cum sua gente introisset, sicut a nobis dictum est, reperit in populo suo quasdam magas mulieres quas patrio sermone Aliorumnas is ipse cognominat; easque habens suspectas, de medio sui proturbat, longeque ab exercitu suo fugatas, in solitudinem coegit terrae [al., in solitudine coegit errare]. Quas spiritus immundi per eremum vagantes dum vidissent, et earum se complexibus in coitu miscuissent, genus hoc ferocissimum edidere; quod fuit primum inter paludes minutum, tetrum atque exile, quasi hominum genus, nec alia voce notum, nisi quae humani sermonis imaginem assignabat. |
2 | Tali ergo Hunni stirpe creati, Gothorum finibus advenere. Quorum natio saeva, ut Priscus historicus refert, in Maeotide palude ulteriorem ripam insedit, venatione tantum, nec alio labore experta, nisi quod postquam crevisset in populos, fraudibus et rapinis vicinam gentem conturbavit. Huius ergo, ut assolent, venatores, dum in ulteriori Maeotidis ripa venationes inquirunt, animadvertunt quomodo ex improviso cerva se illis obtulit, ingressaque palude nunc progrediens, nunc subsistens, indicem se viae tribuit. |
3 | Quam secuti venatores, paludem Maeotidem, quam imperviam ut pelagus existimabant, pedibus transiere. Mox quoque, ut Scythica terra ignotis apparuit, cerva disparuit. Quod credo spiritus illi unde progeniem trahunt, ad Scytharum invidiam egere. Illi vero, qui praeter Maeotidem paludem alium mundum esse penitus ignorabant, admiratione inducti terrae Scythiae, et ut sunt solertes, Iter illud nulli ante hanc aetatem notissimum, divinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edicunt, Scythiam laudant, persuasaque gente sua, via quam cerva indice didicere, ad Scythiam properant, et quantoscunque prius [forte obvios] in ingressu Scytharum habuere, litavere Victoriae, reliquos perdomitos subegere. |
4 | Nam mox ingentem illam paludem transiere, illico Alipzuros, Alcidzuros, Itamaros, Tuncassos, et Boiscos , qui ripae istius Scythiae insidebant, quasi quidam turbo gentium rapuere. Alanos quoque pugna sibi pares, sed humanitatis victu formaque dissimiles, frequenti certamine fatigantes subiugavere. |
5 | Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes, terribilitate fugabant; eo quod erat eis species pavenda nigredine, sed velut quaedam, si dici fas est, deformis offa, non facies, habensque magis puncta quam lumina. Quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata desaeviunt. |
6 | Nam maribus ferro genas secant, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt, et sine venustate ephebi sunt: quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam per cicatrices absumit. Exigui quidem forma, sed arguti, motibus expediti, et ad equitandum promptissimi; scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati; firmis cervicibus, et in superbia semper erecti. |
7 | Hi vero sub hominum figura vivunt belluina saevitia. Quod genus expeditissimum multarumque nationum grassatorem Getae ut viderunt, expavescunt, suoque cum rege deliberant qualiter se a tali hoste subducant. Nam Ermanaricus rex Gothorum, licet, ut superius retulimus, multarum gentium exstiterit triumphator, de Hunnorum lamen adventu dum cogitat, Raxolanorum gens infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur occasione decipere. |
8 | Dum enim quamdam mulierem Sanielh nomine ex gente memorata, pro mariti fraudulento discessu, rex furore commotus, equis ferocibus illigatam, incitatisque cursibus, per diversa divelli praecepisset: fratres eius Sarus et Ammius germanae obitum vindicantes, Ermanarici latus ferro petierunt: quo vulnere saucius, aegram vitam corporis imbecillitate contraxit. |
9 | Quam adversam eius valetudinem captans Balamir rex Hunnorum, in Ostrogothas movit procinctum: a quorum societate iam Vesegothae discessere, quam dudum inter se iuncti habebant. Inter haec Ermanaricus tam vulneris dolorem quam etiam incursiones Hunnorum non ferens, grandaevus et plenus dierum, centesimo decimo anno vitae suae defunctus est. |
10 | Cuius mortis occasio dedit Hunnis praevalere in Gothis illis, quos dixeramus orientali plaga sedere, et Ostrogothas nuncupari. |